Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
73. Ad Lydam, de Varo sollicitam.
Varo, Lyda, times, arreptum quem tenet usque Roscius, ingrato perdit et alloquio. Visque feram longae aerumnae, duroque labori Auxilium, ante miser quam penitus pereat. Ne vero, ne, Lyda, jube, patiamur uterque Illum, quod meruit, pendere supplicium. Tali nam meruit sub cultro linquere vitam, Tam longis qui nos verberat historiis, Et dicit, paucis quae possunt dicier, uno Aut verbo, verbis garrulas innumeris.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.