Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrhovac, Maksimilijan (1752-1827) [1813]: Ad sacerdotes epistula, versio electronica., 442 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrhovac-m-poziv-1813.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
P. T.
Lingua Illyrica a saeculo septimo per Illyrium continuo florescens, a quo Latinis litteris scribi coepit, licet in tot ora diffusa varie pronuncietur, universim tamen suam in vocibus et dictionibus puritatem ac elegantiam; in singularibus rebus apte exprimendis, et sententiis varie aeque ac eleganter efferendis copiam et suavitatem possidet; atque, non obstante particularium dialectorum varietate, aut peregrinarum vocum admixtione, magna ubertas cum puris vocibus in eadem conjuncta semper manet. Tam singularium vocabulorum Croaticorum et Slavonicorum collectiones, quam diversa in his linguis carmina, et libri impressi existunt complures; quae omnia amplum perhibent testimonium, quanta amoenitatis et gravitatis virtute patrium hocce idioma niteat; ad cujus majorem perfectionem jam olim celebres viri sua industria multum contulerunt; et quidem in Croatica dialecto, quantum constat, primus Habdelić Georgius per Dictionarium Graecii 1670 impressum: postea Belostenec Joannes per suum Gazophylacium Zagrabiae 1740 typis vulgatum; ac demum Jambrešić Andreas per Lexicon aeque Zagrabiae 1742 editum: in Slavonica autem Došen Vitus Aždaja sedmoglava Zagrabiae 1768, Kanižlić Antonius Sveta Rožalija Viennae 1780, ac Ivanošić Antonius Tri poglavja knjige Poroda Zagrabiae 1788 edi curantes sermonis hujus thesaurum multum auxerunt. Successerunt recentioribus temporibus, praeter libros pro usu scholarum nationalium praeclare adaptatos, aliaque egregia vocabularia, duae Croaticae grammaticae, una per Franciscum Kornig 1795, alia per Anonymum 1810 vulgata. Prodiverunt quoque in Croatico idiomate Sacri Sermones tam oríginarii, uti 1784 Joannis Mulih, quam ex aliis linguis traducti, uti 1770 Balthasaris Mataković, et 1796 noti libelli Josephi Matijević: nec absimiliter in lingua Slavonica praeclaris viris sua laus deest: qui Auctores elegantiori dicendi genere usi effecerunt, ut vires patrii sermonis pedetentim vigorem ac venustatem accipiant. Attamen sive vocum significationes et mutationes, sive enunciationum expressiones hucusque adnotatas spectemus, restant adhuc,
quae nec ex horum grammaticis, lexicis et sermonibus ac poematibus,
nec ex scholasticis radicalium vocum syllabis depromi possunt: neque
accipimus scriptores illos Considerato itaque eo: quod lingua Illyrica in plurium deliciis
habeatur; in ea quotidie quaepiam recens Viennae coalescentem eruditorum virorum societatem, quae in Illyricae linguae dialectis eruderandis et excolendis laborat, ad eximium florem deducenda speretur; ut ejus ubertas, elegantia et virtus tam penitius cognosci, quam magis conservari et augeri valeat; ac vocabulorum puritas, omnia peregrina excludens ac ejus venustas ad ornamentum, quo aliae vernaculae hodie gaudent, accedere possit: eapropter, reliquos inter, Titulatam Dominationem in eo interpello, provoco et requiro: ut specialia vocabula Croatica aut Slavonica: quaevis adagia; et populares cantilenas sive hucusque pro se congestas, sive deinceps colligendas, mecum etiam quo ocyus communicet. Desidero summopere ut prout alii in Theologicis, alii in Juridicis, alii in reliquis objectis varias expressiones adnotant; ita, cum
caeteris dominis animarum Curatoribus, Titulata Dominatio eo etiam
subin suum studium convertat: et imo apta, propria, et rei exprimendae |
Vade retro
|
Vrhovac, Maksimilijan (1752-1827) [1813]: Ad sacerdotes epistula, versio electronica., 442 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrhovac-m-poziv-1813.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.