Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1803, Dubrovnik]: Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica, 3368 versus, verborum 28363 [genus: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [numerus verborum] [feric-d-periegesis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De Breno Illyricè Scjupa. III.
Illa Breni dominae quae pars vicinior urbi
Carminis ingressum faciet, pars altera claudet.
Incipit eoi via primùm huc pulcra suburbj
Rupibus aequoreis impendens ducere ad usque [ERROR: no reftable :] .PP. Benedictinorum Monasterium, quod vulgo appellatur S. Jacobi de Viscgniza septem stadiis circiter Rhacusa in Orientem distans, libris selectis et MSS. dives.
Nobile Caenobium, quod multa volumina Grajûm
Servat, et in latio melior quae protulit aetas.
Inde iter asperius juga per surgentia montis
Carpitur, in stadia excurrens ter circiter octo.
Hoc ego primum adii rus aeger, et illicò sensi
Me refici, nam temperie sic esse salubri
Hunc voluit natura locum, ut non Tiburis illi,
Campanique queat caelum certare Venafri.
Sic uber terrae ingenium, tantoque refertus
Ipse locus populo agricolûm, ut vix ulla videri
Gleba queat, quae culturam desideret, horto
Ingenti assimilis, quem circumquaque supini
Instar murorum colles cinxere corona.
Omnigenas hinc ruris opes vectare canistris
Matribus admixtas primo cum sole puellas
Quottidie, et pandi dorso spectamus aselli.
Vix posuere solo, viridans olus hîc tibi pascit
Lumina, candidiorque illic nive copia lactis;
Pruna alibi rugosa vides flavescere, in omnem
Dum partem ambrosium late jactantia odorem
Poma rubent: sed prima albo me judice pomo
Gloria sit, vix Alcinoo Phaeacia tellus
Tale dabat biferis, quos ipse colebat, in hortis:
Urbs fervet, tollitque sibi quod cuique libido.
Fertilitas haec tanta soli repetenda videtur
Hinc mihi, quod terram conclusae uliginis humor
Perpetuò nutrit, nam quà fodis illico dulcis
Unda scatet. Multo alluvies hunc creditur aevo
(Quippe egisse pecus fama est hàc Prothea quondam)
Paulatim campum effecisse, quod imminet ingens
Mons illi ad Boream prope nudus, magna deorsum
Unde solum abradens vis usque ferebat aquarum,
Donec planities tandem exaequata resedit.
Quidquid at hoc, res certa tamen, quod nunc quoque, magni
Cum caelo veniunt imbres, rapido impete torrens
Hoc raucus se campo infert, qua parte profundus
Alveus ire jubet: lapides rotat ille fragore
Horrisono, secumque trahit quodcumque repertum.
Tunc et iter triste est illac, nullique profunda
Haec pedibus transire licet vada. Saxeus at pons[ERROR: no reftable :]

Haec in Ponte inscriptio.

D. O. M.
PERICULOSE. VADANTIUM
SECURITATI. EX GEORGII
RADMANI. LEGATO OBSE
QUENTISSIMI. HAEREDES
AC. FILII. ANNO DÑI
M D C V I

Multo aere, ingentique arcu haec incommoda contra
Erigitur, tutoque meas quocumque voluntas
Jusserit. Haec circum cives loca, parsque, ubi campus
Desinit in Boream, tumulo editiore colendas
Aestivo posuere domos sibi tempore. Pandit[ERROR: no reftable :]Sub titulo S. Mariae Magdalenae hujus loci Parochialis est Ecclesia. Altera verò D. Vincentio sacra PP. Dominicanorum est, qui et commodum Conventum, et praedia in rure Brenensi possident.
Magdalis hîc templum lacrymosa, remotior illinc
Gaudet et ipse sua Vincentius aede, domusque
Hîc quoque Praetori sat commoda surgit: agrestum
Pars tecta hîc aliquot, pagis in pluribus alti
Radices ad clivi habitat pars altera major.
Scilicet haec duro gens robore nata, feraque
Indole praepollens rixas accendere Baccho
Saepius assueta, et Turcas turbare quietos.
Foemineumque genus durum quoque, at indole longe
Mitius, indulgensque jocis, et amoribus aptum:
Quò saepe accedunt, exemplum emolliit urbis.
Corporis exercent cultum, ornarique puellae,
Plusquam conditio patitur servilis, ut urbem
Intravere, solent, celeres deponere luxum
Illae omnem, ut portas urbis liquere, resumpta
Veste, et calceolis pejoribus, et sude lenta
Sollicitant costas tarde gradientis aselli.
Expertae simulatque virum pleraeque puellos
Nutritum veniunt urbis, nam corpore sanae,
Atque ministeriis multum famularibus aptae.
Quamquam foeda lues non ante his cognita terris
(Vecta unde incertum) paucis has coepit ab annis
Corripere, ulceribusque cutem, miserabile! spargit
Mordaci vexans prurigine: cedere paulum
Incipit, at nondum curis deleta medentum.
Vitibus omnigenis rus hoc frondescit, et urbem
Nectare Lenaeo ditat. Pede rusticus uvas
Ut pressit, tenuitque brevi lacus, ecce rudentes
Pellibus innumeros hircinis fervida musta
Ferre vides, plenoque viam intercludere tergo
Adversis: vix Arcadici reor herbida plures
Nutriri per prata soli, grex tantus abundat.
Mane novo hos lignis onerant venalibus ora
Deserta in Thracum sectis, aliosque vehendis
Materiis cum lucro adhibent, ubi tecta per urbem
Aedificant. Calathis fert villica grandibus uvas
Huc etiam: Judaeus emit, paret ut sibi praelo
Vina suo, nam nostra horret cane pejus, et angue.
Plus spumae lactis, quam vasa in munda puellae
Constipant, nostrae fert unicus hic locus urbi,
Quam pagi vicini omnes: in munus alumnis
Nutrices hoc saepe suis (aliàsque corollam
Floribus e variis textam, qua tempora cincti[ERROR: no reftable :] Saltationes illae a vespere incipientes quater in anno a pueris, puellisque fiunt. Harum causam perscrutari, altioris, quam hic locus sinit, esset originis. In his aliqui vestigia festorum Palilium se videre existimant, de quibus Propert. Lib. 4. Eleg. I. Annuaque accenso celebrare Palilia foeno etc.
Per medios pueri saltant festivius ignes)
Ferre solent. Sed res sane gratissima visu
Illa quoque, exacto famulatu quae sibi junctae
Sanguine dona ferat pubes hinc rustica servae.
Pulcras indutae vestes praegrandia gestant
Palladis arbustis ornata canistra puellae,
Unde colorati lemnisci, et plurima vitta
Crinalis pendens tremulis agitatur ab auris.
Hîc tempestivi fructus, lac, atque placentae,
Haedorum coxae, atque aries, vel bucula secta.
Post illas multi juvenum, dum spargit agrestem
Tibia grata sonum, incedunt, mediamque per urbem,
Donec deveniant ad herilia tecta, frequentes
Balista crepitante sonos dant ignea, io! euge!
Haec inter laeti ingeminant, tum munera et ipsi
Accipiunt, inque urbe manent, lux dum inter eosdem
Laetitiae strepitus abeuntes crastina cernit.
Ad mare sunt geminae turres, fornacibus altis
Hae fumant, lateresque coquunt, locus ipse ministrat
Argillam: has propter vicus stat colle supino
Impositus, propriumque dat illi Tegula nomen. [ERROR: no reftable :] Kupari illyrice.
Non procul hinc locus est (Trapitum dicitur) extra
Qui vallem positus dorsum maris obicit undis,
Nemo colit, tondentque vagae virgulta capellae.
Huc tu, venando si lux sit idonea, tecum
Adducto propera cane praedae certus opimae.
Namque coturnices quoties loca frigida penna
Destituunt celeri, longo cognovimus usu,
Hoc quoque consuetas terrae consistere tractu.
Quod si quottidie volucrum quid forte necare
Ipse velis et valle Breni, conscendere amoenum
Hunc ego te jubeo, dicunt quem Sylvula , collem. [ERROR: no reftable :] Goriza illyrice idem, quod latine sylvula.
Huc multae saepe advolitant, ramoque sedentes
Ipse sedens poteris plumbo stridente per auras
Figere. Praeda tamen si ditior est tibi cordi,
Longe ultra perge in Boream, et post terga relicto
Turcaico, quod monte vides assurgere, castro,[ERROR: no reftable :] Zarina illyrice vocatur, quia ibi portorium, seu vectigal pendunt, qui cum rebus escariis, et carbone aliis hujusmodi Rhacusam petunt.
Trebinae tractus peragra, et nemora alta, fugaces
Illic et damae, et lepores, et plurima perdix
Occurrent, humerosque ingens tibi praeda gravabit.
Longe alia hîc vitae ratio mihi: carmina saepe
Aut audire viros ad barbara plectra canentes,
Aut festis tendebam avidus spectare diebus,
Multae ubi in areola ad sonitum sylvestris avenae
Exercent patrio choreas de more puellae.
Illius ast aliàs sinuosi in littoris oram,[ERROR: no reftable :] Locus vulgo Srebraeno dictus, qui in mediocrem sinum incurvatur.
Quò crebro nautae veniunt onerare suburram,
Jacturus nassas ibam, nunc semita in alveo
Vitice frondescens multa me ad littus agebat
Cupareum , in bibula prostrati ubi corpus arena
Multa loquebamur cives jucunda vicissim.
Percurrenda Breni modo pars est altera. Multis
Laetior illa situ forte hinc apparet, apertum
Quod mare continuò spectat. Si parcior agri
Est modus, et praeter colles haud contigit ulla
Planities, verùm haec etiam sua commoda servat.
Namque ut perpetuò vivis aspergitur undis,
Sic quodcumque parit tellus, atque educat illa,
Grandius et specie venit, et praestantius esu est.
Mala ego quid sapiant illis crescentia in hortis
Punica, quid ficus novi, quid et ille, secundis[ERROR: no reftable :] De illo vino intellige, quod vulgò Malvasìa dicitur, quodque hujus loci praestantissimum est, utinam et copiosissimum esset!
Qui liquor apponi mensis solet: hoc potiorem,
Quotquot vina bibi genus id, non hactenus ullum
Hausi ego. Si populus minus hîc numerosus, at idem
Cultior, et, cui dant operam, res nautica multis
Profuit. Hîc alius lucri fons penè perennis
Est quoque, qui verò, mox dicam, nunc juvat ipsam
Descripsisse loci faciem. Sub montibus altis
Pars terrae, pelago vicinior, intervallo
Longo hinc, atque illinc formam flexi exhibet arcus,
Cultu evicta omnis non deside. Prosilit aspro
E latere antiquae rupis fons, illicò magnus,
Impete praecipiti labens, lapsuque fragorem
Torrenti horrendum similis ciet; utque cadentes
E sublimi undas non protinus accipit aequor
Sed per saxa abrupta fluunt, sic sole videtur
Adverso pluvius describi his arcus in undis,
Res oculis pergrata, rudi at miracula vulgo,
Illius tardo causas cognoscere facti.
Hîc mola multa, rotaeque terendis frugibus aptae
Consurgunt, hîc fervet opus noctesque, diesque,
Nec mora, nec requies, nisi magno cum aruit humor
Penè aestu, et serpit taciturnus paupere vena:
[ERROR: no reftable :](10) Quod fere contigit circa festum S. Hilarionis Abbatis , interdum et serius. Mox redit, et solito ruit impete, dulcis in ipso
Aequore non parvo tractu: vis illius undae
Tanta est, et rauco nautas quoque murmure terret.
Hàc ego, cum Boreas se montibus horrifer altis
Demisit, stridetque mari metuendus aperto,
Ne se ferre ausint, moneo: exitiale carinis
Id saepe et nostro reminisci possumus aevo.
Non longe hinc alius lympharum dives et ille
Fons fluit: hîc Cererem pariter mola frangit, et altae
Murorum moles Neptuni immàne frementis
Vim cohibent: rupes fonti dedit aspera nomen. [ERROR: no reftable :](11) Gljuta vocatur locus, unde scaturigo hujus aquae: hoc autem vocabulum cautem latine significat.
His fama est constans castella Epidauria quondam[ERROR: no reftable :](12) Haec vocabantur Gradaz, Spillan etc. quae omnia parvi momenti.
Plura stetisse locis, quorum vestigia restant
Vix modo. Praecipuum vocitabant nomine Burnum,
Praesulis et fuerat sedes hîc tempore longo
Post urbis priscae excidium, quò, ut tutius esset,
Relliquiae populi se se infelicis agebant.
Nec regio haec ignota viris: Epidaurus illae
Semper ager fuerant terrae. Mox alta Rhacusa
Ut stetit, huc fato se se meliore reduxit
Gens ea, et afflictis coepit confidere rebus.
At quid ego haec nimium vetera, atque obscura revolvens
In labyrinthaeos tendo sine stamine flexus?
Siquid adhuc superest, ipso de rure loquamur.
Hîc quadam montis praerupti in parte remota
Magna cavernosi lapidis, scabrique, domorum
Apti fornicibus (tophum dixere) struendis
Copia continuò resecatur, nec tamen umquam
Deficit, emolumenta loco haud exilia, circum
Penè omni genere hoc lapidis regione carente.
Hic magno Hilariona locus veneratur honore,[ERROR: no reftable :](13) De S. Hilarione, ejusque in Illyricum adventu praeter D. Hieronymum plures scripsere, quos inter P. Seraphin. Razius, et P. Sebastianus Dolci, quos, si lubet, consule.
Cultus perveteres causae, te quisque docebit,
Non ego, cui exhausta est omnis jam vena canendo.
Vade retro

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1803, Dubrovnik]: Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica, 3368 versus, verborum 28363 [genus: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [numerus verborum] [feric-d-periegesis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.