Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1451, Venecija]: Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi (Venetiis, 1451-06-28), versio electronica, Verborum 616, ed. Luka Jelic Franjo Racki [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-1451-06-28.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Novi excellens ingenium tuum, quam cupidissimus sis magnarum rerum, praecipue
strenue ac magnifice gestarum. Hoc insigne ac memorabile facinus, quod hisce
diebus ex sententia Senatus non minus prudenter quam fortiter gestum est, ad te,
vir ornatissime, impresentiarum scribere constitui. Bartholomeus Colionus vir in
re militari non spernendus, homo sane magni animi, et utinam sapientis consilii
fuisset! susceptis maximis et amplissimis ab hoc ordine ornamentis, quae ipsum
et posteros eius plurimum honestarent (vix, ut opinio mea fert, sibi maiora
tribui poterant), praeerat summa cum potestate splendidissimo equitatui; omnium
peritorum huiusce disciplinae bellicae opinione nulla gens in tota Italia suae
genti conferenda erat. Sed tam immoderata cupiditas dominandi, tantave ambitio animum eius invasere, ut omnia divina et humana
iura facile perversurus videretur. Patribus quibus cura est, ne quid res publica
detrimenti caperet, haec animi elatio perniciosa
visa est, et a quiete publica vehementer aliena. Animus paratus ad periculum si
sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius quam
certitudinis nomen habet: ut sapientes litterarum monimentis pulcherrime
tradidere. Ex hac elatione et animi magnitudine, facillime pertinatia et nimia
cupiditas principatus nascitur. A patribus conscriptis compertum est ipsum
imperata negligere, nimis alta ac immoderata petere, cum hoste sentire. Hac
indignitate reipublicae decemvirum severissimus ordo
compulsus more maiorum in Colionum tamquam in improbum et audacem animadvertere
statuit, Nicolao Canalio, qui hac tempestate decreto Senatus una
cum magnanimo Gentile in castris erat mandat omni studio quam diligentissime
curaret, ut Bartolomeus cum omnibus suae factionis militibus in praedam ac
dirreptionem traderetur. Susceptis litteris, nulla interiecta mora, Gentilem
proconsulem et magnificum Jacobum Piceninum
fortissimos et
amantissimos reipublicae viros vocat; omnem rem exponit; que voluntas sit
Senatus, ostendit. Illi autem qui omnia de republica praeclara ac egregia
sentirent, sine recusatione et sine ulla mora negocium suscipiunt. Et cum
advesperasceret cum circiter
V
milibus
electissimorum equitum, composito
exercitu, prout temporis angustiae patiebantur, ad stationem Bartholomei (erat
enim in agro Veronensi) incredibili celeritate 45contendunt, ut illum
nihil suspicantem facilius opprimerent. Ea nocte confecto maximo itinere ferme
LV milia passuum, sunt
nonnulli qui tradunt, sole oriente, sublato clamore militari de more, stationes
Colionensium militum audacissime et cupidisime invadunt ac diripiunt, nihil
preter libera corpora relinquunt. Bartholomeus novitate rei exterritus fuga saluti consuluisse dicitur; ornatissimis armis,
pulcherrimis equis nostri magna cum laetitia ac alacritate potiuntur, quicquid
auri argentique ex Gallorum Alobrogumque manubiis apud Bartholomeum congestum
fuit, id totum parvo momento hosti fortuna elargita est, quae nihil magnarum ac
laetarum rerum integrum parumque permittit; sed bona simul
ac mala miscens mortalium vitam affligit. Nonne magnam
partem et gloriae illorum praeclarissimorum preliorum quam cum Gallis
Alobrogisque fortissime dimicando militari virtute vindicaverat, hac insigni
calamitate fortuna evertisse videtur? Littere preterea publicae et privatae quaecunque repertae sunt integris signis
proconsuli tradite sunt, indices suorum consiliorum. Circiter III.centi milites quadrato agmine Lignacum contendunt, quos
magnificus Carolus Magnibracii filius consecutus audacissime invadit;
tumultuarie ex itinere dimicare coguntur; tandem captis non amplius XIIII. equitibus, caeteri incolumes tum fugiendo, tum
strenue dimicando, inter maenia et valum consistunt pretoris fidei sua omnia
divina et humana permittunt, pro vallo pugnant. Pretor Carolum monet, ne
dedititiosdeditiosos [Segarizzi] oppugnet, tandem ab urbanis
peditibus reiectus est, susceptis duobus periculosissimis vulneribus, ad suam
stacionem defertur; quid de militibus statuendum sit, Senatus haec animadversio
est. Bartholomeus
in quodam agri Mantuani oppido se continet, erepta etiam omni spe,
quae homines sola in miseriis consolari solet, publicatis bonis hostis a Senatu
iudicatus est. Nihil praeter haec relatu dignum gestum est.
Sobota, Ivan (mortuus 1467) [1451, Venecija]: Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi (Venetiis, 1451-06-28), versio electronica, Verborum 616, ed. Luka Jelic Franjo Racki [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sobota-i-epist-1451-06-28.xml].
|