Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

AD JOANNEM BL. F. CABOGAM PATR. RHAC.
Ergo redis tandem, patriosque revisere fines
Adproperas, et multa pater fers oscula gnatis;
Uxorique tuae, quae te surgentibus astris,
Aurora et veniente, vocat; velut anxia Ulyssem
Penelope, Zephyrisque facit pia vota secundis,
Occiduo ut spirent faciles de littore, teque
Jam patriae reddant. Furias coelique, marisque
Incolumis vinces; et quamvis caerula fervent
Nunc austris, nimbisque, ipse Aeolus obstruet euros,
Disicietque imbres sancta prece victus, et altum
Sternet. Ut advectum cupide complectar, et omnes
Laetitias animi, Caboga o candide, tali
Expromam adventu! Quis me facilior uno
Esse potest, visam quum primum, et bracchia collo
Injiciam? Certe bacchabor, agit veluti quem
Ebrietas laeta, aut mentis lunaticus error.
Nunc maris Illyrici relegis dum littora, et oras
Prospectas, ubi Pola fuit, pubisque Salone
Belligerae nutrix, seu te resonantibus undis
Complexu a nostro semotum Absyrthides arcent,
Sive Hissa, incurvoque super Pharos edita portu,
Et propior Corcyra nigrantibus aspera sylvis,
Seu clausum quaecumque tenent loca; dic age quaeso
Sat recte ne vales? Patrione a culmine gaudes
Cernere surgentem fumum procul, atque nivosum
Sergion apparere? An adhuc in mente revolvis
Vindelicos, Italosque, memor tam suaviter actae
Delicias inter varias, et commoda, vitae?
Quid tibi visa Istri sata culta, et moenia celsae
Vindobonae? Dives magni quid Caesaris aula,
Atriaque, et veterum monumenta tot aurea regum,
Templa, theatra, viae, pontes, et bibliothecae
Ingeniis patefactae almas ad Palladis artes?
Quidve urbes aliae, quas temperat Austria fortis?
Anne tibi fama majora, an visa minora
Omnia? Solertem finxit natura, nec excors,
Ut multi, es peregre patria a tellure profectus;
Spectandis sed rebus idoneus, atque subactum
Judicium portans cultuque usuque. Sagacis
Proin quocumque ires et docti fama sequuta est
Te coetu in quovis, ac tanto cive superba
Ipse etiam externo gaudebat honore Rhacusa.
Ludicra mitte igitur narrare. Haud noscere namque
Abs te aveo, quaenam fuerint spectacula scenis
Exhibita; imberbes saltatrix mimula pusos
Detineat, plenas docta exhaurire crumenas;
Aut dulcis manans enervi e gutture cantus
Semiviri Marchesini, vel Pacchiarotti,
Nocturno resonant quum circum pulpita plausu,
Et pallens matrona stupet, tacitaeque puellae
Suspirant, intusque ignotis aestibus ardent.
Nuper Parthenopen lustravit Fulvius, arces
Romuleas Flaccus; vix illi nota Vesaevi
Ora flagrans, vix nota isti Capitolia, et arces,
Flavia ubi surgit moles. Quid vidit uterque,
Quid didicit? Risum teneas tranquillus, et audi
Si possis. Cura huc omnis, studiumque benigno
Cum sumptu recidit, nimirum nosse, ut obumbret
Alta tenus mento tumefactum fascia collum,
Arcta nates tunica ut retegat, braccaeque videndum
Vi multa inductae tenerum femur undique signent;
Ut levius Cyprio fluitet sine pulvere tonsa
Caesaries, malas deformet, et hispida frontem;
Stent ocreae pedibus, dextram clava Herculis armet,
Qua potius firmet coecus vestigia Cyclops,
Laevaque sub stomacho caleat demissa. Etiam addent
Quis color, et quae forma magis muliebribus apta
Vestibus, ornatusque omnes, et nomina dicent
Puparum, quae palla recens, quae brachia nuda
Ostentet melius, nec te Ghilotina silebunt
Instrumentum atrox poenae, caedisque ministram
Ipsi damnosam auctori; velut aenea quondam
Bos fuit artifici, Siculo regnante tyranno.
Haeccine uti laudes portenta, et monstra feroces
Carnifices ornare magis, quam digna puellas?
I, peregre juvenes ventosos mitte, relatu
Digna ferent, fors et plaudet matercula: sed jam
Caetera de genere hoc faciamus missa; neque hic me,
Nec te adeo longus sermo decet. Omnia visat
Advena, scruteturque, at non probet omnia; ubique
Plurima inepta etenim. Quisquis sapit, illa sequutus
Arripiat, quae visa externo in littore possint
Aut animum vitiis purgare, et reddere honestum;
Aut patriae prodesse, suis, et civibus, ut sunt
Artes, atque inventa, quibus mage floreat urbis
Splendor, et insani fugiat dementia luxus;
In primis vigeant queis mores sanctius. Heus tu,
Jam satis est; vetus occinitur tibi naenia, clamas,
Discipulorum inter toties cantata cathedras.
Quo spectant praecepta, perinde ac nescio quae fors
Audierim de te mendacis murmura famae,
Carpere et oblique tentem? Nunquam male apud me
Audisti, sic Musa diu mihi ludere donet,
Nec te, quamquam idem valeas aetate virenti,
Et fumosus adhuc tibi sanguis ferveat intus
In venis, nullam Circen, nullamque Calypso
Suspicor illectum potuisse tenere vel oris
In Venetis, vel Vindobonae prius; unde profectum
Non sine lacrymulis mendax te lingua ferebat,
Quo curis accensa magis tabesceret uxor.
Quis dubitat? Tenuere imbres, tenuere procellae
Pollicitum nobis septembri mense futurum
Nido in communi, quum jam fugiente decembri
Expectaris adhuc. Gliscens tibi cura relicti
Filioli, armorum ut puer informetur ad usus
Teutonicos inter juvenes, devotaque Marti
Pectora, ab invitis flectum ducebat ocellis;
Non ullae illecebrae, non ulla abrupta cupido.
Invidiae stimulis hominum pars magna; maligno
Pars animo trahitur; vix possis credere amico,
Vix ipsi consanguineo, culpetne, probetne,
Consilium capias quodcumque? Negotia curant
Multo aliena suis melius plerique, videntur
Esse et fautores, quo dictis valdius urant.
Sed bonus, et prudens, sapiensque, et conscius uni
Vir sibi, blanditias nec laudatoris amabit;
Vile nec obtrectatorum metuet genus. Ergo
Jam venias, oro, post taedia longa viarum,
Atque maris, tecum ut possim sermonibus horas
Fallere jucundis. Non tu rerum inscius, omnem
Quae nunc Europen agitant turbante tumultu
Suspensam, advenies, tibi quando accedere nuper
Contigit ad primos belli, pacisque ministros.
Multa ego de Batavis, de Belgis multa rogabo,
Deque animis Gallorum; eadem sententia menti
Num sedeat, sumptis non ante abscedere ab armis,
Quam pacem videant humiles orare Britannos,
Et Rhenum, atque Alpes statuant confinia regni?
Fors aliquid votis minuent e grandibus: uni
Militat haud semper stabili victoria Marte,
Et mutat fortuna vices, quae laeta revisit,
Queis fuerat paulo ante adversa; en agmina contra,
Aeratasque acies ardens Claerfectius urget,
Insequiturque agris converso milite Celtas
Sarcinulis foede amissis, caesaque juventa,
Quam passim corvis linquunt immitibus escam
Parte ab utraque atro fluitantis sanguine Rheni.
Anne aliqua hinc pacis spes est? Germania plaudit,
Non bene pacato pridem confisa Borusso,
Salvaque fert Superis pro magno Caesare dona.
Nec tamen hic finis bellandi: odia aspera restant,
Et causae irarum, quas non sine sanguine multo
Excidere, elabique sinet discordia inultas.
Nec Thraces reticebis; an ipsis triste periclum
Tempestas Aquilone minetur? An aurea luna
Turribus in celsis nequicquam affixa tremiscat,
Ne quae Sarmatiam radicitus eruit, illa
Vis eadem tandem victrix sua cornua frangat,
Bosphoron et cogat trans altum cedere, sedes
In veteres Asiae? Multa his super ipse rogatus,
Multa etiam referes tu sponte. Loquentis ab ore
Excipiam pendens tua dicta ardentibus una
Cum sociis, et fratre tuo; quem nulla vetabunt
Frigora, brumali quin longas tempore noctes
Tecum agitans cupide cognoscere singula curet,
Excutiatque animo. Nunc tandem curre, volaque.
Vade retro

Vade porro


Zamanja, Bernard (1735-1820) [1795]: Epistolae scriptae an. 1795. et 1796, versio electronica, 1960 versus, verborum 13466, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - epistula] [numerus verborum] [zamagna-b-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.