Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
AD PETRUM ALETIUM V.C.
Suave canit lepidi Cordarae, et candida Musa Cunichii: gratum est proin munus; epistola, sed qua Auxisti donum, multo quoque gratior: omnis Nam a capite ad talos ita molli splendida cultu Exornata nitet, nil ut concinnius ipse A multo norim jam tempore, dulcis Alethi, Et Phoebo dilecte. Quod autem impellis, ut ire Docta per ora virum permittam carmina foetus Nec culti ingenii, nec dignos pumice, recte Fors facis, ignarus si credis posse placere Versus, quos nec longa dies, nec lima polivit. Sed contra sentisque putasque. An salsior ergo Ludis, et irrisum gaudes sic prodere amicum? Nil mihi plus aequo tribuas; nec quod tuus haud mos Frontis ad urbanae subrepas dicta. Ego paucis Et vixi notus, vivamque, ut fata volent me. Multa quod emisi stultus, fors poenitet; aut hoc Delectat solum, qoud tristes nempe labore Haud injucundo quaesivi fallere curas. Post obitum qiuid erit de rebus, quas male scripsi, Vel fors recte etiam, prudens et quaerere omitto, Et famam haud curo, quae non audita sonabit, Ipse ubi non adero. Mea vel mittantur in ignes Scripta, vel in vicum vendentem sal, piper, et thus, Ignoscam haeredi facilis, culpamque remittam. Cunichides meus ille et vixit magnus, et usque Major florescet, sors quamquam indebita coeca Nocte premat reliquos venae tam divitis haustus. Illius exemplo tu, cui et vis et favet aetas Haud studii impatiens, nisumque intende, novosque Aude alacer fontes aperire, et promere vastae Mentis opes, pleno jam nunc quas pectore condis Argivis pariter doctus, Latiisque Camoenis, Ad quas grandiloquus tibi calcar avunculus addit, Gnavus uti curras. Ego radens littora in altum Plaudam solventi tibi vela haud invidus, ac te Suspiciens merita redimitum tempora lauro Laetus io! dicam, patriae nova gloria surgit.
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.