Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 122 --

Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica
Seria cantantem finora audistis, orecchias
Carmina nunc quaeso ad Macaronica pandite vestras;
Nam Carnovalem canimus, non qualis ubique
Esse solet, festis scortatus tripudiisque
Omnigenis, sed quem situata in Culibus orbis
Urbs nostra haec celebrat; nasum moccate, comenzo.
Hic postquam in multis plus Mense Paesibus uno
Italiae imprimis, quae morem hunc prima recepit,
Ingentem facit chiamum satiosque reliquit
Iam bacchantum animos, nostram quoque fiaccus in urbem.

-- 123 --

Tunc entrat, letho sed pallidus ora propinquo.
Nam Turizza prius quam prodeat, illaque duplex
Rassegna armorum cunctus stordiverit aures,
De Carnovali vult nemo sapere nientum.
Post haec destati ceu somno et ab exctase quadam
„Quid nos“ (incipiunt sic se inter dicere) „maesti
Sic agimus tisicique dies menamus et horas?
Cur allegriam in nostra suppremimus Urbe,
Cum tempus cacciare foras manibusque ligatis
Ad cinctam stamus buccaque patente sbadiglios
Ducimus?“ Haec postquam lamentavere vicissim
Nemo movet passum, gravitas Spagnola repugnat;
Hic illum guardat, nec habet quis rumpere ghiazzum.
At vestri non sic Proavi vixere, sed Urbem
Divertire suis expensis atque seipsos
(Sint illis benedictae animae) circa illa volebant
Tempora, quae vitae possunt Primavera vocari.
Quis fuit ille annus, quo non recitata frequenti
Fabula erat Populo? Quo non danzaverit ingens
In Platea Juvenorum agmen? Num forte Senator
Portare erubuit Veneto tunc more bautham,
Et conosciutus Populo girare per Urbem,
Confettos spargens Pueris patiensque balottas
Intus aqua plenas de cera projici adornum?
Nò certè; at criticam si quis Mysantropus illis
Fors dabat, huic boccam Venusini voce solebant

-- 124 --

obturare: semel quod in anno vel sapientis
Impazzare licet, dum tempus resque domandat.
At nunc quid dicunt hodierni audite Solones.
„Verum est quod veteres posita gravitate quotannis
Per Carnivalem rappresentare jocosas
Non disdegnabant Materno idiomate Farsas,
Atque ascoltandas Populo permittere a usso.
At nos, qui Italicam callemus, rite favellam
Malumus hac vobis recitari Dragmata lingua.
Hinc procuramus, quae sit bravissima brevissima , Truppam
Ad nostrum oblatâ mercede tirare theatrum.“
At quando hae veniunt, quaeso, mihi dicite primum?
„Forte semel sexennium in omne, hic ut mihi factus
Computus appuntino fuit: dein saepe videmus
Accidere, ut postquam permiserit hisce Senatus
Per bgljustram ac ballas in Arsenale theatrum,
E cantonata veniat disgrasia quaedam,
Pestis uti vicina, per exemplum, Epidemia,
Seu terraemotus conquassans Tecta Domorum,
Cujus in obsequium guastatur tota Menestra
Atque locum capiunt Processio, Vota Precesque.“
Hinc laudabilius fuerat, mihi credite, prisco
More juventutem vestram exercere quotannis
In recitis quamvis materno idiomate factis,
Quàm costumanzas Italum imparare modosque,
Quae sese nobis facilè ceu pestis ataccant.

-- 125 --

Nam sic et mores nos servaremus avitos,
Illyricaeque magis fioriret gloria Linguae,
Quam vos lasciastis – qua conscientia, quaeso? –
Ire in maloram penitus misereque perire.
At quid ego nunc declamo, storditus et excors,
Nec quod proposui sequor ocyus? Incipe, Musa,
De Carnovali Ragusae dicere quiddam.
Maschera ubique solet magnam sibi sumere partem
Temporis istius, nunc accipe, qualis apud nos.
Quod de Trojanis in primo Aeneidos inquit
Virgilius, cum terribilem arrabiata procellam
In miseri Aeneae flottam Saturnia misit:
„Apparent rari nantes in gurgite vasto“:
De Personatis Ragusae hoc dicere possis.
De numero at checche sit, nil disciaptius illis
Esse potest: hodie videas tres, quatuor ima
De Plebe indutos Morlacho more figuram
Venantum accipere et pyrio pro pulvere crusca,
Vel segaturis sclopos cariccare genuque
Curvato de drio homines nil tale timentes
Spargere; cras videas cum Diplis atque Svirallis
More agresti alios sponsam deducere. Plebs haec
Ridet, sed frontem quivis aggrinzat honestus.
Hi Mercatorum malunt sibi sumere vultus,
Illi ancillarum, ast alii, ut sua cuique libido
Suggeritet propriae meschina inventio testae.

-- 126 --

Vae, personati, vobis, si fertilis annus
Ille melarancis fuerit, proh! quanta procella
Vos manet, et qualis Puerûm vos skvicca per omnes
Contradas usque ad noctem comitabitur atram!
Haec bassi, fateor, sunt insulsissima vulgi
(Sprezzat enim haec sapiens) solatia; nunc, age, Civis,
Accipe Personam, qui cultior. Ille modernam
Matronarum imitans in vertice pettinaturam
Tollit ad altezzam cannae; facit iste magistrum
Gymnasii, sferzat Pueros alzatque Cavallo
Pro fictisque menat veros in podice colpos;
Ast alius, qui Doctorem numquam ante Theatro
Nec Pulcinellas, Brighellas Arlichinosque
Vidit, aget temerè arditus. Quid caetera narrem
De genere hoc, si vos jam sbadigliatis, amici?
Atque hic finiscunt divertimenta diei.
Accipe nunc noctis. Posito Comoedia quod sit
Itur et ad sonitum Tamburri, namque statutum
Sic fuit, ut disordo loco procul esset ab illo.
Non alio huc ergo Matronas ire videbis
Ordine, quam ad Molinum Homines frumenta ferentes:
Qui primus arrivat, macinat prius – hic quoque sic est:
Quae prior ingreditur, postum sibi commodiorem
Occupat, at pejorem aliae, quae tardius intrant
(Nam non palchettis locus hic, sed in aere Panchae).
Unde aliquando solent qui consedere sub illis

-- 127 --

Salsettam caelo pluviam sentire sereno,
Per fendituras ligni quae calda trapanat.
Multa loci hìc possent describi incommoda, verum,
Ito zitto, per non Patriae irridere Theatrum.
Quod vidi interea, liceat mihi dicere: tantus
In Platea fit baccanus tantosque cachinnos
Plerumque absque ulla tollit ratione popellus,
Ut qui audire bramant, maledicta sit illa parola,
Quam capiunt. Sed res haec remediabilis esset,
Ad portam si taxetur pagatio major,
Ut faex sit Populi imposibilitata venire
Illaque praeterea sporchissima mancia lavetur
De medio, vera est quae birbaria vocanda.
„At quo anno non fit Comoedia, noctibus illis
Quid faciunt?“ inquis. In has me sbrigo parolas.
Nonnulli indulgent Caenis genialibus, ast hoc
Postremis tantum, namque haec usanza, diebus.
Quae Gallinarum scannatio quaeque caponum
Carnificina isto fit tempore quantaque carnis
Copia salvaticique absumitur! Hoc tibi certè
Asseverare queo: quod si spartita per omnes
Carnovalitias essent tot fercula luces,
Haec strabastarent, licet e più longhibus illud
Carnovale foret. Sed malunt lautius unam
Imbandire aliis Caenam, quàm scilicet ipsi
Se saturare illis in Apolline saepius escis.
Nonnulli (Muscis sed res haec rarior albis)
Festinum in multam gaudent producere noctem.
Tum totam videas divulsam e sedibus Urbem
(Tanta curiositas aliena negotia scire est)
Ire in priscluschos, nec vento aut imbre moveri,
Ad Caenam vacuus cogat dum currere venter.
Ulterius narrare velim, sed nescio quid jàm
De Carnovali Ragusae dicere possim,
Ni Sartorum etiam vultis me scribere Ballum,
Cui pharetratus Amor bene praesidet, utpote cujus
Puncturas pur troppo omnes sentimus acutas,
Quas causat stralis, saevo quae scoccat ab arcu.

Vade retro

Vade porro


Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.