Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
117. Ad Petrum filium Neapolim euntem patrui visendi causa.
Visere quod patruum tam gestis, Petre, paterni Cara tibi haud dubitans linquere tecta Laris, Non miror: dignus visi est, gaudebis, ut illum Ornatum eximiis dotibus adspicies. Te quoque gaudebit conspecto haud parcius ille, Atque suae agnoscet spem columenque domus. Quid pater interea? Quid mater cara? Sodales Quid, te qui toto pectore diligimus? Heu! Desiderium tamen aequa mente feremus, Noster ne minuat gaudia vestra dolor.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.