Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1798, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 4. Augusti 1798, versio electronica, Verborum 643, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1798-08.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios
acceperunt. Immo iam condiciones eius sparguntur. Ego
tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti
adursione. Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo
intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis
laborem ea de causa abrumpere debuerim. Cum eaedem vecturae plane usque
Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus
expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus
illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret.
Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione
nullam hactenus assecurationem habemus. Ni id fiat, redigentur ad incitas
animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.

|