Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AD ANDREAM RUBBIUM AMICUM SUAVISSIMUM, ATQUE ERUDITISSIMUM.
Ni tu me oblitus totum es jam, candide Rubbi,
Tempore post multo quod te importunus adibo
Ignosces, credo, veteri, caroque sodali,
Atque dabis facilis veniam hanc. Tu scribis et ipse
Multa diserte, et scripta aliorum emittere curas
In lucem, queis famam Italum tutaris, et addis
Ignavae stimulos studia ad praeclara juventae.
Ipse quoque interdum chartis illudere pergo,
Et quae fortuito mihi casu excita voluntas
Suggerit, illa meis soleo describere amicis,
Nunc partes monitoris agens, nunc otia risu
Decipere, ac senii quaerens arcere veternum,
Quo jam jamque premor, quoque omnis abacta voluptas
Est animi, capitisque dolore atque auricularum
Usque laboranti. Jamdudum haec pestis adhaesit
Aspera, fraterno dulcem revocatus amore
Cum patriam tetigi, atque Insubrum rura reliqui;
Nunc alia accessit. Multis autumnus et acrem
Ferre solet febrim, et nodosam excire podagram,
Et stomachum tentare; mihi, sive aeris id sit,
Seu vitium frigentis aquae (nam de grege Penthei
Abstineo Baccho, generosi et munere potus)
Nescio qua subita fibras vi excussit, et omnes
Igniculos cerebri ad versus malus exciit: arma
Ad postes Phoebi requierant omnia fixa,
Ulla nec Aonidum fuerat jam cura; repente
Me tunc mutatum sensi; cum lumine primo,
Acrior egisset venandi me nisi fervor,
Scrinia poscebam, calamumque, albamque papyrum,
Atque ignarus adhuc quid scribam, cuique, Latinis
Plures explebam pagellas versibus, atque hos
Delebam rursus, cum nulla et gratia, nullus
Rebus et esset honos. Morbo hoc tentatus, in arte
Haud medica audito notove, haec carmina feci,
E multis excerpta tibi quae mittere sano
Non puduit. Quorsum dicis? Supponere praelo
Nempe velis ut, amice, alicujus pumice munda,
Comptaque praeclari Junctarum haeredis, et Aldi,
Ac nitidis impressa typis, te praeside et acri
Correctore emendata atque abstersa, per urbes
Ausonias aliasque etiam propellere, quando
Ipsa quoque a morbo domini correpta, sigilla
Odere, et claves, multisque ostendier optant.
Quid faciam? Quo laeva trahit sors, fataque ducunt,
Jam properent. Rides, credo, et miraris inepti
Hoc animi studium nimirum non sine bile,
Meque doles fortasse; olim qui et sanus habebar,
Et te dignus, in hunc delapsus denique quod sim
Stultitiae errorem, ut sperem vel posse probari
Carmina, quae nulla niteant ornata Minerva;
Vel qui eadem pudibunda parum profuderit auctor,
Posse notam effugere insani, veniamque mereri.
Quid? Tune in sylvam deportes ligna? Latinas
Tu veterum certes scriptorum explere catervas
Ridendus pariter nostro, secloque futuro?
Tune vafri numeros imitari, et carmina Flacci
Sustineas, nunquam Phoebeae frondis honore
Tam digni fortasse, suas quam deprimit ipse
Cum vires, repitque humilis sermone pedestri,
Atque animi latebras et sensus vellicat omnes
Subrepens fallente joco, praeceptaque sanae
Doctrinae instillat, ceu pharmaca, mentibus aegris?
Ille per extentos saltaverit ante capillos,
Et liquidas nandi ignarus super iverit undas,
In sua quam referat Venusini scripta colorem
Vatis, et affusus toto qui corpore serpit,
Urbanae succum levitatis, qua tegit artem
Tum melius, quum mira uti magis arte laborat
Dissimulans, ludensque facetus et usque disertus.
Tu me deterrere velis; sed nil agis. Ista
Vera scio, fateorque; immo multa addere possum,
Hunc vatem merito queis fama ad sidera tollit
In genere hoc operis; tamen et persistere coeptis
Et tentare volo, sua per vestigia gressus
Figere si valeo, monstrato et currere calle.
Est quodam prodire tenus; lex insuper extat
In Pindo nulla a Musis et Apolline lata,
Quae vetat ingenuos, cum facta domestica scribunt,
Et ludunt dulces fidentius inter amicos,
Non alio vates habitu, formaque jocari,
Quam placuit quae Flacco olim, et qua praestitit idem
Non unus fons est, non una est dulcis origo
Certa voluptatis: via se in divortia scindit
Diversa, ad Phoebi ducit quae scrupea clivum.
Quid refert! Si fors aut longior ambitus, aut sit
Concentus verborum alius, dum lucidus ordo
Non desit, facilisque sibi sententia constet
Semper ad eventum properans, et servet eumdem,
Quem semel arripuit, numquam intermissa, tenorem?
Sermo dum purus, placidoque simillimus amni
Scipiadum patrias assueto lambere ripas,
Scripta riget; mollisque lepor decus addere quoddam
Festivum haud renuat? Species et denique rarae
Dum sit doctrinae, quae nusquam viva coruscet,
Sed latitans furtim sic interluceat, ut cum
Fracta tegunt solem jaculantem spicula nubes?
Haec si praestem igitur, si servem comodus, inquam,
Sive meo haec ritu, seu Flacci more modoque
Carmina scripta voces, jam nil moror invidus: illi
Esse velim similis, quis enim non? Sed tamen et me
Delectat mea sors, et terret gracculus, olim
Grex avium nudo quem turpem corpore risit.
Sat propriis, sint parva licet, levia, atque minuta,
Mi gaudere bonis. Furem vicinia clamet,
Si numquam prorepam, et noto tramite cedam,
Quo Venusina aditum sibi Musa invenit ad aures
Augusti, aut equitis plausum captavit Etrusci.
Nec vero fieri meliora haec posse negabo,
Et toleranda mage, institero si fortis; at ipse
Impatiens curae, limaeque inimicus, abuti
Arbitrio malo, quam non parere coactus
Denique amicorum jussis; queis forte resistas
Si primum obnixus, laudant, urgentque frequenter,
Donec victus et ipse manus das scilicet, atque
Te, quocumque velint abducere, agentibus offers,
Nominis, et famae posito inconsultus amore.
Haec Hecuba multo vetus est mage formula, et ipsi
Deiphobae Glauci jam credo cognita. Quid tum?
Numnam etiam vera idcirco nunc est minus? Atqui
Perjuris quamquam videar mendacior Afris,
Vatibus atque ipsis, quorum vanissima mens est,
Crede mihi, haud fallo. Nam cur et mentiar? An sic
Efficiam, vulgata situ ne scripta putrescant,
Neve ea corrodant tineae, neve instet Arachne
Telam nere super? Verbum non amplius addam:
Alea jacta mihi est; quo caepi pergere, pergam,
Hoc tibi et imponam, quodcumque est ponderis: acta
Ad me quae attinuit, curae tu perfice partem.
Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.