Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nec minor in eo fuit tum antiquae, tum recentioris historiae cognitio. Cum enim magnam ac paene incredibilem, ut dictum est, memoriae vim pari cum ingenio judicioque conjungeret, quod sane rarum, cumque historias gentium universarum evolveret, ac meditaretur indefesso studio, factum est, ut gesta quaelibet

-- XIV --

et eventa paulo illustriora, eorumque causas et tempora ordine teneret omnia, et quas quisque vir partes personamque in iisdem factis sustinuisset, nominatim reminisceretur. Quare nihil ejus convictu dulcius, nihil ejus sermonibus eruditius. Ajunt, Restium adhuc adolescentem ex Italica in Latinam linguam vertisse Reipublicae Ragusinae historiam, quam Junius ejus avus a primordiis gentis Ragusinae ad annum MCCCCLI perduxerat, eamque orsum hisce verbis, Huc usque avus meus, ad haec usque tempora continuasse ego vero etc . Quod quidem nos neque ex Junii ore, dum res Ragusinas persequeremur, umquam audivimus, neque ex ejus jam mortui scriptis potuimus confirmare. Earum quoque studiosus fuit antiquitatum, quae vel historica tempora praecedunt, vel ea subsequuntur: in quo sane plurimum ejus judicium, et censura eminuit. Namque in quaestionibus, quas de primo hominis statu et societate, de jure naturae, de religione aliisque argumentis ex physica petitis a sapientibus proxime elapsi saeculi ad seriem humanarum cognitionum turbandam atque evertendam in medium allatas fuisse diceres, quid ab antiquis acceptum, quid inventum a recentiorbus, quid verum aut probabile, quid falsum aut incertum esset, tot rationum momentis pronunciabat Junius, ut

-- XV --

evidenter ostenderet, ex uno prope antiquitatis studio viam sterni ad reliquae scientiae acquisitionem. Ad religionem praecipue quod attinet, non modo Porphyrii, Jamblichi, Juliani, aliorumque doctrinae ubi maxime peccarent, acutissime Restius declaravit, sed errores etiam, quos nostris hisce temporibus impudenter propugnarunt Boulangerius, Dussius, Volneius, ceterique hujusmodi furfuris homines, aggressus est, et patefecit. In Bruckerum maxime exarsit ira, qui veteres philosophos Deum, et providentiam quamdam admitttentes atheos fuisse omnes professus est. Nihil vero temere et inconsulto, sed sapienter omnia de religione. Hinc accidit, ut religionis cognitio, et tuta veritas eo magis eum in senectute commoveret, quo liberius adolescens perscrutatus fuerat ea omnia, quae ad illam quoquo modo referebantur. Quamobrem de Junio, ut de veris sapientibus, confirmatum est, philosophiam pleno ore haustam ad Deum reducere, eamdemque fieri catechismum ad fidem.

Vade retro

Vade porro


Rastic, DzonoAppendini, Franjo MarijaZamanja, MarijaZamanja, BernardFeric, DuroAppendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816]: Carmina, versio electronica, Versus 6583, verborum 46647, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [numerus verborum] [rastic-dz-c.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.