Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sivric, Antun (1765 - 1830) [1803]: Traduzione latina delle Anacreontiche ... e dei sonetti, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis epigramma; poesis versio; paratextus prosaici] [numerus verborum] [sivrich-anacreont.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro


Scribere quae soleo quid sunt nisi somnia? tangunt
Me tamen, ac iram subdola saepe mihi,
Saepe ciet largos, quam finxi, fabula fletus:
At vanis dum non decipior numeris,
Sumne magis sapiens? num mens tunc laeta quiescit?
Num non stultus amor, caeca nec ira mea est?
Non tantum fallit scribentem fabula vatem;
Mortales fallit quidquid in orbe vident.
Quid menti mea vita meae nisi somnia profert?
Illudit quidquid spemve, metumve movet.
Hos mihi post somnos frontem dent sidera veri
Cernere; tunc sapiens, tunc ego laetus ero.
Vade retro


Sivric, Antun (1765 - 1830) [1803]: Traduzione latina delle Anacreontiche ... e dei sonetti, versio electronica, Verborum 42047, 5086 versus, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis epigramma; poesis versio; paratextus prosaici] [numerus verborum] [sivrich-anacreont.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.