Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
84. Ad sodales, de Lydae celeri reditu.
Venit Aricinis de collibus et procul absens Lyda diu a coetu non tulit esse suo. Quamvis laetus ager, spicisque undantia rura, Faecunda et varias quae dabat arbor opes, Et dulces volucrum cantus, auraeque salubres Longa illic possent detinuisse mora. Illa diu, tamen illa diu (gaudete sodales) Non tulit a coetu se procul esse suo.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.