Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AD PETRUM FR. F. SORGIUM PATR. RHAC.
Jamdudum cupiens foecundae in Tauridos acta
Visere te, matremque tuam, carasque sorores,
Haud potui, mi Petre. Tulit nunc fama futurum
Huc reducem quamprimum, ubi saevus desinet auster,
Et mare se placidum sternet, pluviaeque recedent.
Consilium laudo dignum, laetorque: facis quod
Patricia de gente virum decet, et sapientem,
Atque probum; frustra Chrysippi rancida ni me
A curvo rectum secernere pagina quondam
Edocuit, quid enim? Tibi rerum publica cura
Commissa a populo est; tibi demandantur honores
Praecipui; judex etiam cognoscere causas
Diceris? At contra privis communia rebus
Postponis, tantumque animo contendis avaro
Noctes, atque dies, tua res ut crescat, et uni
Sit bene? Clamosam idcirco fugis improbus urbem,
Devitasque forum, ne quisquam commoda turbet
Pigra, togam cogens nigrantem, et pallia longa
Induere. An nihilum peccas, si debita spernis
Officia? Heu miseros vexat socordia prava
Tutorum, aut etiam fraus pupillos; tenet annos
Jam multos lis implicitos, finemque rogantes
Magna alios; foedo conclusus carcere squallet
Suspectus de furto, seu de crimine caedis
Indicta causa; et quis erit jam denique finis
Clamitat? Absolvar, sceleris si purus, et expers;
Si reus, haud renuo damnari legibus aequis,
Tantum haud quaesitor desit. Quid justa petenti
Non video, contra dices; nisi forte repones
Putidula et Davo digna haec. Sol igneus urit
Aestatem per longam, autumni tempore Bacchus
Rura vocat, campique obeundi, animusque severis
Laxandus studiis; gelidum brumare tribunal
Adscendam, nec tussim acrem, nec acuta pavebo
Millia tot morborum animae sic prodigus; ut te
Nempe juvem? Media satius de plebe fuit me
Nasci, quam tantos tibi me debere labores.
Mitius incipiet rursum splendescere coelum,
Advenient placidae luces, et lenior aura;
Tum labor excitum revocabit. Siccine tandem
In ver cura omnis recidet? Pars maxima longi
Anni elabetur, quin de me cogitet, ac mi
Consulat, uni omnis cui spes, et tradita primum
Cura mei? Te post Divos venerabor ego, tu
Me nihili facies rerum tutela mearum,
Et columen? Fasces jamjam mihi sponte resigna
Concessos: non vis? Cogam. Cur mutua cessant
Officia, alterno promissa et foedera nexu?
Hae patria a nostra, nostrisque a moenibus absunt,
Credo equidem, voces; namque heic et plurima virtus,
Et studiosus amor populi, juvenesque, senesque
Patricios semper tenuit, semperque tenebit.
Verum quanta olim turbarum incendia nosti
Seditio faeda his scintillis exciit, utque
In vulgus manavit atrox, nec tela, nec ignes
Cessarunt? Quae causa ante exagitavit Athenas,
Quae Megaram, Thebasque? An non secedere plebem
Iratam patribus primaevo vidit in ortu
Roma ab Aventino metuens immane periclum?
Nec volo, sit nulla ut populi querimonia: nullo
Quit fieri id pacto; natura quippe suapte
Servitii querulum genus est; at justa querelis
Absit causa, bonum cui sit commune parandum
Si ceres aut corrupta, aut terrea prostet in urbe
Venalis, si desit olus, si opsonia, pisces,
Si et carnes, si sal, vinumque, oleum graveolens et
Majori quam par pretio fortassis ematur,
Quin tu provideas, cum debes, cumque teneris;
Haec indignatur, furit his plebecula; sese
Neglectam et credit. Negat hinc se ad munia sueta,
Imperium detrectat, egeno et turbida fastu
Sic operam locat ipsa suam, quam plurima merces
Ut redeat. Rerum totus pervertitur ordo,
Et pretium: non ulla auri sat copia, certant
Usuris fructus, impensae censibus amplae,
Vix vitam, ut tolerare queas, licet annua foetus
Large terra ferat, licet ipsa industria lucrum
Nautica deportet convectis undique nummis:
Unde hoc? Nulla magistratus reverentia, nullus
Qui praesit, praetor bene idoneus; omnis abacta
Justitia, atque pudor, pollutis moribus atra
Nequitia; leges sine vi, quas pauper et aeque
Contemnit dives, nebulonum ut vivere vitam
Possit, et arbitrio ad libitum securus abuti.
Non ita barbati proavi sus deque sinebant
Ferri cuncta: malos aderat custodia contra,
Censorum et vigili cura servata vigebant
Juraque, et augusti fuerant rata jussa Senatus.
Nunc nova scita, novae leges conduntur in horas,
Mutanturque, caduntque. Manent quot denique? Nullae.
Crede hoc, si quidquam credis sapientibus: ingens
Haud legum numerus, verum observantia laude
Digna est; sola urbes facere, et servare beatas
Ipsa potest. Poenas noxis illa irroget aequas,
Queis timeant peccare homines; illa ampla rependat
Praemia virtuti non exorabilis unquam,
Quamquam in dona preces, fulvum et mutentur in aurum.
Curia ubi culpis connivet, quid nisi certum
Naufragium tandem metuendum, extremaque clades?
Excute vecordi serpentem pectore somnum,
Ignavumque animi torporem; quisquis habenas
Imperii rector moliris sorte, nec ortum
Esse puta tibi te solum, sed et omnibus una
Civibus, et patriae; quantoque es nomine et amplo
Nobilior censu, sic vive, ut lumina credas
In te versa unum, totus teres, atque rotundus.
Invidia absistet; tua per vestigia gressus
Turba feret, nec dura pati praecepta negabit
Exemplis edocta tuis. Non longius ibo,
Plurave verbosus jam pergam adnectere; pubi
Dat senium formam vivendi, exemplar et ipsi
Plebi sunt proceres. Si clarus forte senator
Otia discintus degat, sociisque remotis
In triviis nocturnus obambulet; ad mediam atque
Pantolabus ceu scurra, nepos aut perditus ille
Ridentis salse numeris famosus Horati,
In stratis lucem stertat, pietate fugata,
Omni et relligione licentius; haec eadem plebs
Natura ad vitium quando est proclivior, omnis
Urgebit, nec turpe sibi, illicitumque putabit,
Quod videat placuisse viris primoribus. Ergo
Perge modum vitae sectari, quem a puero orsus
Magna, Petre, tua, magna et cum laude parentum
Coepisti; nec facta aliorum, aut dicta sequare,
Pronus agat quamvis raptum in declivia torrens.
Tu tibi sis ratio vivendi, et regula, fastu
Amoto ludisque: tibi respublica qualem
Cumque dabit curam, sancte, integreque geratur.
Nec tamen interea patrias tu sperne Camoenas
Haud genitore minor; fuerisque accomoda nactus
Otia ubi, vel rure moras septembribus horis
Tranquillas, vel in urbe trahens, quod Gundula liquit
Imperfectum opus Osmani, tu perfice; quando
Versibus ante alios patriis excellere dicunt,
Primaque dant ultro tibi nostri serta poetae.
Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.