Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PRAEFATIO

Quod elegantia verborum, et vehementissimo eloquio evulgavit Lactantius in suo celeberrimo de Mortibus Persecutorum libello, cum docuit omnes Christianae religionis insectatores teterrimos, ultrici Numinis ira plexos fuisse ac punitos; cuippiam forsan videbitur id Diocletiano minime contigisse, qui, imperio dejecto, tranquillam studuit peragere vitam in sua pulcherrima aede atque inter vireta quae coleret, non procul a Salonis. Certissimum quidem est omnes Christicolarum insectatores primis illis surgentis religionis soeculis vel ferro hostili, vel veneno, vel dira morborum vi, vel alia ratione saevissima, necatos esse et mortuos, in multorum exemplum, in ultionem illius crudelitatis teterrimae, qua usi sunt horrendum in modum tyranni illi, monstra illa, libicis belluis longe saeviora, in gregem innocuum Christi. Diocletiano imperante, foera admodum in Christicolas furiit insectatio, atque fatalissima caedes. Ipse diu renuit vulgare legem insectationis. Furiis excitatus Galerii, ad omnem nequitiam paratissimi, et Sacerdotum malitia idolatricorum, qui summo cum metu, et livore acerrimo in dies crescere viderent

-- 5x --

Christi fidelium numerum, et religionem florere, annuit tandem sceleratissimorum voluntati. Primum Nicomediae, inde Romae, ubi nunciavit edictum, tanta mentis imbecillitate et quasi dementia torquetur, ut hic malorum machinator, et scelerum inventor, et natura meticulosus, ut ait Lactantius, cogeretur itinera nova suscipere, lustrare urbes atque provincias, ad pristinam sanitatem obtinendam. Demum imperium cessit Galerio, et Caesarem appellavit Maximinum, quem adoptaverat, Urbem atque Italiam reliquit et ad Aedem suam, quam non procul a Salonis aedificaverat, in Dalmatiam se se recepit. Anastasius Diocletiani cubicularius Romae remanserat. Sed postquam vidit capite securi obtruncari Artemiam Diocletiani filiam, quam frustra ad fugam dum excitaret, patratas clades, et interneciones Christicolarum et cruciatos omni scelere plenissimos cum lacryrmabundus horreret, dominum sequitur, qui procul ab illa quam sperabat felicitate, merito vexabatur a conscientia scelerum, a cladium crudelitate, quae passim in illa sua persecutione viderentur saevire.

Anastasius interea consiliis cohortatus Artemiae Virginis et Martyris, Petrum adit Salonarum Episcopum, et lavacro mundatur. Christi miles Hero seni famulatur. Diocletianus, imo Diocles, in sua Aede pulcherrima vivebat. Hanc Aedem Anastasius Petro ostendit, qui clam suum Alumnum inviseret, et pietate ac fide firmaret. Quae magnificentia, quae nobilitas, qui splendor Aedis Diocletianaeae? Quae mollities, voluptas servorum, blanditiae mulierum, apparatus et varietas ludorum, templorum majestas, vanitas caeremoniarum, vita demum idolatricae gentis, quae palatium incoleret, ad omnem luxum, ad vitium omne parata?

-- 6x --

Quae dum pia meditatione sanctissimus Pastor perpenderet, et corruptos mores ac futiles pernosceret vanitates, consilia dat pietatis ac religionis plenissima optimo adolescenti, alumno suo, quem divino flamine noverat sui fore imitatorem in morte pro Christo fortissime et gloriosissime inter cruciatus obeunda. Anastasius ita ad sanctitatem cohortatus frustra quaerit suum solari, verborum dulcedine, Herum, qui in summa mentis imbecillitate et vitae languore nullum solatii modum, pacem nullam reperiret. Nec jam illum venatus recreat, vel hortorum amoenitas, nec ludorum pompa, nec varietas, nec copia rerum omnigenarum. Frustra illum Herculius ad Imperium resumendum excitat, cujus mors turpis angit ac turbat. Constantini triumphus auget timorem. Quies nulla, somnus nullus, spectra horrore plenissima, sequuntur tyrannum. Omnes propinqui, cognati omnes, ob fidem ad necem damnati, imaginibus ad tristitiam compositis, illum insectabantur. Die ac nocte haec spectra contemplatur, audit voces objurgationis, singulis horis ultricem iram formidat. Et quoties hos sensus doloris removent aliqua solatia, praeteritos annos revocat, Dominis gloriam, imperiorum memoriam, movent illum ac torquent illico Constantini triumphus, clades Maxentii, dejectio statuarum, trophaeorum eversio, contemptus famae. Cum vero Mediolanum ad nuptias Licinianas invitaretur, timidusque renueret, in tantam labitur dejectionem, ut desperato quodam sensu gemitus ageret, comploraret miserandum in modum, donec inedia ac angore consumptus periret morte quidem teterrima, justissima coelestis ultionis poena. En terrificus Dioclis finis.

Iste est Carminis Prospectus. Tribus libris extraemae

-- 7x --

Diocletiani vices narrantur. Quemadmodum autem in enarrandis hisce vicibus, in Palatio describendo, in illis scenarum imaginibus exhibendis, quae ad mortem compulerunt Dioclem, affectus humani vel teneri, vel vehementes sunt referendi identidem, ita varietate carminum, aptoque metro utendum censui. Quidquid enim Historia exponit, Hexameter narrat, dum Odes vel aliae concinendi species indicant ea, quae motus cordis propius attingunt. Hinc Polymetrum dicitur Carmen. Privata vero haec Diocletiani vita, seu haec divini Numinis ultio, in hunc Christicolarum perditissimum insectatorem, Dioclias, potest a Dioclis Nomine adpellari.

-- 8x --

Vade retro

Vade porro


Cobarnic, Josip (1790-1852) [1835, Split; Zadar; Makarska]: Dioclias carmen polymetrum, versio electronica, Versus 2345, verborum 17608, ed. La Redazione del Bullettino di Archeologia e Storia Dalmata [genus: poesis - epica; poesis - carmen; prosa - vita; prosa - praefatio; prosa - adnotationes] [numerus verborum] [cobarnic-j-dioclias.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.