Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1803, Dubrovnik]: Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica, 3368 versus, verborum 28363 [genus: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [numerus verborum] [feric-d-periegesis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Prosopopeja Rhacusanae Urbis VII.
Olim nidus eram alcyonum, desertaque cautes,
Cum Roma adveniens, caetu comitante Quiritum
Hîc vivo voluit Belus me ponere saxo,[ERROR: no reftable :] Sunt qui volunt Paulimirum Belum amplificatorem Lausae (quae Rausa, et Rhacusa postea) non conditorem fuisse; ego verò in his Tuberonis Cervarii sententiae potius adstipulor, quem vide lib. V. pag. 192. Tom. I Commentarior. suorum temporum.
Atque urbem dici jussit, licet urbis imago
Vana forem, cum nec fossis praecingerer altis,
Moenia nec tegerent, nec pernox invigilaret
Armati custodia militis. Hinc ego sensim
Crescere, postque aliquot clarae urbis saecula vultum
Prodere vix tandem potui, haud obnoxia gentis
Externae sceptro, propriis sed legibus utens.
Quod mihi per duros est partum nempe labores,
Nam vicinorum toties tentata duello[ERROR: no reftable :] De bellis, seu potius concertationibus a principio Rhacusanae urbi gestis, plerumque cum Bossinatibus Regulis videndi Chronistae, et Historici nostri, qui de his passim.
Fortiter objeci latus, adversique tenentes
Gargani dorsum, et Dauni regione potitos,[ERROR: no reftable :] Vide Tuber. lib. cit. pag. 193.
Ne me iterum impeterent, Mauros cum classibus unà
Jadertinae urbis pepuli. Me magna potentum
Vis magis angebat Venetûm, qui adjungere sceptris
Perpetuò studere suis, plus arte dolisque,
Quam bello, atque armis usi: vitasse timendo
At laqueos licuit, magnique ut nominis umbra
Protegerer, me Caesaribus non foedere casso
Cum Byzantinis penè ipsa ab origine junxi.[ERROR: no reftable :] Jacobus Luccarus pag. 8.
Praesidium coeleste mihi tum Sergius, atque[ERROR: no reftable :] Hi primi Rhacusanae urbis Patroni fuere, quorum Reliquias Paulimirus Belus secum Roma adduxerat.
Bacchus erant, et primus adhuc dat nomina monti,
Qui mihi sic gravis imminet; at quo ex tempore muros[ERROR: no reftable :] Anno 972. electus in Patronum primarium civitatis D. Blasius fuit.
Blasius excubitor servat, mihi numinis instar
Ille coli: effigiem cura addit publica portis,
Attolluntque meae sublimem in puppe carinae.
Ille sua et nostros inscribit imagine nummos
Praesulis os, habitumque gerens, auctusque tiara;
Cumque Patrum res dura animos, inopinaque turbat,
Dissipat hic mentis tenebras, melioraque suadet
Consilia, atque bonus dat tristem evadere casum.
Huc prius angusto congesta legumina lintre
Navita finitimis vendenda ferebat ab oris.
Irritare gulam nondum pretiosior esca
Coeperat, et sale servatos absumere pisces
Grandes lautitiae ferant, quos Butua in undis[ERROR: no reftable :] Urbs Dalmatiae superioris, vulgo Budua.
Dulcibus, inque lacu rimatur Scodra profundo,[ERROR: no reftable :] Hic Lacus prope Scodram, antiquis Labeates, hodie Lago di Scutari vocatur, ab incolis Bojana dictus.
Vinaque vicino nascentia monte bibebant,
Perpaucis tunc illa satis; nam obscura, brevique
Circuitu, atque pedes quingentos lata colebar
Rupibus imposita aequoreis; spatiumque quod agri
Defuerat, tenui ut possem subsistere victu,
Neptuni premere arva audax industria suasit,
Meque Naronaeis, qui tum terraque, marique[ERROR: no reftable :] Vide Luccar. pag. 7.
Pollebant, junxi populis; sed reddere ut aequor
Infestum incipiunt, atque exercere rapinas,
Bosphorici jussu me 10 [ERROR: no reftable :]10 Basilii videlicet dicti Macedonis. Caesaris inde retraxi.
Exin Bodinus me rex furialibus armis, 1 [ERROR: no reftable :]1 Ante finem XI. saeculi Bodinus obsidione Rhacusium cinxit. Postea pacem iniit, et Monachis S. Benedicti vallem Juncheti dictam dono dedit. Vide jam dicta in carmine de Juncheto pag. XLII.
(Quod gremio excepi profugos miserata propinquos)
Intentam paci turbat, septemque per annos
Assidua obsidione premit; constantia durum
At tandem edomuit mea, discessitque cruenti
Pertaesus belli, mox et vexasse quietos
Poenituit, scelerumque pudet. Mihi profuit hujus
Tempestas belli interea, nam rebus ab arctis
Tum mihi majores animi venere, doloque
Juncto armis licuit Slavorum evertere ab imo,
Proxima quae nostris surgebat moenibus, arcem.[ERROR: no reftable :]12 In loco arcis dirutae condita Ecclesia S. Nicolai de Campo, ad quam singulis annis die ipso Paschatis se defert Rector cum Excellentissimo minori Consilio in memoriam dicti eventus.
Ex illo fieri nimirum ego tempore major,
Atque alio dici quoque nomine; quippe ubi pontus[ERROR: no reftable :]13 Vide Tuber. lib. cit. pag. 192. et Jac. Luccar. lib. I. pag. 27.
Ante erat, oppletus locus aggere, caesaque sylvae
Pars etiam: tum tecta struunt, atque ardua templa,
Arcesque, et duplex cum fossa murus ab Arcto
Me cinxit; spatiisque datum ut majoribus auctae[ERROR: no reftable :]14 Notandum, quod non uno, sed diversis temporibus auctiones illae factae sunt.
Crescere, sic et ager mihi crevit, et insula multa,
Pars empta argento, pars et data munere regum,
Quorum plus uni miseris in rebus asylum[ERROR: no reftable :]15 Multos et Luccarus et Razzius in suis nominant annalibus, apud quos vide. 15
Fida dedi, et tutos dimisi, opibusque levavi.
Omnia parva prius, sed tuta, et moribus apta,
Quippe supervacuum nil tum sectabar, ab altis
Undam attingebant puteis, nunc divite sumptu
Per clivos longè deductis fontibus ornor,[ERROR: no reftable :]6 Hoc fuit ano 1438. ut ex Inscriptione ad unum fontium apposita patet. 6
Brachia quò nudae lotum cum lina puellae
Accedunt, patrio heroum res carmine cantant.
Verùm ego dum variis sector compendia terris,
Et molles struo divitias, in civibus ardor
Imminui laudis paulatim, et publica virtus
Coeperat, èque meis me audentior unus alumnis
Servitio premit, [ERROR: no reftable :]17 Demejanus cognomento Juda, de quo vide Tuber. lib. cit. pag. 196. et quinque sequentibus. 17 invisaque tyrannide vexat:
Dumque mea cervice jugum depellere tentant,
Nec cives inter bene convenit, utile visum
A Veneta urbe virum (pollens tunc arte regendi
Longè alias haec inter erat) sibi poscere, ut ipse
Dux esset populi, verùm inviolabile staret
Jus urbi, legesque suae: venit advena, qui se
Nil mutaturum jurans clavo adsidet unus
Imperii, et justè rerum moderatur habenas.
Tum mihi collectae leges, ritusque vetusti[ERROR: no reftable :]18 Animadvertendum hoc loco, duabus vicibus apud nos Rectores Venetos fuisse, et in his versibus de secundis, non verò de primis nos loqui, qui et breviori temporis spatio, et sapientiori consilio os rexerant 18
Ordine descripti certo, in classesque redacta
Jura suas, Verùm qui mox labentibus annis
Adveniunt, dum plura sibi, quam pacta sinebant,
Attribuunt, piget externos tolerare, jugumque
Excussisse velim, sed ineluctabile lorum
Detinet: hoc nobis, Lodoix tu magne, resolvis,[ERROR: no reftable :]19 Ludovicus Hungariae Rex inter conditiones pacis cum Venetis faciendae in Rhacusanorum gratiam et hanc apposuit, ut illi Rhacusio Rectores suae gentis penitus amoverent, qui 150. annis ibi fuerant commorati. 19
Subque tua fèssi tandem requiescimus umbra
Praetorem rursus nostro de sanguine nacti.
Haec inter multa adversae, atque immania sortis
Me pressere mala: horrendo nunc pallida vultu
Saeviit irrequieta fames, nunc lurida pestis,
Quae bis dena semel populi mihi millia ademit:
Arsi [ERROR: no reftable :]20 Hoc incendium contigit anno 1296. ante dimissionem Veneti Rectoris, adeoque ordo chronologicus exigebat, ut hic eventus illum praecederet. Sed ut Poetae reddebatur perdifficile exactum in omnibus ordinem, rationemque temporum sequi posse, ita et hìc, et alibi fortasse aliquis non magni momenti a quibusdam nasutioribus animadverti poterit anachronismus. 20 etiam flammis penè hausta, et talia passi
Damma viri dulces properabant linquere sedes,
Ni turbam fugientem opulens vir sisteret auro,
Qui miseros iterum nova tecta attollere jussit.
Quin et bella sequi belli exsors ipsa coacta[ERROR: no reftable :]21 Anno 1379. juxta Razzium lib. I. pag. 44. 21
Tum fui, et in Venetos Liguri, quia causa tueri
Visa mihi hunc potior, rostratas tradere puppes.
At non hi immunem post praelia me quoque damnis
Esse volunt; fines armato milite vastant,
Invaduntque meas inopino marte carinas.
Hac quaecumque tenus longis aetatibus acta
Musa humilis cecinit, nunc grandius ore sonabit.
Penè sub id tempus cum gens erumpere terris
Ex Asiae inciperet bello metuenda, futuram
Quam mercatores nostri jam jamque videbant
Magnam olim, monuere Patres, sibi reddere amicam
Festinis vellent studiis. Contendere Prusam
Hi duo de illorum coetu dona apta ferentes
Haud mora ad Orchanem mandant: videt ille libenter
Legatos, adeoque remotae hos nomine mitti
Ad se urbis stupet, et cupidae conjungere foedus.
Ille sibi haud ingens dependi, in pignus honoris,[ERROR: no reftable :]2 Quingentos aureos nummos. 2
Vectigal jubet, et, quod poscunt, libera genti
Per sibi regnatas peragi commercia terras
Permittit, spondetque urbi se tempus in omne[ERROR: no reftable :]23 Praeter diploma foederis, seu conventionis initae cum Orchane , quod apud nos diligenter asservatur, hoc dicto tunc usum fuisse vulgò traditur, se civitatem Rhacusanam et acinace defensurum, et pane nutriturum. 23
Praesidium fore, venturosque in regna nepotes.
Scilicet ex illo potior mihi foedere quondam
Fortuna adveniet, totque inter subruta regna
Me circum Otmanidum felici marte, superstes
Unica ego leges, libertatemque tuebor.
At mihi numquam aliàs adeo fulsere sereni[ERROR: no reftable :]24 Sigismundus Hungariae rex filius Caroli IV. Imperatoris, qui ad Nicopolim a Turcis magna clade affectus anno 1396. et profugus per Aegeum, et Jonium Rhacusam advenit, unde Spalatum Rhacusana triremi advectus se contulit, et inde in Hungariae regnum. 24
Gismundo quam rege dies: datur insula ab illo
Quina mihi, armataque manu nova sceptra recusans
Incola ad officium compellitur: arte potentis
Mox verò captus rex callidiore ministri
Reddi dona petit, post tresque relinquimus annos
Corcyram, Phariam, Bratiamque, et caetera quaeque,
Quae et modo sint nostra, aequo actum si jure fuisset,
Cedere sic faciles rege admirante vel ipso,
Qui jussit, facti ambages ut comperit omnes.
Tunc ego permultis lustrabam navibus aequor,
Nota quibus Nili septemplicis ostia, dites[ERROR: no reftable :]25 A Venetis, et Genuensibus, qui tum et soli, et plurimùm mari valebant, fiebant illa commercia. His et Rhacusani adjungebantur. 25
Unde vehebantur merces Gangetidis orae,
Ante novus patuit quam ad molles transitus Indos.
Tunc et lanificae coepere impensius artes[ERROR: no reftable :]6 Anno 1490. 6
Excolier mihi, per quas lucri fons adapertus
Largus erat, mecumque Italae nova foedera gentes[ERROR: no reftable :]27 Cum Alphonso Rege Neapollitano, cum Florentinis, et multis Italiae civitatibus Rhacusani foedera propter commercium inierant. 27
Jungebant: sed jam fatalis venerat hora,
Cum Constantini clara urbs horrentibus armis
Mechmetis capta aeterno servilia flexit[ERROR: no reftable :]28 Anno 1453. 28
Colla jugo. In magno tum belli turbine et ipsa
Conteritur damnis mea gens, liquisse coacta
Urbibus in multis quascumque industria laetis
Temporibus merces multo sudore pararat.
Interea amissis veniebant ordine longo
Heu! regnis ad me illustres, et flebile sortis[ERROR: no reftable :]29 Nonnulli ex regiis familiis Lascarorum, Comnenorum, Paleologorum, Cantecuzenorum, etc. Rhacusium se contulerant; et post paucos annos Thomas ultimus Bossinae rex occupato ab eodem Mechmete ejus regno ad nos pariter advenit. 29
Ludibrium reges profugi, nec defuit ipsum[ERROR: no reftable :]30 Joannes Lascaris, Demetrius Calcondila, Emanuel Marullus, Paulus Tarcaniota Joannis pater, Marullus Tarcaniota, Theodorus Spanduginus, et alii. 30
Mercuriale virùm genus, et clarissima longè
Nomina jam totum fama celebrata per orbem.
Omnibus hospitium, vestes, pretiosa supellex,
Et naves dantur vota ad cujusque paratae
Exulis, atque animo sortem deflemus acerbam.
Sed mihi quam dispar rerum nunc ordo priori
Incipit! Ut parvi me circum regna tenebant,
Discordesque animis reges, facile unius iram
Vincere erat studio alterius, vel pellere vim vi.
Unus habet nunc cuncta, potens me evertere nutu,
Si velit, irarumque illi neque semina deerant,
Ut vellet; scit quippe meis è civibus unum
Pannonias ducentem acies infringere bello[ERROR: no reftable :]31 Junius de Georgiis Patricius Rhacusanus. 31
Otmanidas, scit Scodrae urbem virtute meorum
Defensam haud potuisse capi, meque insuper ipsam
Regibus Europae se contra in foedera junctam.
Atque ea turbata secum dum mente revolvit,
Conqueriturque furens, urbs o malesana peribis,
Intonuit, jactatque minas. Ego talia supplex
Cum gemitu permixta loqui: rex magne, parumper
Pone iram, atque expende animo, an fas, crimina gentis
Totius ut nostrae damno privata luantur?
Culpa ego qua teneor, quod castra aliena secuti
E nostris pauci tulerint in te arma? Voluntas
Nec me, crede tuis ulla hostibus addidit, at vi
Illud ego accessi ad faedus, duroque coacta,
Terrigenùm nulli quod fas deflectere, fato.
Antiqui potius reminiscere foederis, oro,
Quod pepigi cum gente tua, proavique quod omnes
Servavere tui: magno de sanguine cretum
Fac te ego ut Otmanidum per facta et mitia noscam.
Nam quota pars laudis tibi magno accedat ab urbe
Exigua, ad tantos fuerit si adjecta triumphos?
Dona dehinc lacrymis adjungimus, iraque cessat
Magnanimo compressa sinu: tamen anxia semper
Vitam ago, dum regis mors me formidine solvit.
Mechmetis [ERROR: no reftable :]32 Bajazethes II. 32 soboles, subiit quae in regna, benigno
Me complexa animo videt aequior, utpote ab omni
Quae nostros onere immunes jubet esse, frequentant
Qui mercaturae studio sua regna, fuissent
Ac si orti in Thracum nullo discrimine terris:
Jura mihi haec auget longus dein ordo sequentum.
Fortunae Venetus tantae invidet, et sua casus,
Prodat ut hostiles animos, sic vota secundat.
Haud una Eridani è nostris circum ostia puppis
Stabat, Atestino intulerat quo tempore bellum
Magna Hadriae regina Duci: pugnare jubentur
Hae Venetas contra, queis damna illata, carinas.
Edicta ex illo nos contra immitia ferri,
Vexarique rates: tum nostri foedere rupto
Cum Venetis, tectique simul magna aegide Thracis
(Qui jam solus opes valet infregisse superbis)
Majores struxere rates, quibus aequoris unda
Aegei, Oceanusque infinditur Atlanteus.
Principiò utilitas hinc ingens extitit, ipsum
Mox fuit hoc genti exitio; nam barbara regna
Dum Lybiae Carolus vult subdere, multaque classi
Nostra suae puppis se adjungit, nunc fera frangit
Tempestas, nunc hostis habet, mersatque profundo.
Nec minus Afrorum terris heu! noxia nobis
Unda Tagi, quamvis tu Lusitana, Philippe, [ERROR: no reftable :]33 Philippus II. Hispan. rex potitus fuit Lusitaniae regno anno 1580. 33
Regna tenes: sic haud multis volventibus annis,
Dum bellis Hispana juvo navalibus arma,[ERROR: no reftable :]4 Spatio annorum septuaginta, ab anno videlicet 1584. Usque ad 1654. Illae naves perierunt. 4
Tercentum magnas vidi periisse carinas.
Tristius at pelagi post cladem inimica parabat
Fortuna exitium, motu nam quassa repenti
Horrendùm intremuit tellus, ego diruta solvor;[ERROR: no reftable :]35 Anno 1667. Rhacusa terremotu concidit. 35
Quaeque prius domibusque altis, totque inclyta templis
Surgebam, et fama crescebam ad sidera, nullam
Me sensi: saevus miseram circumstetit horror,
Solaque sanguineis signat mors passibus urbem,
Non jam urbem, at lapidum, et congestae caedis acervos.
Tristem adeo evulgat dum casum didita fama,
Europae et cunctos mea tangunt fata tyrannos,
Unus in Otmania Regi qui proximus aula 36 [ERROR: no reftable :]36 Cara-Mustafa, qui extinctarum in terremotu familiarium bona in thesauros regios volebat immittere.
Accedit Mustafa, feris immanior, urbis
Relliquias miserae, praetexens nomina mille,
Divexat, juratque sui per numina Vatis
Excidium, Austriacae post debellata Viennae
Moenia cum nostras victor referatur ad oras.
Di melius! Ferro ut cervix huic secta, quievi,
Quàque licet, sequor informes reparare ruinas.
Nec minus a patria procul, Odrysiasque per urbes
Pars gentis nonnulla meae, quae vivere frugi
Assueta, et priscos mores servare, parandis
Mercibus utiliter vitae per mille labores
Strenua navabatque operam, et sine crimine partas
Accumulabat opes, mihi tempore profuit illo.
Lapsas illa domos reparans prope sola levabat
Afflictae fortunam urbis, nam caetera deerant
Tum mihi praesidia, et vires hic succus alebat:
Curassentque utinam nostri (quae ignavia sensim
Elabi è manibus passa est) commercia terrae
Tempus in omne sequi! Verùm insatiata cupido
Dum subitas affectat opes, Neptunia jussit
Regna sequi, et structis iterum coepere carinis 37 [ERROR: no reftable :]37 Circa dimidium saec. XVIII.
Desuetos dudum tentare per aequora cursus.
Jamque mihi paulatim aliquod tum accedere nomen
Coeperat; at bello Mavros, et sanguine gaudens
Gentis Hyperboreae in Thracas dum mille phalanges
Concitat, in variis clauduntur portubus omnes:
Utitur ad bellum pars hostis, pars et inertes
Corrodit caries,sic porrò, ut lustra superstes
Post pauca è multis fuerit prope nulla carinis:
Ingemui, jacuique gravi ceu pressa veterno.
Quam verò horribilis paulò ante haec tempora casus
Heu miserae acciderat! Stygiis discordia regnis
Erumpens animos odiis crudelibus actos
Sic inter se se Patrum divisit, inire
Prorsus abhorrentes ut sanctae foedera pacis
Pulcros imperii fasces, omnemque regendi
Curam ultrò exuerint populi. Quid tum ille, potiri
Cui rerum fortuna dabat? Num coepit habenas
Regni ipse? aut aliquis de plebe animosior arma
Spartacus in patriam tulit, excivitque tumultum?
Quisquis es agnosce hunc populum tu rectius, aequam
Tum quoque qui tenuit mentem, forte unus in omni
Historia populus, patiens dum in foedera dextras
Pacati jungant Patres, ac sceptra resumant.
Verùm cum tenuis rerum fortuna mearum
Tum foret, ipsa aliquid tentare urgebat egestas.
Ergo novas puppes confestim molior, et jam
Fervet opus , surgunt centum illico; nec mora rursus
Centum alias, totidemque struo, jamque omnibus undis
Thetyos aequoreae volitant; quaeque hactenus una
Interclusa mihi, ecce novo jam munere Thracis 8 [ERROR: no reftable :]8 Anno proximè elapso 1802.
Ipsa quoque Euxini patuerunt ostia Ponti,
Illaque jam nostrae freta sulcant horrida puppes.
Dum variae interea pubes se ad littora gentis
Fert mea continuò, portusque accedit amicos;
Hasque modo adducit merces, aliasque vicissim
Avehit assiduò, magnis ego splendida gazis
Eniteo, inque dies opulentia crescit; at eheu!
Intulit illa mihi logè graviora priori
Paupertate mala; externis nam vectus ab oris
Corruptor morum, semperque superflua quaerens
Luxus adest, sequitur vitiorum foeda caterva,
Illyriaeque solo fixis radicibus altè
Invasere animos, virtus prisca exulat omnis.
Parcior in superos cultus, majoribus aevo
Debitus haud defertur honos, corruptaque morum
Integritas, labefacta fides, rectumque, pudorque.
Ipse amor in patriam languet, concordia penè
Deficit omnis, amorque laboris pulsus, et illa
Aurea simplicitas parvo contenta recessit.
O si hic virtutum redeat chorus! Has ego quanta,
Ne fugiant iterum, cura retinere laborem,
Pectoribusque meae penitus defigere gentis!
Hae sunt praesidium, columenque potentius urbi,
Quam vel divitiae, quas mobilis auferet aetas,
Vel, quas subvertit belli fruor impius, arces.
Haec super exiguis ego rebus parva canebam;
Immensa belli dum Gallia mole Britannos
Impetit, incertisque volans victoria pennis
Suspensos tenet, imperium cui destinat orbis.
FINIS.
Vade retro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1803, Dubrovnik]: Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica, 3368 versus, verborum 28363 [genus: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [numerus verborum] [feric-d-periegesis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.