Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

X. AD AEOLUM PRO AMICO NAVIGATURO VOTUM EPIGRAMMA
Aeole, si quando praesenti numine quemquam
Juvisti, puris flectier et precibus
Si tibi dulce fuit, nostris o annue votis,
Quae tibi nunc imo pectore concipimus.
Aeole, da madidis Eurum latuisse sub antris,
Namque potes rauci et turbida flabra Noti;
At Zephyri interea, melioris et aura Favonî
Late Hadriam Hesperiis mulceat a populis:
Namque hadriae est reduci certus freta carpere puppi
Ille, meae longe maxima pars animae,
Sorgus, quem dulci tam sum complexus amore,
Ut mihi sit vita dulcior, atque anima.

-- 262 --

Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.