Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1794, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 21. Octobris 1794, versio electronica, Verborum 802, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1794-10.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Aliud est quod ab amicitia tua maiorem in modum exorem. P. Maidachich scribit mihi desperatam litteram et me coniurat ut, quidquid possum, ad eius e violento, in quo constituitur, statu eliberationem conferam. Commovit me eius littera, cum facile mihi imaginer qualis sit cruciatus inter monachos, quos ille prioribus suis factis adeo infensos sibi reddidit, vivere debere. Opportune evenit ut, cum litterae hae mihi redditae sunt, Franciscus adfuerit. Coepi itaque ilico cum illo rem conferre. Ille vero producta, quam apud se habebat, agentis tui Romani littera me edocuit quod memoratus Maidachich iam recurrerit Romam pro annullanda professione, sed quod dictus agens hanc tanquam longam et dispendiosam viam dissuadeat, e converso suadeat illi ut petat sui saecularizationem. Adiecit Franciscus ad hanc obtinendam nil aliud opus esse quam ut tu illi testimonium scriptum edas quod illum in tuam dioecesim suscipere velis. Aliquis vero illi titulum mensae det. Posterius ego ilico in me recepi. Restat ut tu primum ad hominem hunc ab ulteriori, in quam secus certe delabetur, infelicitate praeservandum etiam e charitate proximi

-- 2192 --

praestes. Quare te impense oro, velis testimonium hoc Francisco ocius transmittere, una eum iubere ut negotium hoc medio tui agentis Romani urgeat, si fieri potest, etiam nomine tuo, ea de causa quod alioquin defectu cooperatorum labores. Si autem putas id tibi non licere propter resolutionem regiam, indulge adminus Francisco ut ille nomine ipsius Maidachich per agentem tuum rem agat. Testimonium de illo in dioecesim tuam assumendo tibi fraudi esse non poterit, cum id[ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Skrlec Lomnicki, Nikola (1729-1799) [1794, Jakovlje]: Ad Maximilianum Verhovacz epistola 21. Octobris 1794, versio electronica, Verborum 802, ed. Neven Jovanovic Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [skerle-n-epist-verh-1794-10.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.