Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
39. Ad Lydam Tusculo reversam.
Lyda redis, reducem dulces laetamur amici; Ante omnes fido pectore laetor ego. Tecum Roma placet, nam te dum Roma carebit Nil gratum, in tota dulce nec urbe fuit. Testor, quos fudi, questus, mea carmina testor, Telegoni lustras dum juga, missa tibi. Testor vultum, oculos, hanc [ERROR: no reftable :]nempe: mentem Radelja , quae, te, Lyda, recepta Non cohibet tacito gaudia clausa sinu, Sed curas oblita omnes, moremque severum Mens furit insanis ebria laetitiis, Atque altas jactat voces, clamatque: Sodales Venit, io, reduci plaudite, venit, io!
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.