Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1803, Dubrovnik]: Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica, 3368 versus, verborum 28363 [genus: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [numerus verborum] [feric-d-periegesis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Hoc in porta tetrastichon legitur Aelii Lampridii Cervarii Poetae laureati, Patricii Rhacusani.
Ne male defensum littus populetur, et ultra
Adriacas tendat proximus horror aquas,
Opposuit bimaris tot propugnacula Stagni
Rhacusa, et Blasî numina magna sui.


Praefixa, et carmen decorat quoque nobile portam.
Verùm his haud pariter respondent caetera, quaeque
Visere sperabas, minime aspicis, area namque
Parva urbi, atque, minus capiendo quae apta, figurae,
Rara domus, templumque triplex, populique viritim
Quodque caput facile numeres, nam parvus; at hujus
Egregias terrae fruges consumere natus.
Exiguo hîc pretio bene vixeris, ostrea, vinum,
Lac, haedos facile, frumentum, oleumque parabis,
Multaque praeterea lautos spectantia ad usus.
Tempore certo anni paulò est corruptior aer,[ERROR: no reftable :] Mensibus aestivis videlicet usque ad medium Autumnum.
Nec coeli vitio tribuendum: hoc efficit ipsa
Didita in alveolos campi pars plurima (quamquam
Causa mali et Naro vicinus, stagnansque) ubi lentae
Thetyos unda jacet sale commutanda marino,
Intempestivis pluviis ni solverit auster.
Horum nunc numerus multo amplior, aera quotannis[ERROR: no reftable :] Senatus Rhacusani cura huc a Melitensi insula (Malta) adductus vir horum aedificorum peritissimus, qui plures annos apud nos commorans huic operi assiduam, strenuamque manum praebet.
Hoc ut crescat opus, large praebente Senatu.
Magnifice hac auctum tenus est, regaleque quiddam
Jam nunc visitur esse, futurum at grandius olim:
Et licet illa seges nunc longe ditior, ante
Quam fuit, externumque etiam sal multa quotannis
Hîc ratis exoneret, vix sufficit, advenientum
Otmanidum e terris vis tanta accedit equorum.
Patricio incumbit vendendi cura, tribusque
Demandata viris cura altera, ut omnia, ad illam
Quae rem pertineant, expendant naviter, atque
Sollicite reparent, si quid vitiaverit aetas.
Nec satis, ast illuc lex praecipit ipsa, per omnes
Ut semel accedant annos, cum mollior, atque
Unà opibus dives variis pars incipit anni.
Addicti officio veniunt, pariterque ministri,
Et plura utiliter curant; sed et octo diebus
Indulgent genio: merces ea sola laboris,
Multaque nos penes et patriae impenduntur amori.
Hanc sine Praetoris permissu antiquitus urbem
Haud ulli fuerat peregrino intrare potestas,
Fas modo, nam causae jam cessavere vetantes.
Illi multa loco accedunt munimina, et altis
Undique praecintus muris: erexerat olim
Immanem contra, praedantemque omnia gentem[ERROR: no reftable :] Hoc latronum genus immanissimum vulgo Uskocchi vocabatur.
Cura Patrum tectura suos: terrae illa, marisque
Horrendus fuerat terror, nec saevior ulla
Pestis, et ira deûm Illyricas penetravit in oras.
Illa Liburnorum e terris excurrere primùm
Coepit, ubi fortis nunc Segnia surgit in auras,
Vixque ea colluvies post saecula multa recessit.
Ut paucis mediocre solum lustravimus urbis
Passibus haud fessi, celsas ascendere in arces
Cura tenet cupidum, prospectum et quaerere in agros
Suppositos, ubi laeta Ceres, Pomonaque foetus
Non bene vincenti possint opponere Baccho.
Moenia deinc urbis, pinnis qua ornantur acutis,
Arcta peragravi, per quae deductus in arcem
Exiguam, in summo quae constitit urbis, ut inde
Multis descendi gradibus, mediocre sacellum[ERROR: no reftable :] Sub invocatione Nominis Jesu.
Inviso: hîc tabula egregii pictoris, adimus
Hinc duo quae superant delubra, hoc nomine Blasi,
Illud Pontificis Myraei nomine, primum
Stagnaei sedes est inclyta Praesulis, ex quo urbs
A Corcyraeo distracta antistite coepit
Fulta suo pastore regi vigilantius: aedes
Non haec ampla satis, sacro sed splendida cultu.
Hinc aliud subeo phanum: pars laeva legendum
Hoc dabat, e coetu Francisci bina jacere
Corpora ibi indigetum, patria qui Sardus, et Anglus.[ERROR: no reftable :] B. B. Andreas a Sardinia, et Joannes ab Anglia.
Sed vel murus habet, vel non, calx eruta muro
Dicitur aegroto deducere corpore febris
Id genus horrificae, cui subjacet incola. In urbe
Nil aliud mihi praeter aquam laudabile visum,[ERROR: no reftable :] Haec in Fonte Inscriptio legitur. Perducta est ex Decr. Sen. Rag. Praefuere operi faciundo Savinus Palmotta, et Andreas Bonda MDLXXXI.
Quae tribus ampla tubis chrystallo purior usque
Defluit, atque brevi vesicam permeat hora.
Unicus hic fons urbi, at sufficit unicus, extra
Qui fuit alter, in imum aliquot depressus ab annis,
Fors aliqua quia parte jacens corrumperet auras.
Sed me rura vocant Stagni, gratissima rura,
Quae toties et equo, et pedibus lustrare solebam.
Parthenidi sacrum vidi hîc ante omnia templum
In campo positum, campestris et inde vocatur
Parthenis ipsa, domusque suos haec servat honores.[ERROR: no reftable :](10) [ERROR: no reftable :] (10) Illyrice vocant Gospa od poglia, idest Madonna del campo.
Dein facili ascensu parvam ducebar ad aedem,
Quam sibi delegit gnara in certamine docto
Vincere Virgo sophos. Habitant hîc, sacra puellae[ERROR: no reftable :]1 Hae sunt ex illis religiosis, quas Itali Pizzocare vocant. 1
Virginitatis amant quae vincula, non tamen omni
Tempore, sed facilis donec fortuna maritum
Obtulit. In parvae inducunt nos limina sedis,
Et curant dape, paupertas quam munda sinebat,
Lacte novo, et cerasis, regio haec queis affluit, albis.
Visa ut multa soli mihi pars, subit altera cura
Aequoreos lustrare sinus, et discere quali
Astu his egregios pisces venentur in undis.
Inspecta haec cupido pariter: vasti aequoris exin
Prospectum petii, capiendis multa ubi sardis
Navigia insomnem tacitae per tempora noctis
Dant operam. Late piceo sub lumine ponti
Ardebat pars illa omnis, quà rauca propinquae
Saxa sonant Melitae, multorumque ossibus alba.
Divisis sorte ante locis hoc retia tractu
In fluctus dat quisque suos, neque finibus ulli
Praescriptis exire licet; lex provida, ne sint
Jurgia piscantes inter, sic cavit: ab alto
Saepe mari attollens se vasto corpore delphin,
Dum pavidum insequitur pecus, insidiosa subire
Retia, et includi centum fugientia cogit
Agmina, praeda ingens te scilicet haec manet omnis.
Verùm triste malum delphin quoque, nam mare pisces
Id linquunt penitus, quo saevum id degere monstrum
Noverunt, capiuntque fugam. Quid, si ipse feratur
In lina adsiliens mago impete? Proh! dolor, hirtis
Artubus haec lacerat, vixque est reparabile damnum.
Nec non immanes aestivo ubi sidere thynnos
Deprendunt, loca saepe adii. Cum caerula cori
Frigidulis crispant alis, jaciuntur in altum
Retia, praeda viros tum numquam eludit hiantes.
Cymbam implent alacres, remisque, aut praepete velo
Rhacusam approperant, ubi totus venditur horae
Momento piscis, tantus tenet ardor edendi.
(12) [ERROR: no reftable :](12) Moniales S. Clarae videlicet. Vide P. Sebastianum Dolci in supracitatis monumentis Provinciae Rhacusanae § IX. Vestales, septemque Viri donantur, et urbis
Rector; membratimque etiam dissecta salitur
Pars haud exigua: hanc siccant, hyemique reponunt.
Escam aliquis paulum a coxa distare suilla
Hanc mihi laudavit, laudarim parcius ipse.
Mille quater passus, sinus est mihi visus, ab undis
Bistrina cui nomen vitreis, tum proximus alter (13) [ERROR: no reftable :]3 Quae ex hoc sinu extrabuntur ostrea aliis sapidiora sunt.
(Illyricè appellant Kuti) qui se intima terrae
In spatia insinuat: numquam hîc iratior undas
Neptunus saevo potuit miscere tridente.
Ergo omnis locus, anfractu qua littora longo
Se sinuant, conchis insternitur, omnigenaeque
Nullum hoc fertilius possis mare visere testae.
Longe hîc dissimilem celant noto ostrea succum,
Pontificumque queas lautis apponere coenis.
Haec licet assiduò quernis haerentia ramis
Incola divellat, cymbasque huc vectet onustas,
Hoc manet immortale genus, nam multa quotannis
Milia ramorum jussi demittere fundo,
Queis nova adhaerescat soboles, dum grandior omnis
Interea, quae sola sapit, concedit in escam.
Huc, quoties ad nos illustrior advenit hospes,
Adduci a Patribus solet, ut jucundius ipsum
Oblectentque virum, contentusque urbe recedat.
At mihi prae pulcro sordebant omnia campo,
Quem cunctis ego deliciis facile illius orae
Praetulerim, nam vectus equo pulcherrima rura
Aspicis, et gemini faciem hinc, atque inde Profundi.
Nobilis a vino pagus, quem dicere versu (14) [ERROR: no reftable :](14) Cesviniza locus vocatur, quo nomine et vinum ipsum dicitur.
Patria vox vetat, huic ponit spatia ultima campo.
Hîc cursus mutatur equis, aliisque reditur
Tramitibus, parvi si ad moenia tendere Stagni
Quis velit, ut nos illud iter confecimus, arcem
Namque hanc continui per propugnacula muri
Adjunctam volui quoque visere. Plurima in ipsis
Testa jacet portis, res utilis Ostracismo,
Cecropidum nostro si tempore poena rediret.
Ingredior, laevaque gulae de parte trophaeum,
Cui locus haud illic, stomachans post terga relinquo.
Patricium hîc juvenem, qui arcis Praefectus, adimus,
Quocum particulam jucundè exegimus horae.
Tum portum petii, qui commodus, attamen amplis
Huic nil cum ratibus commune, minora frequentant
Tantum navigia oppositis venientia ab oris,
Quà Naro in Hadriacas praeceps evolvitur undas,
Nec minor accessus nostris, quae proxima mittunt
Littora. Quondam etiam Stagni majoris ad urbem
Cernere erat portum mediocrem, quò sale onustae
Magnae accedebant puppes, oppletus arena
Qui modo, [ERROR: no reftable :](15) Pagus dictus Brozze distat bis mille circiter passus a civitate Stagni. (15) Brozzeasque ultra haud permittitur oras
Decrescente salo majoribus ire carinis;
Cymba minor sal inde vehens in littore ponit.
Verùm haec ipsa, maris medio ni tramite prudens
Carpat iter, defixa vadis haerebit in imis.
Sic tempus veniet, pedibus cum forte licebit
Hinc Stagnum petere, opponat ni publica ad illud
Quid remedî cito cura malum, quod crescit in horas.
Ad castrum redeo, teres illi forma, Coronae
Majores apto voluerunt nomine dici.
Bellica habet tormenta locus, sed caetera desunt,
Quae bene dispositae sibi poscunt scilicet arces.
Excubiae in muris prope nullae in tempora noctis,
Invalidus, rarusque meret stipendia miles,
Nulla fora ad merces coemundas, omnia foeda,
Omnia squallida. Brozzeas hinc reddor ad oras:
Namque hîc degebam potius, quia purior aer,
Fasque erat hinc cymbas ultro, citroque meantes
Aspicere, atque illinc superato colle patebat
Hadriaci pars multa Sali, Meliteque propinqua.
Hîc aliqua haud reticenda mihi, quae proxima Stagno
Sunt loca (nam semota sequens dat noscere carmen)
Hodiliae primùm, quem jure suburbia Stagni
Dixeris, est pagus vino laudandus, et ostreis:
Proxima in occasum Duba est, elataque fluctus
Respicit aequoreos, sequitur Poniquea longis
Terrarum gaudens spatiis, atque ubere gleba.
Contra ex adversa parte aequoris Osclea parvo,
Stupaque respondent Stagno, ostriferaeque lacunae,
Utraque post montem tamen abdita nec videt aequor,
Nec pretiosa coloni inopes conchylia mandunt.

Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1803, Dubrovnik]: Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica, 3368 versus, verborum 28363 [genus: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [numerus verborum] [feric-d-periegesis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.