Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBER CARMINUM AD LYDAM [ERROR: no reftable :]Clar. Vir Vincentius Fuga Societatis Jesu, Ragusinis civibus etiam notus, eo quod in hoc Ragusino Collegio olim praeceptor fuit, pagina 187. carminum suorum, quae una cum carminibus Josephi Petrucci Romae typis edita fuerunt 1822., in adnotatione 10.ma Sermonis I., sic de Lyda: "Hoc (Lydae) nomine nobilissimus poeta Raymundus Cunichius appellare consueverat Mariam Cuccuvillam Pizzelliam in suis carminibus: foeminam eruditissimam, quae non solum Graecas, Latinas, Hetruscasque Litteras, sed et philosophiam, mathesim, aliasque sublimiores disciplinas noverat." Radelja
1. De domo Pizzellia
Una mihi requies longae Pizzellia curae
Est domus, una meis portus et ara malis.
Exul Romulea videar mihi degere in urbe,
Hanc mihi praecludant si mea fata domum.
Haec modo si pateat semper, quocumque cadat sors,
Nullo non aeque tempore laetus agam.
Hic Helicon, Pindusque mihi est, hic est bona, carmen
Assidue dictat, quae, mea Lyda, mihi.
2. Ad Lydam optimam optimi viri uxorem
Lyda, viro es felix, felix te conjuge, Lyda,
Vir tuus est, ambo quos mea Musa colit,
Quos mihi si liceat saeclis monstrare futuris,
Atque modis pulchre pingere Pieriis;
Non erit, ut desit, donec mea carmina vivent,
Exemplum fidi, normaque conjugii.
3. Ad Lydam de duplici amicitia, altera in corporis, altera in animis bonis fundata
Et forma praestas et moribus, optima Lyda,
Dente malo at formam deterit usque dies.
Mores nulla aetas potis est corrumpere, cedit
Non morbo virtus inclyta, non senio.
Hinc tibi de multis possum hoc praedicere amicis.
Quorum te assidue plurima turba colit:
Istam si quis amat formam, cito desinet; istos
Si quis amat mores, semper amicus erit.
4. Ad Lydam
Non ego te stulte modo visam captus amavi,
Propter te mores nec placuere tui.
Tu propter mores coepisti, Lyda, placere,
Queis nihil est unquam suavius et melius.
Hi tibi fac maneant semper; meus usque manebit
Idem amor extremos integer ad cineres.
5. Ad Postumum, de se ac Lyda
Quod saepe affari soleo, quod visere Lydam,
Postume, foemineo captus amore feror.
Jure sed, in raris quamquam audit prima puellis,
Lyda virum est scribi dignior in numero,
Quam variae exornat doctrinae mira supellex,
Quae nil non acri pervidet ingenio,
Cujus mi placet eloquium, nec displicet ipso
Actoeae similis forma severa deae.
Has propter dotes cui Lyda est cara viriles,
Falso ego foemineo captus amore feror.
6. Ad Lydam, quo loco apud eam esse velit
Primo, Lyda, loco mi tu es; non dempserit ulla
Hunc tibi, ego veris dum capiar meritis.
Nec doleo, meritis tanto impar, dignus haberi
Possim vel decimo, si tibi, Lyda, loco.
Extremus nolo fieri, vel scilicet unum hoc
Ob meritum, primo es quod mihi, Lyda, loco.
7. Lusus.
Assedi Lydae, pauxillum forte vacabat
Nos inter spatii; hoc arripuit Fabius,
Et se continuo, Galataei scilicet omnes
Oblitus leges, inseruit medium.
Sic mihi qui obtigerat cupido longe optimus hercle,
Continuo coepit pessimus esse locus.
8. Ad Lydam assidue doctrinae operam dantem
Foemineas perdit laudes brevis hora, colorque
Et forma in nubes diffugit aerias.
Cum senuit, contempta jacet, florente juventa
Praelata Idaliae quae fuerat Veneri.
Hoc ne, Lyda, tibi contingat, perge viriles
Foemineis laudes laudibus adjicere.
Disce avide quidquid restat, veniente senecta
Pulchra futura minus, docta futura magis.
Nil tibi decedet pretii; sub vertice cano
Stabit at usque tuum, crescet et usque decus.
9. De Lyda, ejus carmen probante [ERROR: no reftable :]De Lyda, poetae carmen probante. Krša
Lyda meum carmen facilis probat [ERROR: no reftable :]facilis probat] probat2 facilis1 et legit usque;
Nil curo, populus num legat, atque probet.
10. Ad Lydam, aliis ab ea digressis in theatrum
Nemo hinc non abiit comitum te, Lyda, relicta.
Prae te aliis, credo, laeta theatra placent.
Uni, Lyda, mihi es quovis mage grata theatro,
Vox tua mi cantus vincit et omnigenos.
Ergo unus mansi; non tu ne sola maneres,
Te sine sed videar ne mihi solus ego.
11. De Lyda.
Est ultra roseasque genas, floremque juventae,
Est aliquid cur sit foemina digna coli.
Ingenui mores, mens acri praedita sensu,
Excultum Actaeis artibus ingenium;
Quidquid et in Lyda est, quo nuptas anteit omnes,
Foemineique audit gloria prima chori;
Quamvis aetatis jam ver transgressa, juventae
Non florem, roseas non habet illa genas.
12. Ad Lydam, de Varo, qui eam salutavit Juliam
Te, Lyda, invisens "Salve", inquit, "Julia", Varus;
Nempe (vides) illi est Julia cara magis.
Praesenti praesens tibi solo est corpore; in illa
Mens animi, quamquam sit procul, usque manet.
Hoc verum est: ardet seu quis, seu friget amator,
Nimirum indicio proditur ipse suo.
13. Ad Lydam, eloquentia praestantem
Eloquio polles miro, Lyda optima; quidquam
Nusquam vidi unquam pol mage flexanimum.
Isto si cerni possit, credo, ipsa loquatur,
Atque hominum subeat pectora suada modo:
Nec velit illa alios sibi vultus sumere, verbis
Uti, credo equidem, nec velit illa aliis.
Fandi jam video normam. Te, Lyda, loquente
Scire piget, quidnam scripserit Hermogenes.
14. Ad Lydam. De futura ejus senecta.
Foemina, cum primae passa est dispendia formae,
Purpureus roseo fugit et ore [ERROR: no reftable :]ore] Krša : ille Radelja color;
Ille nec argutis jam fulgor prodit ocellis,
Ille nec e membris, qui fuit ante, lepos,
Spreta jacet; nam quis possit perferre, patique
In foedo foedam corpore stultitiam?
Id, mea Lyda, tibi ne jam contingere possit,
Priscae si vivas saecula Deiphobes,
Dia rapi nequeunt ulla quae oblata senecta,
Cecropiae curant munera multa deae.
15. Ad Lydam. De ejus absentia.
Huic, bona Lyda, feras praesens quae gaudia coetu,
Sentimus, quoties cedis ab urbe procul.
Nam sine te maesti non aequa hic mente sedemus,
Quisque gravis sociis et gravis ipse sibi.
Nil audire aliud, nil gratum est dicere: sermo
Unus hic est: quo sis tu creditura die.
16. Ad Dianam, de Lyda Ariciam petente.
Laetor, Aricinos quod Lyda excurrit in agros,
Atque tuum visit, casta Diana, nemus.
Adsis, diva, precor, venientem et mollibus ulnis
Laeta fove, auxilio fac valeatque tuo,
Florentemque genas, hilaremque et membra vigentem
Ocyus ad cupidae tecta remitte domus,
Coetus ubi comitum quaerit, revocatque profectam,
Et modo jam nimium dicit abesse diu.
Si facias, Lydae vates teque et tua dona
Tollam carminibus sidera ad alta meis.
Rursus Aricinos et Lydam excurrere in agros,
Atque tuum hortabor visere, diva, nemus.
17. Ad quemdam, de mirifica Lydae patientia.
Si natus matri narret, quot tu mala Lydae,
Mater jam natum non ferat ipsa suum;
Te fert illa tamen, morbosque, insomnia, tractus
Nervorum, quidquid denique condoluit
Narrantem totis longo sermone diebus
Auditque et placido pectore perpetitur.
Dumque istis perdi te dicis, nec semel unquam
Se perdi tali dixit ab historia.
18. Ad Lydam, foeminam viris sapientiorem.
Inter, Lyda, viros miror te saepe loquentem
Sic, sola ut prorsum vir videare mihi;
Caetera, versatur quae circum, turba virorum
Foeminea lanam ducere digna colo.
Macte, tui decus o generis, macte, inclyta Lyda,
Naturam virtus quam super alma locat.
19. Ad Lydam, de puellis blandius exceptis a senibus, quam a juvenibus.
Hic geminae dum, Lyda, sedent cum matre sorores,
Et coetum hunc, geminus flos velut, exhilarant,
Blandirique senes, non miror, velle puellis,
Ardorem et juvenes prodere nolle suum
Ambos officium ducit, ratioque decori,
Illos impellens scilicet, hos retinens.
Illi nempe modum metuunt consistere citra,
Hi metuunt ultra, qui decet, ire modum.
20. Ad Guascum. Lusus.
Crustum, instar cordis, mellitum, Guasce, tulisti
Lydam apto, donans [ERROR: no reftable :]apto, donans] apto, ut donans , munere ut afficerem.
Clementina pari donari at munere poscit,
Blanca pari, inde aliae tot numero, atque aliae,
A te quas dicor, vix notas, perdite amare,
Et colere immodice, visere et assidue.
Harum quaeque suum poscit sibi munus, amice:
Non unum satis est, crusta fer innumera.
21. Ad Lydam. Lusus.
Reginae cultor pulcherrimus ille Britannae
Mavult servitium, Lyda, subire tuum.
Lyda, cave, dominam qui te sibi deligit ultro,
Ipse tui fiat ne subito dominus,
Et quae nunc victrix parto laetare triumpho,
Cincta dein dura compede victa gemas.
Reginas didicit qui vincere, non feret ille
Vinci perpetuo se, mea Lyda, tibi.
22. Ad Philippum, de Lyda neglecta.
Dic, rogo, qua laesit te re bona Lyda, Philippe,
Ullum quae nunquam laedere Lyda solet,
Qua jucunda magis non ulla est moribus aureis,
Omni nulla magis sedula in officio?
Cur spretam subito linquis? Non te pudet, idem
Quod non sis, eadem cum tamen illa tibi est?
Non pudet, ingenio constet cum foemina, quod vir
Ventus ut et nubes verteris aeria?
23. Ad Janum (virum Lydae) saepe victum in ludo latrunculorum, Lyda aegre ferente. [ERROR: no reftable :]Ad Tanam (Augustinum) saepe victum in ludo latrunculorum, Lyda aegre ferente Krša
Vincere te facile est: vinci (quod, Jane [ERROR: no reftable :]Jane] Radelja : Tana Krša , laboro)
Sic, ut te credas vincere, difficile.
Id tamen efficiam; dulci laetabere palma,
Desinet atque tuam Lyda dolere vicem.
Marte tuo invictus, mea jam victoria laedat
Ne Lydam, vincar denique Marte meo.
24. Ad Gelliam, cur eam nequaquam invisat.
Visenti Lydam nihil obstat, commoda quaevis
Tempora sunt, ullis nil opus est monitis:
Te contra possim ne, Gellia, visere, credi
Vix possit, quot res me male distineant;
Quot sit opus monitis, subeant ne oblivia mentem,
Immemori officium ne fluat ex animo.
Id certe sic fit: qua fiat denique causa,
(Confer te Lydae) forsitan invenies.
25. Ad Lydam. De garrulo.
Sermonem quatuor qui, Lyda, extendit in horas,
Quaeris, de Marci quid rear eloquio.
Dicam equidem, verbisque diu lassatus ineptis,
Rem breviter paucis versibus expediam.
Omnia si taceat Marcus, quae digna taceri,
Nulla super largi pars erit eloquii,
Et mutire alios qui nil sinit improbus, ipse
In coetu jam nil mutiet ingenuo.
26. Ad Quintum, dicentem Lydae "Omnes homines ingenio aeque valere".
Omnes posse eadem, narras, nec vincere quemquam,
Quemquam nec vinci scilicet ingenio.
Idque adeo narras Lydae, quae mente sagaci,
Et miro nil non efficit ingenio,
Quodque alii frustra multa mercede docentur,
Ipse sua nullo sponte labore videt.
Quinte, aliam tibi quaere, istud quae credere possit:
Cogitur exemplo credere Lyda suo.
27. De Lydae responso.
Forte meum carmen dum gestat Lyda, rogata
Quid foret id, dixit scilicet, esse nihil.
Me [ERROR: no reftable :]Me] corr. ex Mae miserum! Quae scribo illi, donoque dicatus
Illi uni vates, haec putat illa nihil?
Sed putet usque licet: vivet mea laude perenni
In his Lyda tamen, quae putat esse nihil.
28. Ad Lydam, Neptunum euntem.
Littoream quando Neptuni tendis ad urbem,
Et procul hinc paullum cedere, Lyda, juvat,
Digressu maesti, dicemus laeta sodales
Verba tamen, faustum quisque precatus iter.
I felix, suaves Zephyri comitentur euntem,
Et niteat pura luce serena dies,
Et quacumque ibis, nusquam non rideat, almum
Nusquam non varias ver tibi fundat opes.
Occursent faciles Nymphae, multoque rosarum
Certatim properent spargere flore viam.
Haec tibi contingant: constanti mente feremus
Heic desiderium nos, bona Lyda, tuum.
29. In Aulum, affirmantem, Lydam laudes prodigere.
Prodiga, ais, laudum Lyda est; id credere possim,
In te si laudes prodigat, Aule, suas.
30. In Cervinum, affirmantem, Lydam laudes prodigere.
Inveheris Lydam contra, quod prodiga multis
Laudibus impertit quamlibet immeritos.
Id dolet an, nullis, quantumvis prodiga, quod te
Laudibus impertit quamlibet immeritum?
Hoc miserum, hoc urit, Corvine, haud prodiga laudum
In te si laudes prodigat, illa foret.
31. Ad Lydam, de ejus comptu.
Iste novus deceat te comptus, Lyda, requiris.
Nulli non comptus te, mea Lyda, decent.
Ut vis, finge comam: solve, arcta, deprime, tolle;
Cuncta decent; deceat quid magis, ambigitur.
32. Ad Lydam, cur Metastasium laudare nolit.
Lyda, Metastasium vis laudem: nil opus illi est
Laude mea, scriptis noscitur ipse suis,
Eximio et late mirus fulgore coruscat
Inter et Eoos, inter et Hesperios.
Quis demens adeo se posse intendere speret
Exigua solis lumina dia face?
33. Ad Lydam rusticantem, de se Romae relicto.
Roma mihi semper placuit, nunc displicet, eheu,
Convictu careo dum, mea Lyda, tuo,
Dum juga Telegoni lustras tu, solus in urbe
(Turbam inter solus) te sine linquor ego.
Sole velut dempto nigrescunt omnia, sic te
Dempta hic, nil laetum, nil mihi nunc lepidum est.
Nil et erit, donec redeas; quae te mihi reddet,
His me una e tenebris eximet orta dies.
34. Ad Clementinam Rossiam Lyda reversa.
Clementina, vale, rediit mea Lyda, reverti
Illa suum vatem sub sua jura jubet.
Te colui Lydae cultor, nec gloria parva est,
Quod potui Lydae te statuisse loco.
Illi posthabeo quod te uni, qua mihi dempta
Unam te, quot erunt, omnibus antetuli.
35. Ad Lydam, cur eam rusticantem crebro non visat.
Erras Telegoni tu, Lyda, in collibus, urbem
Te frustra exoptans lustro ego Romuleam.
Mens avet arreptis crebro ad te currere mannis,
Non longam et bijugis ire redire viam.
Res at dura vetat. Quae res, ne quaere doceri:
Scis, credo, census esse mihi tenues,
Scis, quod adest, victu impendi, cultuque; redundans,
Impendi officiis quod queat, esse nihil.
36. Ad Lydam, de ejus querela.
Non memor esse tui dicor? (Tantum excidit ore,
Lyda, nefas?) Dicor non memor esse tui?
De qua saepe audit me passim Roma loquentem,
De qua tantisper denique cum taceo,
Sermoni ut videar sociorum impendere curam,
In te cura omnis dum tamen usque manet?
Frons, oculi, vultus clamant: Huic corpus in urbe est;
Post Lydam longe mens iit hinc peregre.
37. De se visente Lydam, valetudinis causa rusticantem.
Viso iterum Lydam, mens intus fluctuat omnis,
Corda micant, hinc spes, hinc metus exoritur.
Convaluit? Placido fruitur tandem illa sopore?
aegrotat? Noctes transigit illa vigil?
aestuat his animus curis, haec candida num sit,
Incertum, an misero nigra futura dies.
Qualiscumque tamen fuerit, quodcumque paratum est,
Illic, seu risus, seu dolor et lacrymae,
Illuc mente feror cupida, vel flere magis me
Cum Lyda, ab Lyda quam procul esse juvat.
38. De Lydae epistola.
Lyda suo aureolum, longe omni carius auro,
Lyda suo vati misit epistolium.
Pace tua hoc liceat mihi, Tulli, dicere: nunquam
A te scriptum aliquid tam mihi dulce fuit,
Tam jucunde animi sensus descendit in imos,
Ac tetigit mira cor penitum illecebra!
Mella tibi e calamo prodibant dulcia: Lydae
E calamo prodit nectar et ambrosia,
Queis alor, atque mihi felix conviva deorum
Aureolo videor factus epistolio.
39. Ad Lydam Tusculo reversam.
Lyda redis, reducem dulces laetamur amici;
Ante omnes fido pectore laetor ego.
Tecum Roma placet, nam te dum Roma carebit
Nil gratum, in tota dulce nec urbe fuit.
Testor, quos fudi, questus, mea carmina testor,
Telegoni lustras dum juga, missa tibi.
Testor vultum, oculos, hanc [ERROR: no reftable :]nempe: mentem Radelja , quae, te, Lyda, recepta
Non cohibet tacito gaudia clausa sinu,
Sed curas oblita omnes, moremque severum
Mens furit insanis ebria laetitiis,
Atque altas jactat voces, clamatque: Sodales
Venit, io, reduci plaudite, venit, io!
40. [ERROR: no reftable :](vid. epigr. sub n.o 74.) Krša Ad Lydam, de aqua soporifera ei missa.
Lactucae a foliis lentum hic stillavit ad ignem
Humor Lethaeas vincere natus aquas;
Dimidium hinc cyathi fac potes nocte sub alta,
Molli cum sternes languida membra toro.
Ille tibi dulci componet lumina somno,
Et vati curas eximet ille tuo,
Cui te, Lyda, aegra misero noctesque diesque
Exedit assiduus pectora moesta dolor.
41. Ad Lydam. De Tulla virum lugente.
Tulla viro quas dat lacrymas! Tot commoda rapta
Plorans; dic potius, quas sibi dat lacrymas!
Foemina flere aliis interdum, Lyda, videtur;
Uni sed potis est foemina flere sibi.
42. Ad Lydam, in Tusculano rusticantem.
Haec te, Lyda, velim quam primum ad tecta reverti,
Istaec rura velim longius et colere.
Esse statim tecum cupio, cupioque vigentem,
Laetam, floridulam tardius adspicere.
Posterius tamen hoc malim; dum frigora cessant,
Dum tepidi fulgent ac sine nube, dies,
Tuscula dum rident late juga, quod facis, urbe
Sis procul, atque hilaris rura beata cole.
Tarda, precor, venias: satis huc festina redibis,
Si redeas valido corpore firma satis.
43. Ad asellam Lydae salutarem.
Lacte tuo mea Lyda viget; deponit, asella,
Lacte tuo fessum Lyda sopore caput.
Perge et opem bona fer languenti; suavis in artus
Se se omnes fundat, te tribuente, liquor.
Perge, bonas inter pecudes jam prima ferere,
Ibis carminibus jam super astra meis.
Bellerophontaeus nec te jam nobilis ille
Ardens astrifero corpore vincet equus.
44. Ad Lydam suis metuentem.
Lyda, tuis quod tam metuis, ignoscere possum,
Foemineum trepido cor pavet usque metu;
Illi si metuant eadem sibi, turpe virorum
Indignum intrepidis et rear ingeniis.
Increpet Andromache fortem Hectora, non minus Hector,
Quae solet, interea fortis in arma ruat.
45. Ad Lydam jocus de apro sodalibus apposito.
Apris Circe olim socios mutavit Ulyssis,
Lyda, tuos posito tu bene pascis apro.
Ergo illam, ut licuit, cuncti fugere, solutus
At tua qui fugiat fercula, nullus erit.
46. Ad Lydam, se cum illa esse in urbe, quam sine illa rusticari malle.
Hic mihi ager laetus, hic florea prata, susurro
Hic dulci arboreas quae ciet aura comas,
Et volucrum cantus, pastorum et carmina, si quid
Et mage jucundum rura beata ferunt.
A te ne cogar quoquam secedere, Lyda,
Neve tuis caream dulcibus alloquiis,
Urbs mihi habet quidvis, Tiburque et Tuscula tempe,
Hesperidumque hortos et nemora Alcinoi.
47. De Lyda, aliis omnibus praelata.
Quaeris, cur placeat mihi Lyda ex omnibus una?
Uni quod video posse placere senem,
Unam posse capi dicti, scriptive lepore,
Nec vatem incano vertice despuere.
Hoc aliae haud possunt, queis, dempto flore juventae,
Nemo est non alga vilior aequorea.
Quippe dedit natura oculos, ut corpora cernant;
Ut mentes cernant, non dedit ingenium.
48. Ad Lydam ex faucium morbo valentem.
Lyda, vales; valeo vates tuus, atque solutis
Ambo jam pariter faucibus eloquimur.
Coetum hilaras dulci sospes tu voce frequentem,
Verba mihi Aoniis laeta fluunt numeris.
Exulto, tolloque manus, clamoque: Camoenae,
Tempus, io, poscit carmina, Lyda valet.
49. Ad Lydam, quod eam tardius inviserit.
Ad te venturum fugiens quod me hora fefellit,
Miror id ut magnum, Lyda, ego prodigium.
Quippe mihi, visam de more ut limen amicum,
Nunquam non tardis gressibus illa meat,
Et solet ignavo tam lenta incedere motu,
Cessantem iratus semper ut increpitem.
Quidquid id est, ignosce morae: te, Lyda, parumper
Quod carui, solvi sat grave supplicium.
50. Ad Lydam, de se, suisque carminibus.
Mentis opus laetae carmen me fundere, Lyda,
Posse putas, maeror dum tibi corda premit?
Dum tibi pallidulos languor malus obtinet artus,
Et nequeunt corpus jam prope ferre pedes?
Haec mihi Castalios praecludunt tristia cantus,
Haec tacitum complent pectus amaritie.
Di faciant, pulchre valeas; jam divite vena
Hoc quodcumque mei profluet eloquii,
Et qui nunc mutus videor sine voce poeta,
Jam dicar nimium forsitan esse loquax.
51. Ad Lydam in levi morbo plus aequo sollicitam.
Condoluit guttur tentatum frigore, Lyda,
Ima tibi subitus concutit ossa timor.
Quid si magnum aliquid forte ingruat? Ante medendum
Divus vitam adimat jam, reor, iste pavor.
Ipse quidem et casus morborum, sed magis, eheu,
Hercle tuos metuo jam tibi, Lyda, metus.
52. Ad Lydam. Sodalium nomine.
Nempe tuae satis est consultum, Lyda, saluti,
Cura sit et nostrae denique consulere,
Qui desiderio miseri tabescimus acri,
Qui sine te curis angimur assiduis.
Hoc me jusserunt tibi dicere, Lyda, sodales:
Quotquot sunt, cunctis vox sonat una: Redi.
53. Ad Levinum, gloriantem, se sale suo ac facetiis Lydae mederi posse.
Tam, Levine, tibi lepidus, salsusque videris,
Affatu queat ut Lyda valere tuo,
Expuere et maestas, vivit quibus anxia, curas,
Atque hilari laetos ducere mente dies.
Non levibus nugis, risu non gaudet inepto,
(Crede mihi) fatuos non amat illa jocos.
Ergo tuosque sales aliis, aliisque leporum
Serva quidquid habes, qui male desipiant.
Lyda sapit nimium; Lydam, si pauca loquare,
Lydam, si taceas, forte juvare potes.
54. Ad Lydam.
Ista aequat coelo nunc te victoria, Lyda,
Non tua quod mansit res tibi salva domi;
Uni salva tibi sed quod res, omnibus aeque
Complevit mira pectora laetitia.
Utile quam fuerit, non quaero: nil mage pulchrum
Esse tibi, quam sic vincere, Lyda, potest.
55. Ad Lydam. De carmine illius rogatu scripto.
Durum est, quod poscis, carmen mi condere, Lyda,
Durius at carmen, Lyda, negare tibi.
Turpe est conatu in magno succumbere, nolle
Conari at, placeam quo tibi, turpe magis.
Hoc juvat hoc vitare: meam tibi non ego laudem,
Te laudi at dicar praeposuisse meae.
56. De Lyda inornata.
Culta placet gemmis ac diti Gellia veste,
Indiget his contra Lyda nihil phaleris.
Dotibus illa suis nulli non magna putatur,
Atque urbis rarum dicitur esse decus.
Hoc pulchrum est, niti semet, debere nec ullam
Externo laudis particulam auxilio.
57. Ad Lydam. Lusus de chirurgo.
Omnes di ut saevum male plectant, Lyda, chirurgum
Istud qui miserae praebuerit remedi,
Quod tota insomnem cruciaret nocte, dolore
Quod malam flenti perderet indomito.
Huncine ego (infelix!) duxi tibi? Fidere jussi
Huic te, tam diras atque subire manus?
Parce; dedi poenas large jam, Lyda; dolorem
Quam tu, nam dolui pol magis ipse tuum.
Ipse mihi iratus, credens duxisse chirurgum,
Horrendum duxi quod tibi carnificem.
58. Ad Lydam, de se domo emigrante.
Quam natura urbem [ERROR: no reftable :]scilicet: mundum Radelja statuit mortalibus unam,
Lyda, colo, mundi civis et indigena.
Pone, ubi vis; calida positus, gelidave sub ora,
Vivam alibi atque alibi, semper at in patria [ERROR: no reftable :]ut civis mundi Radelja .
Sic ego sum; migrare domo ne forte molestum,
Queis soleo, incluso moenibus [ERROR: no reftable :]mundi Radelja , esse putes.
59. Ad Postumum. De sua erga Lydam et Rossiam benevolentia.
Lyda mihi cara est, cara est mihi Russa; puderet,
Utraque ni cunctis, Postume, cara foret.
Non pudet esse unum multis de millibus, ambae
Quos mire miris dotibus afficiunt.
Non pudet eximias laudes nosse, atque videre,
Nec caecum dici, Postume, nec fatuum.
60. Ad Levinum, hortantem, ut "Lydam pangeret", idest carminibus celebraret.
Pangere quid clavum sit, novi; pangere vitem
Quid sit, quid carmen pangere, novi etiam.
"Pangere" quid "Lydam", cupio, Levine, doceri;
Dic, quonam pangi debeat illa modo,
Quove loco? Ipse quidem sublatam praepes in axem
Astris pangam illam, si potero, in mediis.
61. Lusus ad Lydam, utentem Pincerna sene.
Jure placet Pincerna senex, ne, vere juventae
Si quis floridulus pocula praebuerit,
Dum gelidam fundit quaerenti frigora in aestu,
Incensum Idalio torreat igne jecur.
Nunc frigus lymphaeque ferunt, Pincernaque: fervor,
Lyda, tuus gemino vincitur iste gelu.
62. Ad Lydam biduo abfuturam.
Hinc aberis geminis tantum digressa diebus,
Tertia lux nobis te feret huc reducem.
Parva mora est; verum nulli non longa videri,
Te rapta ex oculis, protinus incipiet.
Nemo erit heic medium, quo sueta es Lyda, sedere,
Quin videat tristi mente vacare locum.
Nemo, tuum secum memorans, quaerensque leporem,
Quin dicat: nihil heic te sine, Lyda, sapit.
63. De se cum paucis statim certiore facto de Lydae reditu.
Uni cum paucis rediit mihi Lyda; redibit,
Vesper cum veniet crastinus, illa aliis.
Gratum est, quod rediit; multo est sed gratius, uni
Cum paucis rediit quod mea Lyda mihi.
Quaque omnes large perfundet visa sodales,
Laetitiae voluit mi dare primitias.
64. De imagine oratoris Veneti Hieronymi Juliani in domo Pizzelliana relicta.
Orator Venetus Romana clarus in aula,
Carus et eximie dotibus eximiis,
Hoc desiderii lenimen dulce reliquit
Huic, vocat absentem quae memor usque domus.
Heu faciem cur muta unam sic reddit imago?
Suave illud cur non reddit et eloquium?
65. Ad Lydam rusticantem.
Quam fuerat, melius multo est tibi, Lyda, salubre,
Nec facere id coelum, rura nec alma reor.
Causa patet. Medico nullis non sueta diebus,
Mense uno vixti jam procul a medico.
66. Ad Lydam aegrotantem.
Quaeris, quo aegrotas morbo, mea Lyda? Frequenter
Non febri, aut tusse, aut rheumate, sed medico.
67. Ad Ponticum medicum, de Lyda.
Perdis, quod nimium curas, mi Pontice, Lydam;
Servabis, cures si nihil, aut minimum.
Una salus illi est, una haec, atque unica, postquam
More tuo vixit, vivat ut ipsa suo.
Ut tibi quam tota nunc mente obnoxia paret,
Libera tam posthac pareat ipsa sibi,
Se regat ipsa, artem ridens et jussa medentum,
Ipsum et, si veniat, despuat Hippocratem.
Aegrescit medico nimium quae addicta; valebit,
Abjunget se se prorsus ubi a medico.
68. Ad Lydam aegrotantem.
Qui nunc est morbus, levis est, mea Lyda, sed, alter
Te invadat morbus ne gravior, metuo.
Libera quo tandem secura mente carebas,
Iste iterum huc rediens arripuit medicus.
Incipies iterum nusquam tibi fidere et angi
Sollicito, venam tanget ut ille, metu;
Incipies nullis non sumere tetra diebus
Pharmaca, Poeonia quae teret ille manu;
Incipies nullam prope jam sperare salutem,
Ille suae dum te nil juvat artis ope.
Hunc vita morbum, quantum potes, optima Lyda,
Nil morbi assiduo tristius est medico.
69. Ad Lydam, de multiloquio.
Multiloquam jam parce, oro, te dicere, Lyda;
Nescis, quam soleam dicere multiloquam?
Multiloqua est Phyllis, verbis quae fatur ineptis,
Quidquid id est longum, vel breve, putidula,
Quam, simul ac caepit, nemo non protinus optat
Exorsu in primo, si pote, desinere.
Te, nemo haud gaudet quam fantem audire, lepore
Quod mentes, aures quod juvet omnigeno,
Iliadas vel si placeat tibi texere longas,
Usque tamen soleo dicere pauciloquam.
70. Ad Lydam. Remedium adversus malos scriptores.
Ne mala scriptorum perdat me turba recentum,
Prospexi pulchre jam, mea Lyda, mihi.
Quanam, inquis? Quidquid scripserunt, non mihi scriptum
Esse reor, prorsum tangere ne soleo.
71. Ad Lydam, de sua spe in ea laudanda.
Laude tua commune magis nil est, mea Lyda,
Te vates, omnis te celebrat populus.
Scis proprie sed enim communia dicere quam sit
Conanti, Flacco judice, difficile.
Hoc studeo: faveatque mihi modo magnus Apollo,
Spes est, posse olim forsitan efficere.
72. De Lyda inter viros praestanti.
Lyda viros inter vir facta est; demite formam,
Foemina foemineum praeferet illa nihil.
Illa viris adeo similis, vir nullus ut esse
Illi, si possit, non cupiat similis.
73. Ad Lydam, de Varo sollicitam.
Varo, Lyda, times, arreptum quem tenet usque
Roscius, ingrato perdit et alloquio.
Visque feram longae aerumnae, duroque labori
Auxilium, ante miser quam penitus pereat.
Ne vero, ne, Lyda, jube, patiamur uterque
Illum, quod meruit, pendere supplicium.
Tali nam meruit sub cultro linquere vitam,
Tam longis qui nos verberat historiis,
Et dicit, paucis quae possunt dicier, uno
Aut verbo, verbis garrulas innumeris.
74. Ad Lydam, de aqua soporifera.
Hanc tibi mittit aquam tuus hospes, Lyda, sopore
Haec tibi componet pectora si placido,
Illam saepe suo cantu super astra locabit,
Illam Castaliis fontibus anteferet,
Ullam et Poeoniis dicet non surgere in hortis
Herbam, lactucas quae pretio aequiparet.
Quippe etenim e foliis lactucae mirus ad ignem
Fluxit Lethaeis aemulus humor aquis.
75. Ad Lydam. De carmine amisso.
Arma sibi miles, piscator retia servat,
Pastor oves, vates, munere Pieridum
Suavidicum si quod contingit scribere carmen,
Servamus cura scilicet eximia.
Ergo meo amissum tu ob carmen, Lyda, dolori
Ignosce, ignosco non satis ipse mihi,
Jacturam haud potui tacitus quod ferre, fuique,
Dum doleo, magnus quod tibi, Lyda, dolor.
76. Ad Lydam. De carmine invento.
Amissos dolui versus, sensique dolorem
Te mecum haud modice, Lyda, dolere, meum.
Inventos nunc jam laetor, maloque dolori,
Lyda, tuo finem, quam posuisse meo.
Rem prius at potui melius celare, fuisset
Nullus, qui longus desiit esse, dolor.
77. De Lyda nulli se anteferente.
Dotibus eximiis praestas, Lyda optima; dixi,
Laudari et plene te mihi credideram.
Nunc id cum solum dixi, mihi laudis omissam
Esse tuae partem praecipuam video.
Nullam quod prae te contemnis, tu licet una
Nulli non praestes dotibus eximiis.
78. Ad Lydam, cur de ea silere statuerit.
Lyda, mihi de te certum est nil scribere posthac;
Cur scribam, cunctis quod male displiceat?
Quidquid enim scripsi mirans formamque, leporem
Atque tuum et mores, omnigenam et sophiam,
Magna nimis de te videor tibi, Lyda, poeta
Veri expers, aliis dicere parva nimis.
79. Ad Postumum. De Polla et Lyda.
Et Pollae et Lydae me, Postume, dicis amicum;
Dici equidem id facili pectore perpetior.
De Polla nemo credit, nemo improbat unus
De Lyda, esse nihil qua scit amabilius,
Quam colat omnimodis devota mente, necesse est,
Virtutem et mores qui colit ingenuos.
80. Ad Lydam. De papyro oblata.
Hanc tibi, ni spernis, niveam do, Lyda, papyrum.
Gestit pol digitos illa subire tuos,
Quaeque mali vatis metuebat carmina, sperat
Felix litterulis culta nitere tuis,
Atque tuos sensus venturis prodere saeclis,
Et miram omnigenae pandere vim sophiae,
Quam licet occultes, nusquam non lumine claro
Sponte sua scriptis fulget in aureolis.
81. Ad Levinum, quommodo Lydae placere possit.
Lydam posse capi speras, Levine, venusto
Risu et verborum dulcibus illecebris,
Ingenio et vultu, atque aliis, quae multa puellas
Interdum vana decipiunt specie;
Ignorans, credo, quam docta est Lyda, sub alta
Mente virum penitos quam videt illa sinus.
Crede mihi, ut placeas, intus, Levine, necesse est,
Ut tibi te facias, quam pote, dissimilem.
82. Ad Lydam. De viro absente sollicitam.
Lyda, viro misere metuis, tremefactaque palles,
Quod nondum sera nocte domum rediit.
Quid factum absenti, quaeris? Nihil hercule, inani
Jactatam [ERROR: no reftable :]Jactatam] Krša : Intactam Radelja ni te quod sciet esse metu.
Cogeturque metu te infecta saepe redire,
Istos, Lyda, ferat ne tibi saepe metus.
83. Ad Lydam, post biduum reversam.
Lyda, redis; fidi mire gaudemus amici:
Cuncta vides hilari fervere laetitia.
Qui meminit, fueris qua nuper luce profecta,
Scit, te post luces huc rediisse duas;
Qui voces audit, laetantum qui videt ora,
Credit, post annos te rediisse decem.
Id scit amor, breve dissidium qui, Lyda, videri
Possit, vel saeclis longius innumeris.
84. Ad sodales, de Lydae celeri reditu.
Venit Aricinis de collibus et procul absens
Lyda diu a coetu non tulit esse suo.
Quamvis laetus ager, spicisque undantia rura,
Faecunda et varias quae dabat arbor opes,
Et dulces volucrum cantus, auraeque salubres
Longa illic possent detinuisse mora.
Illa diu, tamen illa diu (gaudete sodales)
Non tulit a coetu se procul esse suo.
85. Ad Lydam, Dantis carmina legentem.
Carmina cui Dantis tam sunt jucunda, virile
Condis foemineae sub facie ingenium.
Non te deliciae verborum, sed capit alti
Vis animi, rerum mirifica et series,
Pictaque tam vero quae scribit cunque colore,
Ipsis te jures cuncta videre oculis.
Et visu horrescas, doleas, laetere, sub imam
Aut terram, aut sedes rapta per aetherias;
Haec capiunt te, Lyda, viris, pol, digna placere.
Blandum aliae cupidis auribus excipiunt,
Et solum clamant vatem, versantque, leguntque,
Et memori condunt mente Metastasium.
86. Ad Lydam parvae puellae indolem admirantem.
Parvam contemplans mirata es, Lyda, puellam,
Illa sui quod spem praebuit eximiam.
Lyda, ego te interea mirabar, suetus, inani
Spe missa, impelli rebus ab eximiis,
Virtutis pulchrae duci nec flore caduco,
Sed fructu, ventos qui tulit ac pluvias,
Quem non vere novo laudamus forte futurum,
Praestantem autumno carpimus at medio.
87. Ad Postumum, de Lyda doctrinam dissimulante.
Quam sibi praestanti congessit Lyda labore
Ingentem omnigenae, Postume, vim sophiae,
Miror ego, quoties promit, largeque fluentis
Sermonis dulci nos beat ambrosia.
Sed magis hoc miror, nec raro, quod tacet ultro,
Atque suas non vult promere divitias,
Quod doctos inter non curat docta videri,
Quam lingua et mavult utier auriculis.
Magnum est, doctrina quod praestat foemina; majus
Est, quod doctrinam [ERROR: no reftable :]quod doctrinam] doctrinam2 quod1 Radelja foemina dissimulat. 10
88. Ad Lydam. Poetae carmina laudantem.
Quod tu, Lyda, probas, pulchrum reor; haud tamen idem,
Quae tu collaudas, omnia pulchra reor.
Judicio nunquam peccas, mala carmina saepe
Ut laudes, comi duceris ingenio.
Haec premit una meo res fastum in pectore, versus,
Lyda, tibi dicis cum placuisse meos.
89. De Phyllide et Lyda, altera amatores, altera amicos sibi parante.
Quaerit amatores, contemnit Phyllis amicos,
Mansurum fluxo posthabet illa bonum.
Sprevit amatores, sibi Lyda paravit amicos,
Mansurum fluxo praetulit illa bonum.
90. Ad Lydam, immodico virtutis studio ignoscendum.
Lyda, modum laudo. Virtus mihi displicet ipsa,
Quem posuit ratio, ni tenet usque modum.
Nec tamen insector, pulchrae virtutis ineptus
Trans finem studio qui ruit immodico.
Non placet id: nostro sed ferri [ERROR: no reftable :]sed ferri] ferri2 sed1 Radelja possit in aevo, 5
Quo virtus alga est vilior aequorea.
Hanc tot qui spernunt, culpo; culpare nec unum
Nunc vacat, effraeni pectore si quis amat.
91. De Lydae avaritia.
Lyda, domi quod opus cuivis, large erogat, uni
Parca nimis semper, semper avara sibi est.
In Lyda quid laude caret? Laudare vel ipsam
Cujus, ubi expendi, cogor avaritiam.
Quam non hercle sui, quanta est ea cunque, suorum
Multus at ingenuo in pectore gignit amor.
92. Ad Lydam nimis parcam sibi uni.
Uni, Lyda, tibi parca es, non respicis unam
Te, dum large aliis commoda multa paras.
Laudo multum, alios quod curas; quod nihil ipsam
Te curas, id, me judice, laude caret.
Nam quae multa paras aliorum commoda, frangis
Omnia, dum te unam negligis interea.
Quam sibi nemo unam non praefert ac magis ipsi
Quam sibi, cui nemo non cupit esse bene.
93. Ad Lydam, de se ab ea tantisper digresso.
Tempus ad exiguum nuper te linquere, Lyda,
Quod potui, mirum est, non tibi, verum aliis.
Nimirum sine te quam sit mihi vita molesta,
Tu nescis, omnes, Lyda, sciunt alii;
De te aliis passim quae multaque, magnaque dico,
Uni quod metuo dicere, Lyda, tibi.
94. Ad Lydam. De aliis poetis eam laudantibus.
Usque tibi vatum crescit chorus, optima Lyda,
Certatim in laudes qui studet ire tuas.
Laetor ego mihi tot socios pulchri esse laboris,
Tollare ut lepidis versibus astra super;
Ut sciat haec aetas, aetas et postera, virtus
Quam te ornet miris dotibus omnigena.
Tentavi hoc solus frustra: fortasse (juvari
Nec pudet) adjunctis pluribus efficiam.
95. Ad Lydam, cur illam diligat, Lalagen aeque pulchram oderit.
Mens quoties pulchro se pulchra in corpore prodit
Sic prorsum, ut mores formaque conveniant,
Mulceor hoc mire concentur, multa medullas
Flamnia subit, toto pectore captus amo.
Dulci at sub forma cum se mens improba celat,
Et foede a vultu dissonat ingenium,
Discordi veluti sonitu conturbor et odi
Mendacem pulchri corticis illecebram.
Hoc, Lyda, est, quod te cupide visoque, coloque,
aeque formosam quod fugio Lalagen.
96. Ad Quintum, Lydam, eo quod multos laudet, reprehendentem.
Quod multos laudat, quod nullum spernit et odit,
Id Lydae vitio vertere, Quinte, soles?
Et potes hanc saevis culpam reprendere verbis?
Et potes hanc toties tam ferus objicere?
Culpam ego mi talem cupio contingere: habeto
Virtutes solus tu tibi, Quinte, tuas.
97. De Lyda, ad Nymphas Tusculanas.
Nymphae, piniferos saltus quaecumque tenetis,
Et juga in aeriis Tuscula verticibus,
Vos Lydam, vestras quae gaudet visere sedes,
Certatim blandis vultibus excipite;
Vos fulcite aegram, lucos et ducite in altos,
Suavis ubi arboreas ventilat aura comas,
Grata ubi pictarum resonat vox multa volucrum,
Et strepit arguro garrula lympha pede,
Et laetos ductate choros, risu, atque cachinnis
Sint, facite ac lepidis omnia plena locis.
Disfugiant curae tristes, maerorque severus,
Ludant passim alis gaudia purpureis.
Sic, Nymphae, vestro in coetu per florea rura
Laeta animi celeres transigat illa dies.
Inde domum rediens alto det membra sopori,
Et somnum luces protrahat ad medias.
98. Ad Lydam, de muliebri forma in viris.
Vir, facie est similis gracili qui, Lyda, puellae
Judicio pulcher dicitur esse tuo?
Quid? Num pulchra itidem est, quaeso, te judice, Lyda,
Et similis fuerit si qua puella viro?
Forma potest eadem pulchra et non apta putari?
Esse potest pulchrum, quod male dedeceat?
99. Ad Lydam.
Quam sis grata mihi, didici te, Lyda, carendo,
Ipsi nam sine te sum mihi, Lyda, gravis,
Et caris, qui me visunt, stipatus amicis
Desertus videor, solus et esse mihi,
Nec, mihi cum solus secreta in sede relinquor,
Aoniis possum corda levare modis,
Non mi grandiloqui divinum carmen Homeri,
Romanae scriptor non sapit Iliadis.
Una juvas praesens animum: te denique visa,
Laeta oritur multa luce serena dies,
Mens viget, effundo carmen, de vertice Pindi
Venerit ut subito si mea Calliope.
100. Ad Lydam moestam.
Quid telo miserum pectus tibi figit acuto?
Quid ciet invitas ex oculis lacrymas?
Quidquid id est, exprome, tuoque affare sodali,
Cujus amor, cujus nota fides animi,
Ante omnes laeta qui te laetatur et ipse,
Te moesta ante omnes moeret et ipse alios.
Prome tuis altam quae insedit cura medullis,
Quae te dente malo conficit assidue.
Re, verbo, quavis, aegram fortasse juvabo,
Atque feram parvi quidlibet auxillii.
Hoc certe, jungam lacrymas, partemque dolebo
Ipse meam; partes diditus in geminas,
Qui te, Lyda, unam lacerat noctesque diesque,
Jam, spero, fiet mitior iste dolor.
101. Ad Lydam, quantae curae sibi sit.
Lyda, doles, doleo; laetaris, Lyda, vicissim
Laetor ego: variat sors mea sorte tua.
Esse mihi curae qui te mirabitur ergo,
Miretur curae me simul esse mihi.
102. Ad Lydam; ejus fratrem convaluisse gaudet.
Quod tibi convaluit frater tuus, optima Lyda,
Mi penitos hilarant gaudia laeta sinus.
Adversae quidquid sortis; sortisve secundae
Tu fers, id pariter tecum ego nempe fero.
Nec mihi tam doleo (crede hoc) nec tam mihi laetor,
Quam doleo, laetor quam, mea Lyda, tibi.
103. Ad Lydam, de Quinto, sua carmina ostendere nolente.
Lyda, rogas Quintum, quae scripsit carmina, promat;
Durus adhuc blandas respuit ille preces.
Dispeream at (vates vatum praecordia novi,
Quaeque solent tacito condere vota sinu),
Dispeream, si non metuit, ne fessa rogando
Haud ultro, prae te quod cupit ipse, roges.
104. Ad Lydam. Jocus de Aulo omnibus antelato.
Unum, Lyda, foves Aulum, nos despicis: eheu!
Unus, neglectis omnibus, ille placet.
Id meruit, credo, quod multis abfuit annis,
Quaque videt nos hic dum tua luce domus.
Anne jubes, quondam ut parili dignemur amore,
Nos quoque ab his aliquo sedibus ire procul?
Te mihi ut acquiram, num te mihi, Lyda, carendum est?
Triste bonae hoc pretium ponis amicitiae?
105. De Lyda, ejusque sodalibus.
Tu, mea Lyda, tuos decoras, decorantque sodales
(Cur taceam quod fit?) te, mea Lyda, tui.
Laudamur placuisse bonae, laudaris et ipsa,
Diceris et passim digna placere bonis.
Perge decus nobis hoc addere, perge vicissim,
Multis cara bonis, hoc decus accipere.
106. Ad Lydam.
Grata Metastasius Pollae, tibi carmina Dantes
Grata canit, vates et placet ante alios.
Acri tu Pollam ingenio tam vincis, opinor,
Quam Dantes vincit, Lyda, Metastasium.
107. Ad Lydam, res adversas aequo animo ferentem.
Res tibi ego cupio cursu, Lyda, ire secundo,
Et laetos pura luce nitere dies.
Id mores meruere tui, candor tuus iste,
Et forma et quo nil suavius, ingenium,
Adversas at res dura pulsata procella
Usque adeo forti pectore cum pateris,
Res prope jam nolo cursu, Lyda, ire secundo,
Laudis ne desit pars tibi magna tuae.
108. Ad Lydam.
Multum equidem fateor tibi me debere, sodalem
Quod crebro gaudes visere, Lyda, tuum.
Multum itidem, quod me te propter saepe sodales
Certatim gaudent visere, Lyda, tui.
Par tibi debetur prope gratia, sive ego tecum,
Sive ego te propter tempora laetus ago.
109. Ad Lydam.
Musam saepe meam soleo te dicere, Lyda;
Unius ad nutus haec mea vena fluit.
Testes, qui cupiunt si quid sibi carminis a me,
Non me, sed potius te, mea Lyda, rogant.
110. Ad Benedictum Stayum. Hortatur, ut Lydam cantet.
Lyda rogat carmen; causas tu nectis inanes,
Et trahis ingratas, dulcis amice, moras?
Digna tuo Lyda est celebrari carmine, dignus
Tu, Stay, es, Lydam carmine qui celebres.
Ambobus veniet par gloria, desinet ambo
Nulla et felices dicere posteritas:
Illa, tuo ingenio dotes quod praebuit aequas,
aequum tu illius dotibus ingenium.
111. Ad Lydam.
In te foemineum laudo nihil, inclyta, magnos
Inter censeri, foemina, digna viros.
Ingenii robur, doctrinae mira supellex,
Pura luce nitens purius eloquium;
Usque sibi constans, nec vento elata secundo,
Fracta nec adverso turbine mens animi.
Haec tibi me adjiciunt, haec cogunt magna lepores,
Lyda, tuos, dulcem vocis et illecebram,
Gressumque, formamque oris, vultusque decoros,
Quidquid et est laudis, spernere, foemineae.
112. De Lyda valente ob adventum filii.
Parcite jam docti succis herbisque medentes,
Lyda valet, vestram nec sibi poscit opem.
Natus ubi rediit sospes, quicumque parenti
Morbus erat, ventos fugit in aerios.
Nulla ego, quae Chiron monstravit, quaeque Machaon,
Praetulerim dulci pharmaca laetitiae.
113. Ad Lydam matrem. De Petro filio.
Petrum, Lyda parens, quod mens tibi cogitat usque,
Petrum quod prope jam singula verba sonant,
Quod Petrum totae referunt, credo, tibi noctes,
Plurima et in faciem somnia visa suam,
Miratur quicumque tuum modo novit amorem,
Egregii at dotes nescit adhuc juvenis.
Qui scit enim, non quod tanto dignetur amore,
Sed quod sit tanto dignus amore, stupet.
114. Ad Lydam matrem Petro Neapolim eunte.
Petrus abit: quid tu, mater, cui novimus, illum
Plusquam partem animae demere dimidiam?
Discidium fers triste, sinu latet abditus alto
Maeror, naturae fraena regit ratio.
Macte: lecta diu sapientum scripta virorum
Non mulier molli pectore dedecoras.
115. Ad Lydam, de itinere Petri filii.
Petrus abit longe, sed enim ducente Minerva,
Quam teneris coluit parvus ab unguiculis.
Parce metu, bona Lyda, nefas timuisse periclum,
Se se ubi dat sapiens diva potensque ducem,
Cultores vita quam pulchre servet in omni,
Tu potes exemplo prima docere tuo.
Parce metu: tibi quae semper favet, haud tibi natum
Quo se cumque ferat, deferet illa tuum.
116. Ad Lydam matrem, de itinere Petri suavissimi, atque optimi filii sollicitam.
Ceu bona Penelope doluit, quum Pallas amica
Abduxit patrio limine Telemachum,
Sic tu, Lyda, doles, heu, nunc, dum lux tua, dulcis
Natus abit pulchrae ad moenia Parthenopes.
Parce tamen curis: prolem quae duxit Ulyssis,
Illum etiam ducet, quo parat ire, dea.
Illum etiam reducem, parta sibi laude, videbis,
Telemachum vidit ceu bona Penelope.
117. Ad Petrum filium Neapolim euntem patrui visendi causa.
Visere quod patruum tam gestis, Petre, paterni
Cara tibi haud dubitans linquere tecta Laris,
Non miror: dignus visi est, gaudebis, ut illum
Ornatum eximiis dotibus adspicies.
Te quoque gaudebit conspecto haud parcius ille,
Atque suae agnoscet spem columenque domus.
Quid pater interea? Quid mater cara? Sodales
Quid, te qui toto pectore diligimus?
Heu! Desiderium tamen aequa mente feremus,
Noster ne minuat gaudia vestra dolor.
118. Ad Petrum iter parantem. De Lyda matre.
Comparat apta viae mater tibi, Petre, tuumque
Multa gemens moesto corde volutat iter;
Parvum iter, at matri toto prope longius aevo,
Cujus amor mensem saecula multa putat.
Nec metus est ullus, ne te tamen illa moretur,
Mire amat illa quidem, sed sapienter amat.
Quid sibi jucundum non quaerit; quae tibi prosint,
Qualiacumque, satis dulcia quaeque putat.
119. Ad Lydam matrem, de filio Petro Neapolim advecto.
Parthenopen tenuit Petrus tibi, Lyda (poetae
Praesens haec vero Delius ore canit).
Parthenopen tenuit sospes, laetum obvius ulnis
Excepit passis jam patruus juvenem.
Vis et, quae dicant, narrem tibi? Plurima de te
Dicunt, et, quid agas, hic rogat, ille refert.
120. Ad Varum. De Lyda curru vecta.
Non gratis curru vehitur bona Lyda, vehendi
Sed magnum pendit, Vare, tibi pretium;
Cogitur insulse nam te perferre loquentem,
Parva et amit longo commoda supplicio.
121. Ad eumdem. In idem argumentum.
Immensus labor est te, Vare, audire loquentem
Nil non insulsum, futile, frigidulum.
Immensus labor est eadem te audire loquentem,
Dicta semel quae sunt cum decies iteras.
Hinc, tecum quoties curru vectatur eodem
Lyda, istud quoties alloquium et patitur,
aerumna, haud miror, tali quod fracta, reverti
Huc solet exangui corpore pallidula.
122. De Lyda et Tulla aeque cultis non aequa laude.
Et Lydam et Tullam multi visuntque coluntque,
Nec Lydae Tullam do tamen esse parem.
Cultores debet fortunae Tulla faventi,
Cultores debet, pol, mea Lyda sibi.
Parta sibi haec virtute sua; virtute parentum
Illa sibi, atque opibus tradita regna tenet.
123. Ad Lydam, de Tucca nequaquam ad loquendum excitando.
Tucca silet. Quid agis? Tacitum ne, Lyda, lacesse,
Desinet haud unquam, si semel incipiet;
Omnigenas promet nugas, gerrasque, necesse
Longam erit audiri de nihilo historiam;
Atque illi, cum nos plectet, mala multa precari,
Nec modice irasci fors, mea Lyda, tibi.
Non modice irasci, quod, dum male consulis uni,
Quot sumus hic, omnes perdere non dubitas.
124. Ad Lydam. De Phyllide.
Lyda, rogas, quae visa mihi sit candida Phyllis,
Phyllis Romulei rara puella soli.
Difficile est omnes laudare, aut dicere dotes,
Singula quam deceant, quae facit et loquitur,
Quam proba sit, quam culta. Brevi tamen omnia dicam:
Visa mihi Phyllis, Lyda, tui est similis.
125. Ad Lydam. De laude, quae aliis foeminis a poeta tribuitur.
Si qua mihi magna est, praeter te, foemina, Lyda,
Magna est, quod similis creditur esse tui.
In te quae virtus placet integra, parte pusilla
In multis aliis mi placet illa sui.
Quare illis tribuo quam laudem, Lyda, tuae tu
Hanc etiam poteris laudis habere loco.
126. Ad Lydam, curnam exquirat, quam valeat?
Quod rogo, quam valeas, adiens tua limina mane,
Id mihi ego ut prosim, non tibi, Lyda, rogo.
Nil fero opis; nam si valeas minus, aut bene si res
Se se habeant, cura liberor ipse gravi;
Nec cogor pendere animi, nec distrahor inter
Toto sollicitus spemque, metumque die.
Quare mi grates jam desine reddere: de te
Quid bene promereor commodus ipse mihi?
127. Ad Hermogenem, de Lyda muliebribus ineptiis experte.
Foeminei generis mores affingis ineptos
Cum Lydae, pol, tam falleris, Hermogene,
Quam tibi si adscribas mores, laudare virorum,
Si laudes optes, quas decet in genere.
Ipse marem ut repis sexum infra: sic (mihi crede)
Longe foemineum Lyda supervehitur.
128. Ad Postumum, de Lyda et Rufa.
Esse tibi mavult, aliis quam docta videri
Lyda et quae nescit singula saepe rogat.
Rufa unquam nullam, nequid nescire putetur,
Doctorum lucem quaerit ab ingenio.
Ergo illi crescit doctrinae mira supellex;
Doctrina haec omni, Postume, cassa manet.
129. Ad Lydam, de historia [ERROR: no reftable :]Credamne, heic agere poetam de opere equitis Alexandri Verri, quod inscribitur "Le Avventure di Saffo Poetessa di Mitilene"? Radelja Sapphonis.
Lesbidos historiam legi, mea Lyda, magistram
Hanc certe vitae nec reor historiam.
Idalio nimium tribuit nam robur amori,
Id nemo ut possit vincere terrigenum.
Haec pueri, haec teneri praetexent scripta puellae,
Ne sit flagitii quis reus ipse sui.
Quidquid agent nequam, ne turpia facta pudori
Sint cuiquam, Idalii crimen amoris erit.
Quare hanc, innocuos quae nata est laedere mores,
Vitet, clamo equidem, qui sapit, historiam.
130. Ad Lydam, ea quae legit, mira perspicuitate ac lepore enarrantem.
Quidquid, Lyda, legis, sic narras ore diserto,
Ipse tuo scriptor cedat ut eloquio.
Omnia nam mira perfundis luce, lepore
Et miro sensus inseris in penitos.
Felix, enarras quem tu, liber! Optimus ille
Continuo et dulci est dulcior ambrosia.
Sic utinam enarres, quae de te carmina condo,
Nomen ero in magnis vatibus eximium.
131. Ad Janum, dicentem, Lydam esse multiloquam.
Lydam, Jane, tuam verbosam dicere noli;
Multa licet dicat, nil tamen est brevius.
Nil non cordate, sapienter, suaviter effert,
Quidquid ait, prodest et juvat eximie.
Ergo alias fari parco sermone jubeto;
Hanc fandi parcam, si sapies, esse veta.
132. In idem argumentum.
Multiloquam tu, Jane, unus; nos dicimus omnes
Lydam, dixit ubi plurima, pauciloquam.
133. Aliud. In idem argumentum.
Jane, modum fanti cur vis imponere Lydae?
Digna est, quae fandi nesciat una modum.
Tam docte loquitur, tam belle ac suaviter, esse
Prorsum ut, quod loquitur, non queat immodicum.
134. Ad Lydam. De Cinna.
Miraris lustris octo jam, Cinna, peractis,
Quod Bacchi fatuis nolit adesse choris.
Miror ego, lustris octo jam, Lyda, peractis,
Si Bacchi fatuis possit adesse choris,
Inter si pueros et prima aetate puellas
Vir nondum firma ludere mente queat.
135. Ad Lydam, de Cinna choreas et Bacchanalia vitante.
Miraris, sanctis addictus Cinna Camoenis
Quod fatuos gaudet spernere, Lyda, choros,
Orgia bacchantis quod vitat foeda popelli,
In tacita mavult solus et esse domo.
Id te mirari, mirum est mihi, Lyda. Teneri
Illa non stultus quis pote stultitia?
Quis pote (tantillum sapiat modo corde) videre
aequa mente urbem tam male desipere?
136. Ad Cinnam, de Lyda rogante, cur abstineat choreis?
Esse levem quod, Cinna, tuo te in carmine sensit
Lyda, leves rogitat cur fugias choreas?
Istud, credo equidem, vatem non illa rogaret,
Thebanam scripsit qui gravis Antigonam,
Acer qui tragicum spirat, qui mente severa est,
Quid ni se nugis omnibus abstineat?
137. Ad Lydam, cur pingi nolit.
Lyda, senex pingi nolo: quid displicet, uno,
Quidquid id est, cerni sat reor esse modo.
138. Aliud.
Lyda, senex pingi nolo, doliturus, imago
Seu mihi dissimilis, seu fuerit similis.
139. Aliud.
Lyda, senex facie nunc dicor foedus in una;
Vis pingar, foedus dicar ut in gemina?
140. Ad Lydam, quam ipse imaginem relinquere velit.
Hanc nolo pingi faciem, perit illa senescens,
Quin periit: mentem pingere conor ego,
Ipse meam sic, ut possit conspecta placere,
Inque meis longum vivere carminibus;
Carminibus, de te quae scribo et scribere pergam,
Ingenio donec vis erit ulla meo;
Quae quum, Lyda, leges, vere, apte, rite, decenter
Te pictam, pictum me simul invenies,
Forsitan et dices museo capta lepore:
Huic mens non pulchro in corpore pulchra fuit.
141. De Varo et Gellia, altero muliebri, altera virili forma.
Si quali Varus, quali sit Gellia forma,
Lyda, roges, dicam: prorsus uterque mala;
Gellia namque viro est similis, Varusque puellae,
Amborum sexus discrepat a facie.
Quos possim pulchros tum denique dicere, possit
Si Varus mulier, Gellia vir fieri.
142. Ad Postumum, de Lydae probitate in facie conspicua.
Lyda, rogas, quanam sit, Postume, praedita forma?
Pulchra oculis, menti est pulchrior illa meae,
Qua visa, haud tantum possis dixisse venustam,
Scire sed et sanctis moribus esse probam.
Credo, si faciem sibi virtus fingeret ipsa,
Hanc faciem virtus fingeret ipsa sibi,
Qualis et est intra, cum se se ostenderet extra,
Ad se omnes mira duceret illecebra.
143. De Lyda, omnibus Romanis foeminis antelata.
"Nulla est Romulea par Lydae foemina in urbe",
Non magnum est, suevit dicere quod Lycidas.
Hoc magnum est, quotquot Lydam novere, fatentur,
Omnes id vere dicere quod Lycidam.
Magnum hoc, Lyda suam quod laudem respuit una,
Jurat et id falso dicere, quod Lycidam.
144. De suo in Lydam, atque in Lagoidem officio.
Lyda, ut te visam, visamque Lagoida flavam,
Nimirum justo ducor ab officio,
Officium at visens illam vix assequor ac te
Visens officium saepe supergredior.
Sic utramque colens, metuo cessator et illi
Et tibi ne videar strenuus esse nimis.
145. Ad Lydam laudatam ex animi sententia.
Quae mihi, Lyda, placent in te, sint digna placere,
An contra et fallar judicio, dubito.
Sed mire tua facta mihi et tua dicta placere
Id scio et ipse mihi conscius experior.
Quare ubi te laudo, non vere ut plurima, nil mi
Non vero certe dicitur ex animo.
146. Ad Lydam, quod incompta esset refugientem.
Quid? Me incompta fugis? Scis miris dotibus aucta
Te mihi, non comptus, Lyda, placere tuos.
Tam bona, tam sapiens, tam suavis, tamque venusta,
Quamvis Gorgonea grata futura coma es.
147. Ad Lydam. De Marci Tullii lectione.
Miraris, vitae requies, curaeque levamen
Est mihi quod libris Tullius aureolis.
Miraris, totum quod me sibi vindicat, esse,
Lyda, mei prorsum cogit et immemorem,
Et vultum incendit toties, mutatque legenti,
Et velut injecta mi ciet ossa face.
Miror ego, si quis tam segni est pectore, Lyda,
Gustata ut lentus torpeat ambrosia,
In medio si quis nunquam non frigidus igni,
Si flammis glaciem servat in indomitis.
148. Ad Lydam, de muliebri litteratura.
Quae rudis, ingenuas nec mentem culta per artes
Infroenat miseros et regit usque viros,
Quid faciat, rite incipiat si multa doceri
Foemina et omnigenas discere litterulas?
Parce, precor, quod cum paucis tibi contigit, omni
Velle tuo generi, Lyda, parare decus.
Servitii satis est, duras ne intende catenas,
Parce, jugum grave fit si magis, occidimus.
149. Ad Lydam interdum moestam.
Nec coelum placeat semper mihi Lyda serenum,
Ullo nec jugis risus in ore placet.
Tu grata es, moestae cui frons est saepe severa,
Non, quae Polla ipsis ridet in exequiis.
Pro re cuncta probo: variet quum vita tenorem,
Idem hominem in vultu displicet [ERROR: no reftable :]displicet] nolo sit Radelja usque tenor.
150. Ad Lydam, quaerentem ex garrulo, cur taceat.
Garrulus obticuit; tacitum ne, Lyda, lacessas,
Neu requiem hanc nostris auribus invideas.
Argutae cantus pronum est movisse cicadae,
At simul ut moris [ERROR: no reftable :]moris pro moveris Radelja , sistere difficile.
Lyda, mane (moneo): cladem cave, ni facis, eheu,
Verborum torrens profluet indomitus.
151. Ad Lydam, rogantem, Tullamne, an Pollam visere mallet.
Pollam, Lyda, rogas, an Tullam visere malim;
Duc, quo vis, quoquo duxeris, ire juvat.
Neutra placet sine te, tecum placet utraque: sola es,
Cumque aliis, aliis et sine, grata mihi.
152. Ad Lydam, de ejus valetudine.
Dicto ignosce, tuos timeo tibi saepe timores;
Deme hos, pars morbi maxima dempta tui est.
Qui demi possint, quaeris? Mea Lyda, timere
Ipso illos morbo, si magis incipies.
Si qua potes, facito mens fidat laeta; valebis
Affusa veluti protinus ambrosia.
153. Ad Lydam, de ingenio muliebri.
Quisquis foemineum spernit genus et putat esse,
Corpore ut est, molli futile sic animo,
Vel semel audierit si te, mea Lyda, loquentem,
Clamabit: Fallor, quam vivet ingenio!
Quam miranda viros haec vincit foemina! Quanto
Expendit rerum singula judicio!
Quam cupide rerum vestigat mente sagaci,
Inventum et caecis protrahit e latebris!
Quas sibi congessit, quas, cum res poscere visa est,
Expromit docto e pectore divitias!
Digna coli, digna et quam propter dicere nemo
Audeat, esse genus futile foemineum.
154. Ad Lydam insomnem.
Increpui Somnum iratus: Saeve, improbe Somne,
Lydam angi tota nocte dieque sines?
Maerori finem pones nec perditus ullum?
Nec terges tristes ex oculis lacrymas?
Haec ego; cui Somnus: Dic Lydae, qui mihi limen
Praecludunt, trepidos ne vocet ipsa metus,
Laetitiam vocet auxilio; curas fuget omnes,
Atque mihi laxas pandat ut illa fores.
155. De Lyda. Ad Somnum.
Somne veni, ambrosia vigilem perfunde liquenti,
Et caput et penitos sparge sopore sinus.
Somne veni, Lydam serva, servaque sodales,
Illa quibus caris carior est oculis.
Thura tibi grati certatim et liba feremus,
Sertaque purpureis nexa papaveribus.
Certatim laetas voces tollemus ad astra,
Dicemusque: Tuo munere, Lyda, valet,
Munere, Somne, tuo, queis cara est Lyda, valemus;
Parta uni haud unam sospitat alma quies.
156. Ad Lydam post longum iter vigentem.
Lyda, tuas noli vires contemnere: longam
Passa viam, solis spicula et indomiti,
Ecce viges, durum nec sentis fessa laborem,
Corpore sis quamvis pol tenui et gracili.
Non vigor et nervi nimirum, vasta sed istud
Corpus membrorum pondera deficiunt.
Queis careas oro semper, Thaumantias Iris
Ut caret, illa levi quae rapitur Zephyro,
Atque agiles artus coeli per inania librans
Indefessa omnes itque reditque vias.
157. Ad Lydam, de ejus patrono mercedem recusante.
Qui te defendit, mercedem noluit ullam
Accipere, id mirum tu, mea Lyda, putas.
Non ego: mi merces magna et praeclara videtur
Te talem officio quod sibi demeruit.
Re tibi servata, quod tota est carus in urbe,
Fertur et ingenio magnus et eloquio;
Tanta haec cui marces contingit, Lyda, laborum,
Vel Cresi possit spernere divitias.
158. Ad Lydam, de se illius facta et dicta approbante.
Non tua te propter mihi factaque, dictaque, sed tu
Factaque mi propter dictaque, Lyda, places.
Illud si fieret culpam meruisse faterer,
Hoc ubi fit, laudem pol mihi promereor.
Nempe sapit, quid sit, non pomum ex arbore, at arbos
E pomo, quoties judicat agricola.
159. Ad Lydam. In idem argumentum.
Quidquid agis, quidquid dicis, mea Lyda, probare
Dicor, et, id vere dici, ego confiteor.
Nimirum cara es prae cunctis hanc pol ob ipsam [ERROR: no reftable :]ob ipsam] corr. ex obipsam
Rem, quidquid dicis, quod probo, quidquid agis.
160. Ad Ponticum, qua arte Lydae placere possit.
Frustra Lydam ambis, frustra, mi Pontice, captas,
Vulgaris mulier qua solet arte capi,
Dasque manum et poscis, blando illam et figis ocello,
Imo et languidulos corde cies gemitus.
Nugas tolle istas. Lydae si carior esse
Vis aliis; aliis, effice, sis melior?
Hoc habet illa: omnes contemnit et odit ineptos,
Et sapit et solos vult sibi, qui sapiunt.
161. Ad Quintum. De se ipso ac Lyda.
Quam do Lydae operam, tibi dem vis, Quinte, laborem,
Vertere sic me alio posse labore putas.
Pace tua dixisse velim: tibi si quid opellae
Do, parvus labor est, sed labor est aliquis;
Lydae operam impendo si parva aut magna jubenti,
Non labor est ullus, sed mera mi requies.
Hoc ubi fit, requiem vis mutem, Quinte, labore,
Quam do Lydae operam cum tibi, Quinte, rogas.
162. De se ipso et Lyda.
Jam senui, nec desit amor, sed crescit in horas,
Et Lyda est animo gratior usque meo.
Mentis nempe oculos acuit mihi tarda senectus,
Quo videam et juveni quae placuere, magis.
Doctrinam, ingenium, mores et quidquid amari
Dignum homini ratio, fasque, piumque docet.
163. De Lydae laudibus.
Lyda est, quam curo, studeo cui, Guasce, probari;
Deme hanc, nulla animo est foemina grata meo,
Haec nisi me teneat virtute ac moribus aureis,
Et rari omnigenis dotibus ingenii.
Crede, alia quavis possim praesente, referre
Degentem in solis Bellorophonta locis.
164. In idem argumentum.
Cur Lydam toties celebro? Cur semper in ore,
Inque meo semper carmine Lyda sonat?
Nempe alias video laudari posse puellas,
Sic tamen hercle aliquid cogar ut excipere;
Una est Lyda omnes inter, quam sic licet omni
Laude ornare, nihil prorsus ut excipiam.
165. Cur praeter Lydam laudet alias.
Lyda, tuum est, nostri est hoc quidquid carminis, usque
Arbitrio haec loquitur Musa siletque tuo.
Nec, si quam praeter te laudo, tam mihi laudes,
Quam tibi, Lyda, volo debeat illa meas.
Unam te injussus (fateor, tu ignosce fatenti)
Laudo alias tantum, quod tua jussa sequor.
166. Cur laudat Lagoin.
Lyda, tuus vates miror laudoque Lagoin,
Nec metus est ullus, ne tibi displiceam,
Cui saepe eximiam longo in sermone puellam
Extolli audivi laudibus astra super.
Laudo igitur, duce te, quando illam et cunque probavi
Scis, me judicium, Lyda, probare tuum.
167. Quid debeat Lydae.
Si quid, Lyda, legis mecum, juvat hercule, mecum
At juvat et si quid more tuo loqueris,
Cujus ego ingenio praestanti et moribus aureis,
Eloquio et facili mirifice capior,
Qua didici auditor toties monstrante, vetustis
Utilius multo quod foret historiis,
Quodque usu posset priscorum inventa sophorum, et
Sermones longe vincere Socraticos.
Nec mihi tam prosit, possim ut mea scripta, decori
Quam vitam ut veros exigere ad numeros.
168. De se et Lyda a se laudata.
Vatem, Lyda, senem nacta es; jam carmina dictat
Cui non stultus amor, callida sed ratio.
Hoc mea erunt pluris praeconia, tuque ferere,
Credo equidem, major docta per ora virum.
Atque aliquis [ERROR: no reftable :]subintelligitur: dicet Radelja : Juveni potis est non rara puella, 5
Cantari potis est non nisi rara seni.
169. De vero conjugis erga Lydam amore.
Vix unquam dictis, factis testatur amorem
Perpetuo at multis vir tibi, Lyda, tuus.
Res ubi tam crebra, tam clara voce loquuntur,
Verborum cassis nil opus officii,
Queis, ut coeperunt se vafrae involvere fraudes,
Uti verus amor jam prope dedidicit.
170. Quid amet praeter Lydam.
Vel te, vel soleo similem tibi, Lyda, probare,
Si qua modo est usquam, Lyda, tibi similis.
Una tuae hanc pulsat mentem virtutis imago
In te visa, tuo visa vel in speculo.
Quare quidquid amo, quid ni te dicar eamdem
Unam non uno semper amare modo?
171. De Flacco, qui dixerat, se Lydam amare.
Ingenue dixit Lydam se Flaccus amare.
Admirans tollis, Quinte, supercilium:
Quid? Probrum est aliquod fassus, cum dixit "amare"
Quid? Num vis, mores non amet egregios?
Doctrinam, ingenium spernat? Spernat bona quotquot
In magnis ratio suevit amare viris?
Tamne odio est mulier, muliebri praedita forma,
Ipsa etiam virtus ut male displiceat?
172. Laudes Lydae.
Lyda, rogas, de te possim quid scribere? Possim
Qui satius de te, Lyda, silere, roga.
Multa etenim admirans, laudans vix pauca; silere
Mi videor de te, dia puella, magis.
173. In Cinnam, objectantem nimias Lydae et Lagoi datas laudes.
Quae bona sunt, quae pulchra, feror quod, Cinna, probare,
Non probro id, laudi sed reor esse mihi.
Quare non Lydam, non tu mihi jure Lagoin
Objectas, pulchras eximie, atque bonas.
aequus in his quid ni lauder! Reprende, probaro
Cinna unquam si te, vel tibi quem similem.
174. De Lyda optima conjuge et de Joanne Pizzellio optimo viro.
Lauda istum, patior, quamvis, Puccine, locari
Astra super meruit laudibus eximiis.
Lauda, inquam, large quantum vis; conjuge nolo
Dicatur melior vir tamen ille sua.
Esse parem satis est: Lydam praecellere laude
Si possit, credo, non velit ipse suam.
Dic ergo: Ante omnes ceu Lyda est optima nuptas,
Sic est ante omnes optimus ille viros.
175. Ad Lydam suae maciei consulentem.
Praescribit potum, praescribit balnea Lydae,
Arescat sicca ne macie, medicus.
Quod primum est, unum quod res sibi poscit, omittit,
Nimirum ut vesci largius incipiat.
Non videt id, natura ultro quod monstrat et ipsae
Sponte sua macrae quid faciunt pecudes.
176. Qua re nolit diutius laudare Lydam.
Multa equidem scripsi de te, Lyda optima; praestat,
Nulla operae quando est gratia, desinere.
Omnia quae scripsi, veris majora putas tu,
Ast alii veris, Lyda, minora putant.
Sic, videor laudum quod prodigus et quod avarus,
Atque tibi, atque aliis, heu, male displiceo.
177. [ = 527]
De Lydae lepore in narrando.
Isto qui narrat, quo tu, mea Lyda, lepore,
Est brevis, innumeras narret ut Iliadas.
178. In idem argumentum.
Hoc nostro in coetu narrasti quam, mea Lyda,
Nil potuit fieri pulchrius historia.
Et quod narrasti, mos ut tuus, omnia mire,
Nil potuit fieri dulcius eloquio.
Ergo tot rerum series longissima nulli
Non visa est, facto fine, fuisse brevis.
179. Quum ferat Glauciam, quid agat Lyda.
Abnormem, insulsum quod te fert, Lyda, probari
Hoc te illi multum, Glaucia foede, putas.
Crede mihi, non te, verum in te mite ferendo
Ingenium, mores et probat illa suos.
180. Ad Lydam, cur ei legat ultro sua carmina.
Quid deceat, quid non, sic cernis, Lyda, latere
Ut te nil usquam posse rear vitii.
Curnam igitur, nulla fudi quae carmina cura,
Haec tibi sponte mea qualiacumque lego?
Quod te ad censuram ingenio quam scilicet acri,
Ingenio ad veniam tam facili experior.
181. In idem argumentum.
Ingenio quam, Lyda, tuo percellis, amico
Ni me perfacilis tam recrees animo,
Haec, tibi sponte lego quae incondita, scilicet a te
Unquam non paterer pol mea scripta legi.
182. Gaudet, sua carmina Lydae placuisse
Est operae pretium: non frustra carmina fundo
Irrita lascivis ludibrium Zephyris.
Lyda meas aliquid nugas putat esse; perire
Non patitur nugas Lyda venusta meas.
183. De Lydae comitate.
Qui tibi cunque placet, sic excipis hunc, mea Lyda,
Eximie ut carum se putet esse tibi.
Fallere nec quemquam vis, sed qui fallitur, hercle
Errorem ipse suum quo tueatur habet.
184. De Lydae lepore in narrandis historiis.
Dum facta heroum narras, mea Lyda, tuos sic
Interea mores prodis et ingenium;
Audire ut veterum videar decora alta virorum,
Sed tua, ceu claro in lumine conspicere.
185. De se et Lyda.
Lyda, mihi longo semper fis notior usu,
Longo usu fio notior ipse tibi.
Di faciant sed tu notescens ut mihi major,
Sic tibi ego videar ne, mea Lyda, minor.
186. Cur Lyda nequeat laedi.
Lyda ait: Ut posui caliendri pondera, nullum
Ipsa mihi videor prorsus habere caput.
Risit et inventum laetor qui foemina possit
Ipsam se interdum noscere, Thyrsis ait.
Lyda joco arrisit: prorsum et sibi conscia virtus
Nil metuit, ne se laederet ille jocus.
187. De ingenio Lydae.
Foemineo generi multi male dicimus, unam,
Lyda, illo sed te demimus ex numero;
Foemina quae solum es formoso corpore (nostra
Foemineum corpus nec maledicta petunt):
Parte tui meliore, animo (ni dicere divam
Praestat) primores inter habenda viros.
188. De Postumo et Lyda.
Audivi tacitus Lydam ac te, multa loquentes;
Illa vir et visa es, Postume, tu mulier.
Quidquid enim quavis de re dixistis, inepte
Omnia tu visus dicere, at illa [ERROR: no reftable :]illa] corr. ex ille (AMB 244) nihil.
189. Decere Lydam non esse nimis apertam.
Alto Lyda, ajunt, celat sub pectore sensus;
Laudo, quod laudes occulit illa suas.
Namque ibi qui possint, sensus non laude scatere,
Facta ubi, dicta, omnis vita ubi laude scatet.
190. Cur Lydam dicat puellam.
Miraris, quoties dixi te, Lyda, puellam.
Quid? Vis te incipiam dicere stultus anum?
Nil medium est certe: prisci dixere puellas,
Quas nondum incanas curva senecta domat,
Quare ego te, qualem vocito; vocitare necesse est
Ad multas pergam, Lyda, ut Olympiadas.
191. Cur Lyda sibi dicatur Maria Pizzellia. Ad Julium Somaliam.
Cur Lydam vocitem, Somalia docte, rogasti,
Istam, quae canitur rara puella mihi.
Omphale Alciden domuit, quod Lyda, vocavi
Lydam ego, me captum quae melius domuit.
Illa deum a pulchro jussit cessare labore,
Foedaque foeminea ducere pensa colu,
Haec me cessantem pulchro insudare labori,
Atque sua carmen scribere lege jubet;
Illa decus misero partum abstulit, haec mihi cogit
Me, sua dum perago jussa, parare decus.
192. Ad Lydam, ne quemquam nimis miretur, aut spernat.
Nec mirare nimis quemquam, nec sperne, putato
Et vitia et laudes, Lyda, hominum modicas,
Miscerique inter se se contraria in uno,
Esse viro geminas cuilibet ac facies.
Harum tu sapiens, moneo, sic cernito utramque,
Insipiens vulgus cernit ut alterutram.
193. Se, nisi Lyda jusserit, non posse ex facili carmen scribere.
Ne vexa miserum, ne frustra obtunde rogando
Istud nescio quid carminis, Hermogene.
Herculeus labor est quodvis mihi condere carmen;
Quidnam, inquis, carmen cum tua Lyda rogat?
Tunc non Herculeus, non magnus, non mihi parvus
Est labor, at prorsus desinit esse labor.
194. De Lyda Pholoen psallere docente.
Lyda, doces cantus Pholoen, servasque puellam;
Non erit ut metuat nam bene docta famem.
Docta famem haud metuet; miseras male suada puellas
Quae dedit innumeras et dabit exitio.
Nempe malus culpatur amor, sed dira sagittas,
Monstrum horrendum atrox, certius illa jacit.
Qui procul aversa, debebit non modo cantus,
Sed mores etiam, Lyda, tibi Pholoe.
195. Brevem sibi videri viam ad Lydam; ad alios vel longam, vel longissimam.
Longa, brevisne mihi via sit, Corvine, requiris.
Ad Lydam brevis est, longior ad Pholoen,
Ad te si veniam, multo longissima, vires
Ut verear ne me denique deficiant.
196. In idem argumentum.
Cum visis Lydam, tibi, Glaucia, longa videtur
Ulla via! Hoc de me dicam equidem ingenue.
Longa brevis, viso cum Lydam; Glaucia cum te,
Quae brevis est, subito fit mihi longa via.
197. Cur semper Lydam laudat.
Saepe mihi praesens ornaris laude, sed absens
Ornaris multo pol mihi laude magis.
Ipse quidem cupio tibi, Lyda, placere; placere
Sed te aliis cupio pol, mea Lyda, magis.
198. Se semper Lydam laudare.
Lyda, mihi semper praesens laudaris et absens.
Has nescis laudes forsitan, has renuis.
199. De Lupo Lydae veteri et se recenti amico.
Jactat amicitiam veterem Lupus et vetus esse
Noscitur, enervis, languida, frigidula.
Quam qui, Lyda, meae praefert, praeferre puellae
Floridulae effoetam, credo ego, possit anum.
200. Se eo loci esse, ut Lydae amore capiatur.
Spernitur, aut spernit mulier. Qui spernere Lydam
Haud possum, restet quid misero, video.
201. De Lyda, narrante, quae in tabula picta viderat.
Quid mihi opus tabulam, quam narras, Lyda, videre?
Pulchram (sic narras) jam tabulam video.
202. De Lyda tabulam pictam inspiciente et se Livii [ERROR: no reftable :]Livii] corr. ex Liviis Historias legente.
Nescio quid pictum spectabas, Lyda; legebam
Romanam Livi solus ego historiam:
Annibal ante oculos, fugiens dum saeva retorquet
Lumina desertae littus ad Italiae.
Hunc ego dum laetus tranantem caerula specto,
Haec mecum haud tacito verba dolore dedi:
Quae quibus antetulit! Quo posset pascere mentem
Spectaclo, mecum si mea Lyda foret.
203. De Lydae simplicitate.
Intempestivus veni. Simplex sine fuco
Me procul actutum cedere Lyda jubet.
Sic, oro, jubeat crebro; nolitque, molestus
Si fuero, id tacito pectore lente pati.
Non erit, ut metuam, ne sim gravis; haud erit ultro,
Forsitan interdum non gravis, ut fugiam.
204. Cur a laudibus Lydae et Phyllidis abstineat.
Nec Lydam laudo, nec Phyllida. Laudibus, Aule,
Haec minor est multo, major et illa meis.
205. Cur nolit Lydam diutius laudare.
De te jam taceo, nolo quod, Lyda, minora
aequa tuis meritis dicere quod nequeo.
206. Laudat Lydam.
Foemineo mori si demes quidquid inepti est,
Quidquid abest solidae laudis et adjicies,
Quam tibi tu frustra finges, tua somnia, formam
Hanc vere in Lyda, Quinte, ego mi video.
O aequare meis liceat si visa Camoenis
Quantus ego, illa meo in carmine quanta foret!
207. In idem argumentum.
Nulli te, si quam sustollo ad sidera laudans,
Esse tibi dico sed, mea Lyda, parem.
Prima etenim haud soleo laudans aequare secundis,
Virgilioque parem dicere Moeoniden.
208. Ad Lydam, de ejus forma et modestia.
Quas equidem sperno, spernas pol tu quoque formas,
Si tibi sis formae conscia, Lyda, tuae.
Ignoras quod te, miraris saepe figuras,
Queis tua collatis detrahit omne decus.
Hoc fuit, aut fallor, tibi quod pulcherrima visa est,
Visa eadem et Phyllis quod mihi pulchra parum.
209. Sibi nihil Lyda pulchrius videri.
Sunt eadem nobis nigra, alba, ingentia, parva,
In pulchro mire judicium vanat.
Nec formosa eadem mihi, quae tibi, Lyda, videntur;
Id cur nam fiat, dicat Aristoteles.
Fit certe, atque tua, quam tu contemnere sueta es,
Mi nihil hercle usquam pulchrius est facie.
210. De Lyda inter agendum librorum lectioni intenta.
Urget opus coeptum solerti Lyda labore,
Quod dici haud renuat docta Minerva suum.
Interea quaecumque lego fida excipit aure
Sic, nihil ut cupido difluat ex animo.
Alterutrum possit vix altera: praestat utrumque
Felici pariter, Lyda, sed ingenio.
211. Timet ne, se digresso, Lyda, quae siluerat, loqui incipiat.
Lyda silet, garrit sine fine Atlanta, Lycotas
Aures frigidulis vulnerat usque jocis.
En quid ago tot res inter deprensus amaras?
Una salus, credo, est hinc procul aufugere,
Haec mecum: et fugi moestus, quod nempe verebar,
Ne, me digresso, Lyda loqui inciperet.
212. Cur Lydam dixerit multiloquam.
Multiloquam dixi nuper te, Lyda, noceres
Quod metui, ne quid faucibus ipsa tuis,
Quas tibi frigidulas noram turgescere ab aura,
Nec laxam liquidae vocis habere viam.
Namque animi, atque meae ratio mihi si foret auris,
Dixissem contra pol mage pauciloquam.
213. In Zephyros, quorum opera Lyda tussi et febri laborabat.
Immites Zephyri, dum vos ferventibus horis
Exciperet lasso candida Lyda sinu,
Laesistis miseram. Guttur gravis obsidet humor,
Praeclusumque dolet raucida vocis iter.
Immites! Caurum vobis, Boreamque nivalem,
Quidquid et est venti saevius anteferam.
Nempe aliis nil fraudis inest, franguntque feruntque
Cuncta palam; vos clam fraude mala miseram
Laesistis, Zephyri, tussimque, febrimque tulistis
Blanditim vafris certius insidiis.
214. De Lydae erga Antigenem indulgentia.
Lyda, tibi, quod se mentiri multa fatetur,
Egregie verax dicitur Antigenes.
Nimirum, tribuis quam laudem, aut vera fatendo,
Aut falsa, ex aequo derogat ipse sibi.
Noscis, veracem dici, non qui semel, at qui
Perpetuo, verum quod putat, eloquitur.
Scis aliis, pulchre scis, quot sunt, omnibus: uni
Id soli nescis mirifice Antigeni.
215. Se prae Lyda non posse colere Lagoidem.
Commodus esse tibi mallem si, Lyda, Lagoin,
Te missa, assiduus mi colere inciperem.
Te tamen usque colam (pergas modo ferre molestum)
Multo quod malo commodus esse mihi.
216. In idem argumentum.
Lyda, putat fieri si quisquam posse, Lagoin
Ut tibi ego quamvis floridulam anteferam;
Scilicet is nescit, longo perdoctus ab usu
Quotnam in te dotes cernam ego mirificas,
Quam tua me totum virtus tibi vindicet, in me
Cuiquam alii quidquam nec sinat esse loci.
217. Se non Lagoidi, sed velle Lydae placere.
Nec mihi, Lyda, seni est nimium placitura Lagois,
Illi nec certe sum placiturus ego;
Quem male cum spernet, pacato pectore dicam:
Mi satis est Lydae posse placere meae.
218. Sibi Lagoidem placere, eo quod illa Lydae placeat.
Cur mihi praecipue placeat, scin', Lyda, Lagois?
Illam quod video, Lyda, placere tibi;
Foemineae residens quae summo in vertice laudis
Sub te foemineum dispicis omne decus.
219. Se Lydam, cuilibet praestantissimae foeminae anteferre.
Multas, Lyda, tibi soleo laudare, sed unam
Te mox laudatis omnibus antefero.
Una mihi es pulchras inter mage pulchra, disertas
Inter et una mihi es, Lyda, diserta magis.
Praeferri magnis magnum reor ipse; pusillis
Corillam et spretus anteferat Fabius.
220. Ad Petrum Pizzellium, de ejus villa et matre.
Quae nunquam placuit, socio te, visa placere,
Petre, mihi coepit villula mirifice;
Qualemcumque voles crebro si visere mecum,
Hortis mi fiet gratior Alcinois;
Quod si Lyda parens tua tecum venerit una,
Ipsis dicetur laetior Elysiis.
221. Guascum, quamquam longissime habitet, Lydam perpetuo invisurum.
Guascus habet longe; verum, hic dum Lyda manebit,
Hac mage erit Guasco nulla propinqua domus.
222. Rebus adversis se non posse carmen scribere.
Horret ubi coelum nimbis, concentus in agris
Ille avium tacito gutture, Lyda, silet,
Rursus at exoritur, cum risit luce serena,
Acrus et innubi fulsit ab axe dies;
Sic ego sum: taceo adversis, rebusque secundis
Suavidicum laetus fundere carmen amo.
223. Se, Lyda moerente, non posse carmen scribere.
Quid tacitum increpitas? Te moesta, Lyda, putas me
Posse hilarem cantus fundere laetificos?
Non si me Ascraeo Phoebus pater incitet igni,
Castalio et mergat Calliopea lacu.
Vati sola potes tu ad carmina subdere calcar;
Lyda tibi canto, Lyda tibi sileo.
Riseris ut primum, discusso turbine, cantus
Incipiet rursus haec mea Musa suos.
224. Ad Stayum, vatis carmina coram Lyda laudantem.
Staye, ornas coram Lyda mea carmina, laudis
Auctorem ac testem nullum ego maluerim.
Non si Parnassi me, coram Calliopea,
Laudarit Phoebus vertice in aerio.
225. Se suis carminibus non posse Lydae laudes aequare.
Lyda, tua dicis perdi mea carmina laude:
Heu! Perdi laudem dic mage carminibus.
Magna etenim quae sunt mirandaque, parva videri
Haec facit exili frigida Musa sono.
226. Non esse, ut, si Lyda adsit, vel Lycoridis, vel ipsius Helenae Spartanae adventus desideretur.
Expectata diu est, nec venit pulchra Lycoris;
Uni equidem id Lydae displicuisse puto.
Namque mihi, atque aliis, reor, omnibus, optima rerum
Lyda ut adest, ipsa non opus est Helena.
227. Ad Lydam, de suorum comitum grato et ingrato adventu.
Stayus en rediit, rediit Somalia; gaude,
Lyda, tibi advenit flos comitum geminus.
Gaude, Lyda, licet donec gaudere: propinquat
Ille etiam e patriis finibus Hermogenes,
Omnia qui luctu veniens complebit amaro,
Narrans morborum, queis perit, historias.
228. Ad Lydam. Se ejus poetam profitetur.
Non ita me cepit, quamvis formosa, Lagois,
Te missa, ut vates illius esse velim.
Vena tibi haec uni fervet prope largior aequo,
Nulli non alii est tenuis et aridula.
Quare, aliquid si vis me scribere, poscere noli,
Lyda, aliis: soli carmina posce tibi.
229. Sibi placere Lagoin, eo quod Lydae placeat.
Cur placeat mire, quaeris mihi, Lyda, Lagois?
Scilicet hoc, mire quod tibi, Lyda, placet.
230. Se tantummodo Lydae jussu scribere.
Saxea uti moles cessat, nec volvitur usquam
Externa impulsam vis nisi circumagat,
Sic ego sum: cesso, quidquam nec scribere suevi,
Cessantem ni quid moverit exterius.
Sed neque propositae me spes, nec jussa potentum,
Sola movet nutu me mea Lyda suo.
231. Decere, Lydam in coetu perpetuo loqui.
Esse gravis fando, metuis, Lyda optima! Crede,
Una tibi est, possis qua gravis esse, via.
Si vites quemquam, si raro et pauca loquare,
Sic tantum potis es cuilibet esse gravis.
232. De mira Lydae in dicendo sapientia.
Omnia quod dicor tua dicta probare, meum ne
Id vitium est, laus est an mage, Lyda, tua?
Laus tua; tangis acu quae si rem quamque, probare
Ut verum haud possim, ni tua dicta probem.
233. In idem argumentum.
Dicor perpetuo, quae sentit Lyda, probare,
Nec vero id dici, Postume, diffiteor.
At quid agam? Mire solerti est, crede, puella,
Mire subtili est praedita judicio,
Nil usquam falsi praebet, quod carpere possim,
Nil quod veri omnes non habeat numeros.
Vis pugnem veris, illi ne dicar amicus?
Vis, quae mente probo, Postume, voce negem?
Quin tu illi potius dic; falsa et dicat inepta,
Me ni vis dictis omnibus annuere.
234. Ad Hippolytum Pindemontium, qui, Lyda interprete, poetam salvere jusserat.
Qui memor usque tui sum, candide Pindemonti,
Cunichides vidici te memorem esse mei,
Atque mihi missam post tempora longa salutem
Accepi magna non sine laetitia.
Lyda tulit, nullis non caram laudibus ambo,
Quam toto attoniti pectore suspicimus.
Haec salvere tuo jussit me nomine; carum
Fors et habet, carum quod videt esse tibi.
Perge: mei memorem semper te, semper eadem,
Et qua num didici, discere teste velim.
235. De Lyda, eximie suos amante.
Laudo, Lyda, tuis quod tantum impendis amorem,
Externis parva ut pars superesse queat.
Id placet ac volupe est mihi: amarem, possis amare
Si me, Lyda, magis, te, mea Lyda, minus.
236. Ad Lydam, quid sibi in Albanos agros excurrenti praecipue placuerit.
Albanos licuit qua luce excurrere in agros,
Lyda, brevi, quid me juverit, expediam.
Juvit pura dies, coelumque innube, virensque,
Juvit ager, pulchro et caerula lympha lacu;
Juvit Stayadum, viso me, laetus uterque,
Lautaque cum multo prandia ducta joco.
Haec juvere; tuus juvit super omnia gnatus,
Lyda, mihi assiduus qui fuit usque comes.
237. Ad Lydam, quae Iolae cantoris effigiem sibi poposcerat.
Lyda, tibi faciem pictam cur poscis Iolae,
Cantor mellita qui tibi voce placet?
Et faciem cantus commendat, crede; probari
Nec pote, si vocis dempseris illecebram.
Ergo vel faciem noli tibi poscere pictam,
Cum facie vocem vel tibi posce simul.
238. De Lydae perpetua moderatione.
Frigidior Leonilla gelu est, ferventior igni
Gellia et haec nescit, nescit et illa modum.
Quae peccet magis, incertum; certe utraque peccat,
Diverso et verum tramite linquit iter.
Odi ambos: tu, Lyda, places, quae semper in omni
Vita sola vides, sola tenes medium.
239. Cur poeta nolit rusticari.
Cur petere, ut quondam, nolim rus, urbe relicta,
Hoc laeto autumni tempore, Lyda, rogas.
Quod tecum heic possum ruris prorsum immemor esse,
Rure tui assidue cogerer esse memor.
240. Se, quidquid didicerit, Lydae debere profitetur.
Quodnam, Lyda, tibi possim solvisse minerval,
Cujus ego in ludo plurima condidici?
Aurea nam veterum dum scripta evolvimus una,
Tuque acri expendis omnia judicio,
Judicio, mire quo praestas omnibus, ullam
Nec pateris pulchri particulam effugere;
Si quid et insulsum cuiquam forte excidit usquam,
Deprendisque, meis subjicis atque oculis;
Nondum ego sum factus, qualem tu forsitan optas,
Postremo fieri qualis et ipse velim;
Quam fueram, at melior sum certe, summaque, pulchri
Olim ignota mihi, meta ubi sit, video.
241. De Lydae cultu nunquam vario.
Foemina cur variat, cultu vir semper eodem est?
Cultus an ut mores indicet oppositos?
Qui semel est, semper constanti hunc mente manere,
Hanc fieri instabili mente aliam atque aliam?
Haec ego dicebam: processit Lydaque et Alcon,
Cultu eadem haec semper, semper at ille alius.
Erubui et falsum ne me dixisse faterer:
Haec vir, clamavi, mi fuat, hic mulier.
242. De suo in Lydam judicio.
Sic ego quondam mirabar, Lyda, timerem
Judicio ut falli praecipite, atque levi.
Multa forent de te ne fors mihi visa, verebar
Quae mens praecupide fingeret ipsa sibi,
Et quae deinde nihil, ni somnia vana, fuisse,
Proderet affulgens denique longa dies.
Tandem longa dies affulsit, veraque novi,
Quae metui falso ne mihi visa forent;
Quodque leve incertumque sui nutabat, id alte
Sedet pacato in pectore judicium.
243. Nil rus habere, unde possit se a Lyda avellere.
Tulle, jubes vacuos hinc me secedere in agros, [ERROR: no reftable :]Cui melius multo vivere in urbe licet. Perge mihi dulces cantus memorare volucrum, / Et Zephyrum Krša
Et Zephyrum et murmur lene fluentis aquae;
Adde umbras nemorum virides, adde antra, lacusque,
Pomaque curvatis pendula ab arboribus;
Errantesque greges balantum, armentaque laeta,
Pastorum et junctis carmen arundinibus;
Adde alia et quaecumque voles: haec omnia Romae
Pensabit longe mi mea Lyda comes.
244. De miris Lydae dotibus.
Nondum, Lyda, tibi viridis defloruit aetas;
Multus adhuc pulchro ridet in ore decor;
Ne tamen instantis metuas tibi damna senectae,
Provisum est omni Palladis auxilio.
Tabentesque genas etenim, rarumque capillum
Pensabit mirum scilicet ingenium;
Doctrinaeque omnis large congesta supellex,
Et quo nil usquam est dulcius, eloquium.
Foemineae ut pereant laudes tibi, quanta virorum
Laudibus his olim es, Lyda, futura tamen.
245. Se ingenue Lydam laudare.
Dicis adulari tibi me, mea Lyda, quod usque
Multus amo laudes tollere ad astra tuas.
Crede mihi falso accusas nil tale merentem:
A me, quo arcessor crimine, crimen abest.
Fallit adulator nocuus, non fallitur ipse;
Non fallo, fallor forsan ego innocuus.
246. Nil esse, quod sibi placeat sine Lyda.
Esse putas quidquam mihi tecum, Lyda, molestum.
Tamne ego sum, tamne es tu tibi nota parum?
Crede hoc, vel Bavii mihi tecum lecta placerent
Carmina, vel magni carmina Virgilii
Te sine (pace tua dicam hoc, divine poeta)
Salsa parum fierent, prorsus et illepida.
247. Quam sibi jucundum sit Lydae servire.
Quem parvi sumpsisse aliquid tibi rere laboris,
Interdum dicis me, mea Lyda, tuum.
Quam dicas [ERROR: no reftable :]dicas] Krša : dicis Radelja mage, si noris, quam sit, tua jussa
Cum facio, nullus mi, mea Lyda, labor.
248. Ad Lydam. Qua possit se ab homine molesto extricare.
Ingratum possis qua pellere, Lyda, requiris?
Ingratum se, fac, sentiat esse tibi.
Sentiet id certe, fuco procul ablegato,
Non dispar menti si tibi vultus erit.
Non labor est ullus, non ars opus ulla videri
Si modo, qualis eris, te patiare, sat est.
249. In idem argumentum.
Cinnam Lyda abiget nunquam, ni denique fiat,
Quod pol non potis est, officiosa parum.
Hoc perdit miseram: fert ac feret usque molestum,
Ne laedat, mire quod colit, officium.
At partem Cinna officii si noverit ullam,
Salvo jam se abigi pol sinat officio.
250. In Glauconem coram Lydam lasciva loquentem.
Turpe seni est, Glaucon, juvenari ac digna suburra
Dicere lascivo verba pudenda joco.
Turpe, nec in coetu gratum hoc, ubi Lyda pudoris
Foeminei exemplum, rara puella, sedet,
Cui formam quamvis dederit Venus, atque leporem,
Ingenium et mores casta Minerva dedit.
Hanc laedis, non grata illi seu dicere te scis,
Seu male deceptus dicere grata putas.
251. Se omnibus foeminis Lydam longe anteferre.
Me, spero, haud spernet, sed si vel spreverit, omnes
Magna erit ante alias mi mea Lyda tamen.
Illam, quidquid agat, cuivis praeponere cogor,
Non quod amat, multo est sed quod amabilior.
252. De comi Lydae ingenio et patientia.
Horas, Lyda, senes inter residere quaternas
Qui potis es geminos tam bona, tam facilis?
Non audire piget tremula jam voce loquentes?
Non piget alterna plurima voce loqui?
Atque tuo amborum mentes mulcere lepore
Sic, tibi se neuter credat ut esse gravem?
Macte ista virtute; omnis te jure profecto
aetas tam comem suspicit, atque colit.
253. Lydam mirifice et loqui et scribere.
Mirifice loqueris; scribis quoque pol, mea Lyda,
(Veri sensus inest si mihi) mirifice.
Ergo ut praesentem nostra haec te suspicit aetas,
aetas absentem postera suspiciet.
Carminibus fortasse meis et magna ferere,
Major sed scriptis ipsa ferere tuis.
254. "Novi ego, quam recta est Lydae sententia".
A Lydae tua quam sententia discrepet, Aule,
Dic aliis: laudem forsitan inde feres.
Novi ego, quam recta est Lydae sententia: pravum
Quidquid et a recto discrepat, Aule, voco.
255. Lydam mire ipsam, mire sua dicta proboque.
An tua dicta probem, quod te probo; Lyda, probare
Te magis an soleam, quod tua dicta probo;
Id quidem ego haud possim, possim hoc sed dicere tantum:
Te mire, mire pol tua dicta probo.
256. Quid sit quo vere fieri pote foemina praestans.
Ingenio praestans et praestans Gellia, forma est,
Et praestans, aures quo tenet, eloquio.
Haec ego sic dici patior, sed foemina praestans
Cum fertur, nequeo, pol, mea Lyda, pati,
Atque tibi irascor, pleno quod scilicet illam
Praestantem toties ore vocare soles.
Est quiddam, quod inest mire tibi, quo caret illa,
Vere quo praestans foemina conficitur.
Ingenium est ultra formamque et verba diserta,
Foeminei generis gloria prima, pudor.
257. Cur toties Lydam laudet.
Cur Lydam toties dicam, Corvine, requiris:
Quod, qualem volui, dicere non valeo.
Nec menti carmen respondet; multa volutat
Mens intus, carmen pauca sed evoluit.
Ergo instare operi cogor, si forte labore
Assiduo possim, quod cupio, efficere,
Mirandam et seris Lydam proponere saeclis
Talem, Lyda meo qualis inest animo.
258. Pollae Lydam, tamquam vitae et morum exemplar, imitandam proponit.
Polla, refer Lydam, sed qua potes; illa referri
Ex aliqua tantum nam tibi parte potest.
Si queat ex omni, non una, atque unica, major
Non aliis tanto jam mea Lyda foret.
259. De miro Lydae in dicendo lepore.
Dulcia Mexiaci non tam sunt munera potus,
Quae larga praebes, care Philippe, manu,
Quam quae dum laeti potamus, Lyda, lepore
Nos omni ac suavi detinet alloquio.
Nectar et ambrosiam tua munera scilicet aequant:
Illa ipsum vincit nectar et ambrosiam.
260. Fore ut sibi displiceat, nisi Lydae perpetuo adsit.
A te, Lyda, tuus cultor secedere nolo,
Nec metus est, abiens ne tibi displiceam,
Cui me tam tristem ac tacitum, cassumque leporis
Convictu assiduo jam reor esse gravem.
Hic metus est potius qui me tenet unicus, ipsi
A te secedens ne mihi displiceam.
261. De Polla canente et Lyda.
Polla canit, perhibent quidquam nec dulcius esse;
Dulcius at loqueris tu, mea Lyda, mihi.
Illius ergo alios patior sibi quaerere cantus;
Hic moror eloquio laetus at ipse tuo.
262. Laudat Petrum Aloysium Pizzellium nocturnis choreis abstinentem.
Petrus abest festo a coetu, primaeva juventus
Gaudet ubi laetos ducere nocte choros.
Laudo, sive, aliis quod dulce est, despuit unus,
Unus sive, ipsi est quod sibi dulce, fugit.
263. De miti Lydae ingenio.
Irarum patiens mulier vesana furores
Non cohibet, si quis laeserit, indomitos.
Hoc mihi fis pluris, Lyda optima, quod tua virtus
Mire foemineum temperat ingenium.
Naturae nec enim debes, at moribus, agna
Quod miti es vixa mitior in media,
Exercesque iras adeo sapienter, ut hercle
Irasci melius non queat ipse Plato.
264. In idem argumentum.
Vidi equidem multas miti sermone placere,
Iras dein propter displicuisse truces.
Lyda iram exercet tam belle, tamque venuste,
Mitis ut irata non sit amabilior.
265. Ad Lydam. Ne quid nimis probet.
Lauda quidquid erit laudandum, Lyda; caveto
Virtuti adjungas ne tamen et vitium.
Nec, quod erit dignum tantum una ex parte probari,
Ex omni (non fas id tibi) parte proba.
Plurima sunt bona mixta malis quodcumque malorum est,
Sperne, bonis positum sit licet in mediis.
266. In molestum interpellatorem.
Adveniens nactus Lydam et me, Cinna, legentes,
Non sentit quam non commodus adveniat.
Scilicet aureolis pro scriptis tam leve nobis,
Tam fatuum audiri possit ut alloquium?
Nec sentis? Necdum sentis utrique molestam,
Quam trahis immodice garrulus, esse moram?
Haec mecum iratus. Nugis superaddere inanes
Perstabat nugas; sensit et ille nihil.
267. Cur, praesente Aulo, ludo animum poeta intendisset.
Non ludus mihi, Lyda, placet, sed displicet, Auli
Quo mage frigidulum nil queat esse, jocus
Hinc laudo invitus, miser et rem vertor ad illam,
Quae non grata magis, sed sit acerba minus.
268. Ad pictorem, de Lyda sibi aliquid pingi optante.
Pingere vis, Lydae quae possit forma placere?
Quid sit opus fieri (mentem adhibe) doceo.
Turgescant oculi, mentum extet, nasus in unum
Se flectat, se frons contrahat exigua,
Tabescantque genae liventes [ERROR: no reftable :]liventes] livantes Radelja lumina subter, 5
Aridula et tenuis vix tegat ossa cutis.
Hanc probat, hac visa clamabit: Forma lepores
Una omnes, omnes una habet haec veneres.
269. Fore, ut sibi sua carmina placeant, si Lydae placuerint.
Quis novus hic languor subiit mihi pectus? Apollo
Num me, Calliope num mea deseruit?
Ut sacer ille animi posuit calor! Ut mihi dudum
Torpent insueto frigida corda gelu!
Quidquid id est, mea Lyda meum dum carmen amabit,
Qualencumque, aliquod sed mihi carmen erit.
270. Ad Lydam, ne nimis Phyllim laudet.
Dum tibi dissimilem laudas, Lyda optima, Phyllin,
Illi ne similis tu videare, cave.
271. Ad Lydam, de importuno interpellatore.
Insulsus, magni legimus dum scripta Platonis,
Confestim incautis ingruit Orbilius,
Nectaris et fontem praeclusit, Lyda, rigavit
Atqua sua nostrum pectus amaritie.
Di magni! Potuit demi quid suavius, aut quid
Obtrudi contra tetrius, heu, potuit?
272. Ad Lydam. Lusus de nomine mutato.
Nomine mutato, quod me, mea Lyda, salutas,
Quam tibi sim, video, jam prope nullus ego.
Hoc potui sperare? Ipsum de pectore ut isto
Ipsum, Lyda, meum nomen ut excideret?
273. Ad Lydam.
Nil tibi, Lyda, queo magnum praestare. Quid ergo
Restat, ni praestem laetus ut exigua,
Quodque jubes, pretio cum res caret ipsa, citatim
Exequar, ut pretium possit habere modus?
Dis etiam pietas grata est pro munere: magnum
Esse putant, magno quod dederis studio.
274. Ad Aulum, de domo Pizzellia.
Quod tam cara mihi domus est Pizzellia, mirum
Is putet, hanc si quis nesciat, Aule, domum.
Qui norunt, possint, vita ut sit carior ipsa,
Mirari caram [ERROR: no reftable :]caram] coram Radelja forsitan esse parum.
275. Ad Guascum, de sua in Pizzelliorum domo colenda assiduitate.
Usque domus colitur quod mi Pizzellia, multi
Materies, video, sum tibi, Guasce, joci.
Sed domus usque coli dum mi Pizzellia possit,
Materiem multi non piget esse joci.
276. De Lyda et Lesbia.
Quantumvis forma praestet, praestetque sagaci.
Lesbia mente, mihi non placet illa tamen.
Quaero ultra haec veram virtutem, noscere fertur
Quam nondum prima Lesbia de facie.
Hanc addat, laude extollam super astra merentem,
Lyda mihi solum nec mihi carmen erit.
277. De Lydae erga inopes lenitate et misericordia.
Lyda premi quos forte videt, levat ipsa fovetque
Exceptos omni comiter officio.
Aequa magis, quo quisque magis vexatur inique,
Magnum una in duris casibus auxilium.
Hac mercede pati quidvis juvat; aspera me sors
Usque premat, faveat dum mea Lyda mihi.
278. De Lyda, ab omnibus laudata.
Nil tibi non tribuo laudis, mea Lyda, vereri
Ut soleam, illudat ne mihi caecus amor.
Sed metus hic prorsum vanescit, cum tibi tota,
Quidquid ego tribuo, Roma simul tribuit.
Nec quisquam est, qui te norit modo, quin mihi certet
Multus virtutes tollere ad astra tuas.
Quare nec metuo, caeco ne illudar amore,
Et doleo, quod nil dicere praecipuum
De te laudator possim tuus, omnia cum mi,
Dicere quae volui, praeripiat populus.
279. Nil esse, quod Lyda invidere, vel odisse possit.
Non te odio, invidia dicis non, Lyda, moveri.
Credo equidem, mirum nec reor id fieri.
Quemnam odisse queas cara omnibus? Unaque praestans
Laude omni, cuinam quod decus invideas?
280. Ad Colotum medicum, de Lyda minus valente.
Lyda mihi valeat per te si, docte Coloti,
Tollam ego te ad magnos laudibus usque deos,
Et, mala Poeoniam quae scripsi carmina in artem,
Imponam ardenti, dona cremanda, foco.
Id tibi erit sacrum, ceu divo. Epigrammata centum
Centeno poteris praeposuisse bovi.
281. Ad Lydam, ut sibi caveat a medicis.
Horrendum est (audi, si vita est cara, monentem)
Horrendum in medici est, Lyda, venire manus.
Ipse mihi hanc vito pestem, timidusque pericli
Corripio celerem, cum venit ille, fugam.
Tu quoque (clamo iterum, atque iterum) tibi consule: saevas
Horrendum est medici, Lyda, subire manus.
282. Ad Lydam, quocumque amictu induta ob formam placet. [ERROR: no reftable :]Ad Lydam, quocumque amictu induta sit ob formam placere. Krša
Seu pullo, niveo seu, Lyda, incedis amictu,
Iste decet mire, nec minus ille color.
Tot natura uni veneres dedit atque lepores,
Ut possis quovis culta placere modo,
Et placeas non culta aeque, nec veste probetur,
Commendet vestem sed tua forma tuam.
283. Ad Lydam. Levius est vati cernere, quam meminisse Lydae moerorem. [ERROR: no reftable :]Ad Lydam. Levius esse sibi cernere, quam meminisse Lydae moerorem. Krša
Tristis ego tristem fugi tete, optima Lyda,
Tristior ac multo te sine, Lyda, fui.
Nam mi cura memor tot gaudia laeta theatri
Felle mero et multa sparsit amaritie.
Ergo iterum huc maestus redii, leviusque putavi
Cernere, maerorem quam meminisse tuum.
284. Ad Lydam aegroto uno ex filiis moerentem.
Quam te maternus deceat dolor, optima Lyda,
Olim vidi acta mirifice in Merope.
Nunc magis id video, vero cor fixa dolore
Mater dum palles, dum gemis ipsa tibi.
O me, ceu praesens juvit dolor ille tuentem,
Sic juvet hic memorem, cum procul actus erit!
285. Ad Lydam. Quae sit in scribendo novitas.
Lyda, putas nihil esse novum quod scribimus. aedem
Sic etiam nullam dixeris esse novam.
Quippe etenim ut struimus veterum nos dicta virorum,
Sic fabri antiquos cura struit lapides.
Quo fit opus vetus est: operi nova forma, novumque
Ipsum etiam, formam cui dedit auctor, opus.
Sic nova sunt, spero, mea carmina; sic novus iste
Sermo est, suavidico qui fluit ore tibi.
286. De Lyda et Balthassare Odescalchio simul conventis.
Qua te, Lyda, frui, qua te mihi, Balthasar, una
Laetanti faciles annuerunt superi,
Hanc ego candidulo signabo, ut digna, lapillo,
Atque colam memori mente animoque diem.
Salve, o lux auro mihi carior, obtigit una
Dulcis qua geminae fructus amicitiae;
Qua clarum audivi juvenem sua scripta legentem,
Miranti assedit qua mihi Lyda comes.
287. Fore ut Lydae eo ingenio, quo praedita est, perpetuo et magis in dies placeat Cicero.
Tunc ego, Lyda, parum te credam posse probare
Scripsit Romani quae pater eloquii,
Quum tibi judicium Veri, sensumque decori,
Quoque vales, aetas ingenium abstulerit.
Donec eris, qualis nunc es, mirabere magni
Omne viri semper, semper amabis opus.
Forsan et aureolos, studio crescente, libellos
Assidua volves nocte dieque manu.
288. De laudibus Lydae Tullium legentis.
Sic placuit semper mihi Tullius, o mea Lyda,
Jurarem ut, nil mi posse placere magis.
Nunc placet ipse magis pol se mihi Tullius ipse,
Coepit ut ille tuo scilicet ore legi.
289.
De laudibus Lydae narrantis.
Malim ego narrantem te, Lyda, audire, sub ipsis
Quam, mihi quae narras, cuncta videre oculis.
Non etenim verbis tantum aequas omnia rerum,
Sed longe, ornatrix mirifica, exsuperas.
Et quae pulchra parum sunt in se, pulchra putare
Ille tuo affusus cogit ab ore lepor.
Hoc fuit ante alios tibi quod fortasse molestus
Poscere, Lyda, tuas institerim historias.
Hoc propter dolui frustratus, cum mea vota,
Et spes in ventos irrita cessit heri.
290. Lydam rogat, ut sua opera uti velit.
Nil mandas, mea Lyda, mihi, cupere omnia quem scis
Nempe tibi, atque aliquo velle placere modo,
Ingenioque tuo, multa et virtute, tuisque
Tot, quas admiror, dotibus attonitum.
Manda multa; mea nihil est tibi forsan opella,
Est opus at jussis mi, mea Lyda, tuis.
291. Innumeras grates Lydae profitetur. [ERROR: no reftable :]Innumeras grates se Lydae habere profitetur. Krša
Multas, Lyda, mihi te grates dicis habere;
Vin' scire, ipse tibi quotnam habeo? Innumeras.
Quod me non dignum pateris tamen esse tuorum
In numero, atque tuam concelebrare domum,
Quod mecum evolvis veterum tot scripta virorum
Inclyta, quae Phoebus, quaeque Minerva probat,
Quod me pro cassis, doceo quae paucula, verbis,
Tu rerum has melior cernere, multa doces.
Tu facis, ipse piger tot scribam carmina, dum te
Dicere, Lyda, tuo dum juvat ore legi.
292. In commendatorem minime, commendatum.
Commendas alios Lydae: commendet at ipsum
Qui te, nancisci quem, rogo, Tulle, queas?
Quis faciet, dictoque omni, factoque molestum
Te tamen ut mitis longius illa ferat?
293. De Lyda.
Vesper adest; jam tempus adest decedere pastu,
Et saturas prima nocte redire domum.
I prae, Daphni; sequar. Lydam cantabimus una
Interea; longam leniat illa viam.
Lyda nulla magis laudari est digna puella,
Lyda nulla minus laude puella tumet.
294. In rus Lydam invitat.
Hic nemus, hic virides campi, fontesque, lacusque,
Pomaque curvatis pendula in arboribus,
Hic quas fundit opes autumnus dives, Iacchus
Et pater, omnigeno Faunus et aucupio.
Hic choreae, hic laeti sero sub vespere cantus,
Hic quaecumque hilaris gaudia Pagus habet;
Hic erit, ut prorsus desit nihil, haec modo rura
Visere paullisper si, mea Lyda, voles.
295. Sibi satis fore, si Lyda partem aliquam suorum carminum vel legat vel non invita legi sinat [ERROR: no reftable :]Sibi satis fore, si Lyda partem aliquam suorum carminum legat non invita
Non, Lydae ut placeam, toties tot carmina condo,
Sed potius mire quod mihi Lyda placet.
Ipse mihi haec scribo. Si quid leget illa, putabo
Esse satis, facili si modo mente ferat.
296. De laudibus Lydae prae Pholoe ac Phyllide.
Cur missa Pholoe, missa cur Phyllide, solam
Observem Lydam, Postume, saepe rogas.
Hoc placet in Pholoe, placet hoc in Phyllide: sola
Quae video, in Lyda, Postume cuncta placent.
297. De se, Lyda non visa.
Aeger nocturni dum frigida flamina venti,
Et metuo tristem, Lyda, mihi pluviam,
Mansi nempe domi cautus, timidusque pericli,
Nec te, quod soleo, visere sustinui.
Plus mihi sed pluvia, vento plus obfuit omni,
Congressu carui quod mea Lyda tuo.
298. De se, mane Tullium Lydae legente et vespere illam adeunte.
Qui tibi mane lego Tulli scripta aurea et idem
Coetum, Lyda, tuum vespere concelebro,
Mane, reor, placeo; quid vespere? (dicere possem
O utinam hoc saltem!) Non tibi displiceo.
299. Se timere, ne minus placeat Lydae.
Quinte, rogas, serus Lydam cur visere coepi?
Cur tam raro illi proximus assideo?
Lyda mihi quod jam placeat minus? Imo ego sensi
Quod me jam Lydae, Quinte, placere minus.
300. In idem argumentum.
Illa mihi quo, Lyda, tui fiducia cessit?
Cur metuo, ne sim jam tibi, Lyda, gravis?
Alteruter dignus culpari est, functus et hercle
Non satis est certae munus amicitiae.
Aut tu, cur metuam, causam si forte dedisti,
Aut ego, causa subest nulla ubi, si metuo.
Atque utinam, non jure mala formidine captus,
Me sontem potius dicere cogar ego?
301. Cur a Lyda spretus sibi doleat poeta.
Me sprevit nuper Ceselia, nec mihi spreto
Id doluit; spernat si mea Lyda, dolet,
Quid causae est? Illam quod sperno scilicet; hujus
Ipse meo longe judicium antefero.
302. In idem argumentum.
A te contemptus curnam crucier, mea Lyda,
Dicam equidem ingenue, dicere si potero.
A te contemptus memet contemnere cogor,
Quippe tuum ipse meo judicium antefero.
303. Nil non esse in Lyda summa laude dignum.
Quaeris, quae decorant Lydam praeconia laudum.
Quaere magis, quaenam, Postume, non decorent.
Hoc uno expediam verbo; nam nulla [ERROR: no reftable :]subintelligitur "non"; unde "non nulla"; unde "omnia" Radelja reponam:
Illic mi verbis est opus innumeris.
304. Ad Salicetum archiatrum, de epigrammate ad eum a Maria Pizzelia misso.
Quod scripsi de te carmen, Salicete, pusillum,
Donavi Mariae, misit at illa tibi.
Id placuit, nec pol miror. Si mitteret illa,
Vel Bavii carmen posse placere puto.
305. Quando sibi scribendi onus leviter, quando graviter feratur.
Num grave sit, jubeor cum scribere, Cinna, requiris.
Nil levius, me cum scribere Lyda jubet.
Cum tu, cumque alius quivis (hoc vera loquenti
Pace tua liceat dicere), nil gravius.
306. Lyda in urbe degente, sibi quovis rure urbem esse longe gratiorem.
Quos mihi tu narras agros, quae frigida tempe,
Fluminaque et fontes et nemora et siluas?
Pictarum et cantus per frondea tecta volucrum,
Et Zephyri umbrosis murmur in arboribus?
Mugitusque boum, dulcem et pastoris avenam,
Nympharum et laetos per loca sola choros?
Ista placent, sed enim nullis non gratior agris
Urbs erit hercle, urbem dum mea Lyda colit.
307. Se rus nunquam iturum, si sciret, se Lydae non esse molestum.
Ne caream te, Lyda, urbem non linquere mens est,
Id tibi sed potius ne grave sit, metuo.
Forsan et invitus linquam, teque ipse carebo,
Tu me tantisper scilicet ut careas.
308. Lydae jussu et numine se scribere profitetur.
Haec satis Aonides: vestra hic sub rupe resido;
Surgam, si me iterum surgere Lyda jubet.
Lyda rapit vatem quo vult (ignoscite, divae):
Haec mea nunc Erato est, haec mea Calliope.
309. Ad Lydam, virum filiumque Ariciae commorantes, toto animo cogitantem.
Nempe ades hic solo nunc praesens corpore, Lyda,
Mens, vultu ut video scilicet, omnis abest.
Fallor? Aricinos an longe hinc fugit in agros?
Et gnatum, atque virum spectat et alloquitur?
Atque vagos sequitur per devia rura, nec usquam
Quo se cumque ferant non amat ire comes?
Isto macte animo: sic te procul esse, dolendum.
Quis sibi, quis pulchrum non putet esse tibi?
310. De se et Lyda, ejusque miris dotibus.
Nullus, Lyda, dies mihi tecum cedit inanis,
Nec perit ignavae tempus amicitiae.
Nunc legimus veterum simul aurea scripta virorum,
Nunc me more meo scribere pauca jubes.
Nunc vario tractas verum sermone bonumque,
Verba nec ipsa bona ludicra fruge carent.
Hoc est, hoc, alias quod sperno, Lyda, puellas,
Quod [ERROR: no reftable :]Quod] Krša : Quo Radelja te unam tota mente, animoque colo.
311. De miro Lydae lepore in narrando.
Sic narras, quidquid narras, mea Lyda, lepore
Sic rerum condis omnia mirifico,
Ista audire mihi malim ut, quam cernere, rebus
Et tua verba ipsis mirifice anteferam.
312. Quaecumque de Lyda scribat, se putare ejus meritis minora.
Quae de te scribo vates tuus, optima Lyda,
Esse puto meritis cuncta minora tuis;
Tu majora putas. Quis nostrum fallitur? Ipsa
Me, contra falli te magis ipse puto.
Quidnam alii? Nemo; nemo est ex omnibus unus,
Judicium de te quin probet hercle meum.
313. De se cum Lyda Tullium legente.
Cum mihi Lyda comes, Tulli, est tua scripta legenti,
Dulce tuum mi fit dulcius eloquium.
Lyda ut abest, maeror mentem gravis occupat aegram,
Horrent cuncta, minus cuncta leporis habent.
Id curnam fiat, nec possum dicere; aperte
Si possim, dici nec sibi Lyda velit.
314. Se Lydae, nisi quid aliud illa jusserit, perpetuo adfuturum.
Quod viso cupide Lydam, mirorque, coloque,
Illius ingenio captus et eloquio,
In me, Guasce, soles ullo sine fine jocari,
Multaque cum multo dicere verba sale.
Sed tua dicta, joci et pereunt, salsusque, dicaxque
Nusquam abigis Lydae me tamen a latere.
Nil moveor, quoties dicor "gravis omnibus horis
Illi haerere comes scilicet assiduus".
Vis pellar? Toties iteras quod tu mihi carmen;
Si potis est, facito, dicat ut illa semel.
315. Ad Janum (credo Pizzellium, Lydae, sive Mariae Cucuvilliae Pizzelliae virum) absentem.
Jane, tuum nomen sonat hic: te Lyda, sodales,
Te Lydae absentem quaerimus assidue,
Et desiderium lenimus triste, tuas dum
Certatim dotes dicimus eximias,
Quisque aliquid memorans de te, quo carus amico
Omnibus in coetu sis magis, atque magis.
Nimirum, incendit virtus quem vera, manetque,
Major et usque novis auctibus ardet, amor.
316. De Glaucia, qui poetam, qua hora Lydam visere solebat, retinere voluerat.
Visere qua soleo Lydam, sibi forte poposcit,
Atque suis horam Glaucia carminibus.
Subrisi et mecum tacitus: Quam falleris! Ipse
Quam tibi tu, Lyda est quam tibi nota parum.
317. De se et Lyda.
Cur me, Lyda, fugis? Cur si tibi proximus unquam
Assedi, mutas, o mea Lyda, locum?
Cur non mutabas quondam? Heu heu nil mihi verbis
Dici opus est, quod res clara satis loquitur.
Nec tibi ego irascor; doleo modo: quaerere mecum
Nec tacitus cesso, cur male displiceam.
318. De se et Lyda.
Si qua me laesum facto, dictoque putavi,
Arguto soleo nempe dolore queri,
Nec celare animi sensus; hoc nam reor esse
Magnum equidem verae pignus amicitiae.
Tu quoque idem facias ni quando, Lyda, molestum
Sed quod erit, tacito pectore dissimules,
Multa queror, questu nimium dum parcis amico,
Te mihi, quam decuit, non retulisse vicem.
319. Lydam nihil unquam dicere, quod veritati non sit consentaneum.
Vera probo, Varro, dicit quae Lyda; probare
Nec semper, semper sint modo vera, pudet.
Si tibi adulator videor, tu scilicet illam
Dicere, quae possim vera negare, jube.
320. Lydam praecipuis laudibus ornari debere.
Quod laudas Lydam, dehinc Nisam et Phyllida et Aeglen,
Et Beroem et Meroem laude pari cumulas,
Quid ni pro tali facto irascar, amice,
Atque tua Lydam laude carere velim?
Sordent, quae multis tribuis, praeconia Lyda
Non Lyda est, si quam laudis habet sociam.
321. Cur Lydam colat, Gelliam fugiat.
Cur Lydam sector, fugio te, Gellia? Amores
Quod modo tu sentis, quos ego praeterii.
Illa, senex in qua valeo, vigeoque, nec, ulli
Ne vincar, metuo, sentit amicitiam.
322. Cur poeta Lydae placere studeat.
Jure tibi studeo, quam possum, Lyda, probari,
Quae sapiens rerum non nisi digna probas,
Cujus prona bono cuivis est gratia, tanto
Prona magis, quanto fit magis ille bonus.
Quis tali se se non expetat usque placere?
Nec, testem laudis, quaerat amicitiam?
323. Sibi pulchrum et decorum esse Lydam colere.
Abs te quod nusquam dicor secedere, Lyda,
Non probrum id, laudem sed reor esse meam.
Pulchrum est, si placeo; pulchrum, gravis illa severae
Virtutis cultrix si mihi, Lyda, places;
Pulchrum, fama vetus de me si dixerit olim:
"Hunc Lyda in coetu est vivere passa suo".
Non omni credar cassus fortasse lepore
Vates, cui fuerit te penes usque locus.
324. Ad Lydam. De adulatore.
Antistare aliis, quot sunt, te, Lyda, puellis,
Iste ait in laudes prodigus usque tuas.
Hoc tibi ne placeas: de te quod dicit, inepta
Id solet ille itidem dicere de Pholoe,
Et quamcumque probat, laudem fert foemina eamdem,
Ac multo est aliis omnibus una prior.
325. Non nisi amore ejus ductum se Lydam laesisse.
Laesi ego te, mea Lyda, tuo sed ductus amore,
Tu quoque sic me utinam laedere, Lyda, velis!
Tam pulchrae possim quidvis ignoscere causae,
Atque pia factum vulnus amare manu.
326. Ad Janum se nulli cultorum Lydae cedere dicentem.
Cultorum Lydae nulli te cedere dicis:
Hoc dicunt etiam, Jane, alii atque alii.
Nec miror: nullis non claram laudibus illam.
Cuncti certatim, quam pote quisque, colunt.
Hoc similes, alio distant. Non omnibus aeque
Gaudet Lyda coli, queis solet usque coli.
327. Ad Lydam, de Philippo Bonamicio.
Advenit nobis gemino post mense Philippus,
Queis menses visi saecula sunt gemini.
Gaude, Lyda, boni adventu gaudete, sodales,
Noster amor nobis ecce Philippus adest,
Fertque suos secum lususque, salesque, leporesque,
Et gratum est coetu quidquid in ingenuo.
328. Monet Guascum, nullam viam illi longam futuram ad Lydam venienti.
Guasce, domus longe tua dicitur esse, venire
Ad nos ne creber scilicet huc valeas.
Ipse quidem id fatear, nos inter ni sit et illa,
Nusquam nancisci cui potes assimilem.
Ad quam cum venies quamvis de parte remota,
Nulla tibi, credo, longa futura via est.
329. Timet, ne Guascus minus invisat sodales.
Quo tua, Guasce, domus pulchra est magis, hoc magis hercle
(Pace tua dicam) displicet illa mihi.
Quippe suo illectum, metuo, ne forte lepore
Te nostro a caetu [ERROR: no reftable :]nimirum a sodalibus tuis, qui domum Pizzelliam celebrant. Radelja saepius abstineat.
330. Ad Guascum. In idem argumentum.
Guasce, domum vidi, quae multo instructa lepore
Est tibi, nil et non mirifice placuit;
Nil unum praeter, quod nostro nempe remota
A coetu in summis dissidet Esquiliis:
Hoc tu aliqua vitium poteris si demere, tollam
Istam laude mea jam super astra domum.
331. Se jussu Lydae carmen scribere.
Garrulus haud placui, tacitus fortasse placebo.
Id tentare juvat; Musa molesta, sile.
Sic mecum et posui calamum, sed me mea Lyda
Impulit ac coeptum pergere jussit iter,
Et nugas garrire omnes et ludere quae fors
Obtulit incultis omnia carminibus.
Conde iterum, spernat populus quae, carmina: praestat
Quam populo, Lydae, Musa, placere meae.
332. Cur Hirtio misso, Lydae legat Livii Historias.
Inscite si quid scriptum reor, o mea Lyda,
Id tecum invitus perlegere aggredior.
Nam timeo, scriptor dum displicet, aeque alieno
Ne tibi displiceam lector ego vitio.
Hoc causae est, Hirti jussus recitare libellos,
Romanam Livi quod [ERROR: no reftable :]quod] Krša : quo Radelja recitem historiam.
333. De se et Lyda.
Qua mecum es, mea Lyda, tibi cur tarda moratur,
aequo cur citior volvitur hora mihi?
An bona quo lapsu praeceps fugit hora volucri,
At mala vix lentum promovet hora pedem?
334. Timet poeta, ne sit molestus Lydae.
Non ego te fugio, metuo sed, Lyda, molestus
Ne tibi sim, si te persequar immodice.
Tu quereris, timido sed, credo, ignoscis amico,
Te qui saepe caret, ne tibi displiceat.
335. Ad Lydam, de molesta Hirtii lectione.
Caesare jam lecto, subit Hirtius, ille molestus
Scriptor, ni laetus, Lyda, ego, te comite,
Scripta legam quaevis, quamvis insulsa; molesti
Quidquid inest, praesens tu, mea Lyda, levas.
336. Ad Lydam. De Carlilla.
Tam parva, haec tam mira eadem Carlilla, requiris,
Olim maturo tempore qualis erit?
Dicam equidem sensu ex animi: res scilicet ipsa
Non raro magna spe solet esse minor.
Si tamen aequarit, spem si res vicerit ipsam,
Illa futura olim, Lyda, tibi est similis.
337. Quanti faciat Lydae judicium.
Judicium quandoque meum si forte requiris,
Occule judicium mi, mea Lyda, tuum;
Namque id cum prodis (tanti es mihi) spernere cogor
Ipse meum, atque tuo fidere judicio;
Nec secus ac speculum, resonae vel vocis imago,
A te quae veniunt sola referre tibi.
338. In idem argumentum.
Quod mihi laudasti carmen, mea Lyda, requiris,
Quale putem. Quid ni mirificum esse putem?
Quod tibi mirifice vidi placuisse, tuisque
Esse ultro elatum laudibus astra super.
Quae nil non pulchrum, non omni ex parte politum,
Exactumque omnes suspicis ad numeros;
Judicio quae tam polles, ut non magis ipsa
Sit verax sacro Pythia de tripode.
339. Gaudet, se Lydae placuisse et sibi Lydam placere velle.
Si laudas, mea quod laudari carmina digna
Esse putas, laetor me placuisse tibi.
Si non digna putas, laudas tamen, optima Lyda,
Laetor, te saltem velle placere mihi.
340. Cur amat Lydam.
Me, quod amo Lydam, quae dicit cuncta probare,
Quintus ait; vere id nec, puto, Quintus ait.
Non quod amo nam cuncta probo; quod cuncta probare
Cogor, quae prudens doctaque dicit, amo.
341. De se Lydam quaerente et de Petro Aloysio Pizzellio.
Quaerebam te, Lyda; tuus mihi limen ad ipsum
Filius occurrit, seque dedit comitem.
Laetus ego: inventam possum dixisse parentem;
Vivit in hoc mire scilicet ipsa parens.
342. Ad amicum de Lyda ejus carmine mota.
Carmine quae nullo dixit se Lyda moveri,
Esse tamen motam carmine, amice, tuo,
Id tibi cum dixit me coram, quid mihi eadem
Illa opera misero dixit, amice, vides.
343. Se officii causa molestum fuisse Lydae.
Peccavi officio immodicus, nimiumque molestus,
Lyda, tibi, gratus dum studeo esse, fui.
Hanc fateor culpam, culpam hanc tu plecte; molestum
Et, quo te laesi, laede molesta modo.
344. Ad Petrum Aloysium Pizzellium canentem.
Nec liquida est, nec magna tibi vox, Petre, canenti,
Mirifice illa meas at beat auriculas,
Atque meos multa insinuans dulcedine sensus
Permulcet suavi suavior ambrosia.
Nimirum capior numeris; nec, si canat Orpheus,
Audiri possit vox numerosa magis.
345. Ad Lydam. De ejus patrono.
Oblatam sprevit mercedem Quintus, at hercle
Non parva est merces, Lyda, placere tibi.
346. In idem argumentum.
Oblatam Quintus mercedem spernit: amicus,
Lyda, tibi mavult quam fieri famulus.
347. In Quintum, de ejus importunitate et audacia.
Quinte, tuo da jura lari, servosque molestus
Exerce inviso quam lubet imperio.
Parce importunus Lydae turbare penates,
Ferque illam in propria regna tenere domo:
Fretus amicitia quae cum tibi poscis, amicum
Nescis quantum inter discrepet ac dominum.
348. Quanti faciat Lydam.
Quam te, Lyda, probem, soleo hinc cognoscere, quod me
Nunquam, ni placeo cum tibi, Lyda, probo,
Una quod es multis pro millibus; haec tibi malo,
Uni quam toti scribere quod populo.
349. Se Lydae commoda suis longe anteferre.
Dum te, Lyda, mihi, mecum de more legentem
Avehit hinc melior, dulcior atque comes,
Non tam angit, sine te lux haec quod moesta futura
Est mihi, quam, sine me quod tibi laeta, juvat.
Cultor amicitiae verus tua commoda nusquam
Non soleo longe praeposuisse meis.
350. Monet Lydam, quid sit factu, si quid triste acciderit.
Triste ubi quid metuis, vel fers, Lyda optima, coelum
Suspice, et, heu, tacita paucula mente refer:
"Cuncta potes, scis cuncta, Deus; meme ipsa regendam,
Atque meos nutu do, Pater, usque tuo.
Nil possum, contra nil pugno: quae facis, aequo
Cuncta fero, laeto pectore cuncta probo."
Haec semel, haec iterum dic tecum, Lyda: reperta
Omnis jam fuerit certa medela mali.
351. In inurbanum, eumdemque importunum.
Nempe domum Lydae veritum te, Postume, dicis
Jurgantem verbis abstinuisse malis.
Id semel auditum decies audire necesse est,
Obtundi et nota semper ab historia.
Laudo, quod veritus tecta es: si fas tamen, oro,
Si fas, tandem aures ut vereare meas.
352. Ad Aulum. De Lyda.
Lydam posse negas quidquam perferre molesti,
Quid si non mores perferat, Aule, tuos?
353. Se soli Lydae carmen scribere.
Haec tibi ego ludo soli mea carmina, Lyda;
Soli si placeant haec tibi, Lyda, sat est.
Laude tua laetus spernam praeconia famae,
Quidquid et in tota plauditur Arcadia.
354. Ad Petrum Aloysii Pizzelium, de Lyda matre.
Ut male di perdant cantores, queis mea Lyda
Et caput auditis et dolet auriculas.
Prome tuos tu, Petre, modos, succurre parenti,
Quamque potes, gratis cantibus affer opem.
Sic tibi, Romuleis fugit quae pulsa theatris,
Usque ora et digitos temperet Harmonia.
355. Optat pluviam, ut Lyda secum domi maneat.
Et mansura domi Lyda est, lecturaque mecum,
Ut solet, effusa si cadat imber aqua.
Id misso docuit famulo me; luce serena,
Venturus frustra, ne sua tecta petam.
Di faciant, saevos Auster ferat horridus imbres,
Sit mihi ut haec clara luce serena dies.
356. Votum pro Lyda, opem perpetuam miseris ferente.
Usque omnes mea Lyda juvat, facilisque, volensque,
Quo potis est, miseros allevat auxilio.
Reddere felices tam multos quae studet, o di,
Vos facite, ut felix sit magis atque magis.
357. De laudibus Lydae.
Quae mihi de clara miranda Lycoride narras,
Horum ego, Lyda, tibi credere nil renuo.
Olim foemineum sprevi genus, at, mihi postquam
Nosse tuum attonito contigit ingenium,
Nil reor eximiae laudis jam scilicet esse,
Foemineum quod non possit habere genus.
358. Ad Cardinalem Somaliam Lydam revisentem.
Quam te digresso doluit, Somalia, coetus
Hic noster, tam te gaudet item reduce,
Aspectuque tuo fruitur, fruiturque beatis
Et morum et rari dotibus ingenii.
Nec quisquam est (hoc Lyda ferat mi dicere, primam
Quam tuus huc reditus mirifice exhilarat)
Nec quisquam est numero ex omni, qui non prope Lydae
Magna suae exaequet gaudia laetitiae.
359. Se multa et magna debere Lydae profitetur.
Multa pudet, tam et magna tibi debere, nec unquam
Quidquam pro meritis, Lyda, referre tuis.
Hunc mihi, quo crucior, tandem, oro; deme pudorem,
Atque aliquid, possim gratus ut esse, jube.
Si facias, inscripta meo quae in pectore servo,
Adscribam meritis id quoque, Lyda, tuis.
360. Cur Lyda saepius Nearcum visat, quam Quintum.
Saepius invisat, quam te, cur Lyda Nearcum,
Quinte, rogas? Quam tu, quod magis ille placet.
Cur placeat magis ille, omnes, dempto, reor, uno
Te, nimium tribuis qui tibi, Quinte, vident.
361. In rudem et illepidum, sibi Lydam multum debere dicentem.
Multum Lyda tibi debet, te judice, quod tu
Illam tam longo a tempore, Quinte, colis.
Sed tu plus illi debes, me judice, quod se
Passa tibi est longo tempore, Quinte, coli;
Quae tibi dum miros impertit culta lepores,
Nil audit contra ni rude et illepidum.
362. Ad Lydam. De se, suisque carminibus.
Non mihi vesano flagrat mens icta furore,
Multus ab immodico nec tonat ore fragor.
Parrhasios inter vates hoc spernor et ipse,
Et mecum laudes, o mea Lyda, tuae.
Sed tamen haec, Grajo non prorsum cassa lepore,
Olim scripta leget si bona posteritas,
Dicar ego prisco ritu, Phoeboque favente,
Et Musis, laudes concinuisse tuas.
Tu clara Ausonias inter dicere puellas,
Digna mihi, saeclo sed meliore, cani.
363. De eximia Lydae natura et moribus.
Irasci nunquam vidi te, Lyda, Quid? Ullo
Non tibi succensum flagrat ab igne jecur?
An ratio edomitum sub pectore sic premit ignem,
Agnosci nullo [ERROR: no reftable :]nullo] Krša : multo Radelja possit ut indicio?
Quidquid id est, equidem laudoque et miror utrumvis
Naturam, mores vel, mea Lyda, tuos.
364. In Alexin Lydam in Tullam incitantem.
Ne tibi displiceat, Tullam vis laedat, Alexi,
Aurea quae nullum laedere Lyda solet.
Tullam, qua (mitto genus et decora alta parentum)
Certe nil fieri possit amabilius.
Non faciet; nec, si faceret, dici aurea posset,
Ipsa sibi similis nec mea Lyda foret.
365. De Lydae modestia.
Vera loquor de te vates tuus, optima Lyda.
Falsa putas: fiunt hoc mihi vera magis.
Digna nec est pleno laudari scilicet ore,
Agnoscit laudes si qua puella suas.
366. Sibi nihil in scena placuisse, ex quo Lyda Meropen Maffeianam egerat.
Acta modo an placeat, quaeris, mihi fabula? Lyda,
A te actam placeat quid mihi post Meropen?
In scenam redeat si Roscius ipse, videri
Post te mi possit Roscius ipse rudis.
367. Laudes Lydae.
In Lyda, si quae miror, scribam omnia, cogar
Non jam elegos, longas scribere at Iliadas.
Ingenium ut, sanctos mores et caetera mittam,
Praecipuum laudis quae meruere decus,
Forma, lepos, sessus, statusque et gressus euntis,
Quidquid agit rerum, quidquid et eloquitur,
Nil non laude scatet, nil non super aurea dignum est
Moeoniis ferri sidera carminibus.
368. De laudibus Lydae.
Cui videar nimium Lydae tribuisse, loquentem
Huc veniens Lydam audiat ille semel.
Mendacem patiar, nulli et credenda locutum
Me dicat, videar ni tribuisse parum.
369. In idem argumentum.
De te jamdudum tacui, longumque tacebo,
Olim perpetuum quae mihi carmen eras,
Nec tibi enim, quidquid scribo, mihi nec placet ipsi;
Judice me, nisu quolibet ingenii.
Haud possum optatum veri contingere finem,
Judice te, verum, Lyda, supergredior.
370. Cunichius et Pindemontius coram Lyda ante aram amicitiae perpetuum jurant amorem.
Pindemonti, aram sacro hanc Cunichius, ambo
Quam colimus, magnum numen, amicitiae.
Hic Lyda coram alternum juremus amorem,
Servandum stabili tempus in omne fide.
Qui fallet, divamque unam, similemque dearum.
Irasci Lydam sentiat ille sibi.
371. De Lyda et importuno morborum narratore.
Lyda tacet, cupio quam solam audire loquentem;
Tu loqueris, solum quem cupio tacitum.
Heu loqueris, narrasque tuae deliria mentis,
Morborum longas scilicet Iliadas.
Et tamen ex alto curnam suspiria moestus
aegra traham interdum pectore, Avite, rogas?
372. Ad Aulum de Lyda, quae illum de folle insulsa narrantem patienter auscultaverat.
Felix, ludicro de folle insulsa loquenti
Aures cui Lydae tam patiere diu!
Non ludi studio, studio magis illa tenetur,
Aule, tui: e caro quidlibet ore sapit.
373. Ad Postumum, cur ejus carmina, etiamsi obscura sint, Lydae sint clara.
Postume, quae scribis quod pervidet omnia Lyda,
Tu credis nil non scribere perspicue.
Laus, tibi quam tribuis, non est tua, sed mage Lydae,
Multa ipsis mire quae videt in tenebris.
374. Rogat Lydam, ut se moneat, si quid obscurum scripserit.
Obscurum si quid scripsi, mea Lyda, moneto;
Quidquid luce caret, luce carere puto.
Nec quidquam non luce caret, quod tu modo cursim
Lectum non primo dispicis intuitu.
Hic metus est potius, ne multo obscura, sagaci
Ingenio ut polles, sint tibi clara satis.
375. Ad Petrum Aloysium Pizzellium, Lydae filium.
Petre, tibi mirum tribuit natura leporem:
Est aliquid quod te Lyda parens genuit,
Cujus et arguto interdum pendemus ab ore,
Sparsa jacit multo dum sale dicta pater.
Fide modo ipse tibi, tacitus nec pectore conde
Sensa animi, haudquaquam digna latere, tui.
Laedimur, assidue insulsi quod multa loquuntur;
Si taceant salsi, funditus occidimus.
376. Timet, ne Lyda secum legendi consuetudinem intermittat.
Prima dies mihi jam dempta est, mox deinde secunda
Demetur, dein mox tertia, dein reliquae.
Hora etiam facta est contractior: ante placebam
Festine, sero nunc veniens placeo.
Nec queror; esse meae nec vile hoc quidquid opellae,
Esse gravem nec me jam tibi, Lyda, puto.
Sed tantum doleo, si res hoc ire tenore
Pergat, quod mecum nil, mea Lyda, leges,
Qua mihi cum socia sapiunt mire omnia, Homeri
Qua sine lecta mihi carmina desipiunt.
377. De Lyda, nihil simulante, plurima dissimulante.
Alba tibi pullo vestis praetexta colore;
Quam simplex eadem es, vafraque, Lyda, docet.
Simplex, quod simulas nihil unquam; vafra, quod ut res,
Ut tempus poscit, plurima dissimulas.
378. Lydae laudes.
Aequari genus haud renuam muliebre virili,
Lydae multa foret si mulier similis;
Solis ad occasum sed primo solis ab ortu
Lydae aliam quis erit qui similem inveniat?
379. De Lyda inter agendum lectioni intenta.
Pingit acu, discitque lego quaecumque, Minervae
Et mente et docta Lyda operata manu.
Curam operi nec demit opus; tanta indita miro
Vis est, multa gerit quo simul, ingenio!
380. Lydae laudes.
Foemineum generi ne confer, Lyda, virili;
Te cuivis praefer, si placet, ipsa viro,
Cui tribuit natura uni, quaecumque virile,
Foemineum decorant quae bona cunque genus.
381. Ad Lydam, de Lagoide, Romanarum formosissima.
Romuleas inter celebrans laeta orgia nuptas,
Atque terens curru Flaminiam aureolo,
Lyda, rogas, fuerit quo modo induta Lagois;
Nec mentem adverti, visum ego nec memini,
Qua fuerit forma, quam vultu grata decoro,
Quam pulchras inter pulchrior, id memini.
382. De se carmina Terentii cum Lyda legente.
Sic mihi suavidici mulcent cor verba Terenti,
Sirenum cantu dulcia verba magis,
Ut, si quid peccat, videam nihil; omnia mira
aeque vesano caecus amore putem.
Id mihi ego ignotum nuper contingere sensi;
Admonitu et duplici, Lyda, cavere tuo.
383. Laudes Lydae.
Ingenium Lydae laudabam et verba diserta,
Et natura illi quae bona cuncta dedit.
Nunc, Lydam ut penitus pernovi, pol mage laudo
Illaec ipsa sibi quae bona cuncta parat.
384. In die, quo cum Lyda Vaticanas aedes visum iverat.
Nulla fuit toto lux haec mihi laetior anno,
Nulla magis memori pectore digna coli,
Dum Vaticani regales visimus aedes,
Tecum perpetuo quo, mea Lyda, fui;
Tantaque tot rerum vidi miracula, nec, quam
Mirarer, ni te, res tamen ulla fuit.
385. In quemdam, qui dixerat, poetam intempestive Lydam laudasse. [ERROR: no reftable :]Adhibita conjectura ducor ad suspicandum, hoc dictum fuisse de antecedenti epigrammate. Radelja
Laudavi Lydam, re non patiente, locoque,
Nempe ut laude mea gaudeat illa magis.
Pro re, proque loco mos est laudare vel hostem,
Intempestiva laude patescit amor.
386. Quo loco esse velit apud Lydam.
Hoc sat: amicitiae legem hanc dicamus uterque,
Nulla non maneat quae, mea Lyda, die.
Ut tu prima mihi, tibi sim non ultimus ipse;
Tu mi aliquem, ipse omnes ut tibi posthabeam.
Hoc mihi deberi tantum volo; quod fuat ultra,
Eximii ducam muneris esse loco.
387. Laudat Lydam.
Ex quo, Lyda, semel te novi tempore, noram
Quas prius, una omnes displicuere mihi.
Nulla placet prorsum; partim placet, esse videtur
Si qua modo ex aliqua parte tui assimilis.
388. Ad Lydam de tonitru.
Optavi toties tibi quod, mea Lyda, virili
Esse animo tandem fortis ut inciperes,
Id tibi perfectum laetor, quae, dum tonat axis,
Non cessas doctae fila movere Lyrae;
Fortis, seu tanto nihil es tremefacta fragore,
Tam bene dissimulas seu tremefacta metum.
389. Ad Pollam. De Lyda foeminarum praestantissima.
Ex quo Lyda mihi caepit notescere, cur tu,
Cur aliae haud placeant jam mihi, Polla, rogas.
Dic tu; se claro simul ac sol extulit ortu,
Cur toto apparent sidera nulla polo?
390. Ad clarissimum [ERROR: no reftable :]Credo, hunc esse Vincentium Corazzam Bononiensem, qui in nuptiis Odeschalchicis poema scripsit, quod "Orpheum" nuncupavit et apud Neapolitanos sibi domicilium comparaverat. Radelja poetam de Lyda.
Lyda mihi est unum carmen: Lydam mea certat
Musa domos coeli tollere in astriferas;
Qualis et est, talem seris ostendere saeclis,
Illius ignoret ne decus ulla dies.
Hoc mihi opus, haec cura, labat sub pondere sed mens,
Nec par heu magnis ausibus ingenium.
Tu fer opem, tu junge meis tua carmina, vates
Olim cantata clarus ab Euridice,
Te mihi, Sebethi linquentem flumina, quando
Fors bona Romanum huc attulit ad Tiberim.
Crede, una haec omnes longe anteit heroinas;
Orphaea haec longe dignior una Lyra est.
391. De Quinto et Lyda diversas vitae rationes officii causa laudantibus.
Dum tibi blanditur Quintus, tu reddere Quinto,
Lyda, parem dum vis officiosa vicem,
Ille tibi mollis laudavit commoda vitae,
Illi tu firmae robora divitiae.
Falsi ambo: nec tu mollis nam commoda vitae,
Ille probare marem nec pote duritiam.
392. Ad Lydam, longum iter suscepturam.
Lyda, tibi metuo, quod strenua suscipis, eheu,
Longum iter, immodico dum calet igne via.
Tu ne adeo gracilis bis quinas, Lyda, per horas
Solis torrentes excipies radios?
Parce tibi, parce, o, nobis, quicumque timemus,
Quae tu non metuis, tristia damna tibi.
Te juvet in gelida spatiari molliter umbra:
Solem, quae agresti est corpore, dura ferat.
393. Ad Lydam. De narratore eadem pluries repetente.
Iste placet suavis narrator, Lyda; placebit
Atque diu, dicet si modo quidque semel;
Verum iterum atque iterum si dicet, Lyda, molestus
Jam fiet nostris auribus, atque animis.
Cantari toties, nec mentes laedere et aures,
Id vix divinae contigit Iliadi.
394. Ad Postumum, aegre ferentem, se a Lyda prae Celso contemni.
Quod te prae Celso contemnit Lyda, molestum est,
Credo equidem, at fieri, Postume, jure vides;
Si modo quod cuncti, magni, parvique videmus,
De te, deque illo, tu quoque, amice, vides.
395. Ad Janum peregre euntem.
Ergo ibis, flavum et Tiberim, Romamque relinques,
Et Lydam et Lydae hoc dulce sodalitium?
Ibis, Jane; utinam nostri memor, usque tui nos
Ut, quamvis absis, hic erimus memores,
Robur et ingenii mirum, sensumque decori
Dicemus, mores et simul aureolos
At desiderium spes leniet una, paternis
Rursus ut egressus sedibus huc redeas.
Hunc (juvat augurio lacrymas detergere) nobis
Fata ferent olim candida Luciferum.
396. Ad Lydam se aegrum visentem.
Fida tuum crebro quod visis Lyda sodalem,
Solari dulci pergis et alloquio,
Mi demis morbi, quae multo est maxima, partem,
Convicta cogar ne procul esse tuo,
Neve tuis caream, queis mulces pectora, dictis,
Atque meram instillas auribus ambrosiam.
Hoc modo ne desit; videar mihi, Lyda, valere,
Crura licet saevus mordeat usque dolor.
397. Dolet, si Lyda a se aliquando dissentiat.
Tulla ubi quid mecum pugnat, diversaque fertur,
Id lenta facilis mente animoque feror
Irascor, mecum pugnas cum, Lyda, videntur
Et vera interdum quae mihi, falsa putas.
Id quinam fiat, possum tibi dicere verum:
Ut nemo dicat, sat, reor, ipsa vides.
398. De se Lydae irato.
Asperius si quid dixi, nil, Lyda, reponis
Iram nil contra mitis et indomitam.
Scilicet hoc frangitque animos et me mihi cogit
Irasci ac totis erubuisse genis;
Tam leni ac placidae quidquam dixisse puellae
Quod potui vecors et ferus asperius.
399. Sub fronte severa animam dulcem inesse Lydae viro.
Vidi equidem querno sub cortice condita mella,
Atque videns, mecum haec pectore sub tacito:
Horridula haec facies quam dulcia condit? Ut intus
Quod latet externa dissidet a specie?
Huic similis vir, Lyda, tuus. Sub fronte severa
Corda gerit dulci dulcia melle magis.
400. De interpellatis lectionibus ad Lydam.
Mille morae officiunt tecum, mea Lyda, legenti,
Quaeque lego cogunt ponere de manibus.
Nec periisse tamen mihi tempus conqueror. Ulla,
Qua tecum versor, non perit hora mihi.
401. De domo Pizzellia.
Cui conjux, nati, levir tuus, optima Lyda,
Cui tu praesertim es cognita, Lyda, semel,
Mirer pol, quino mentem devinctus amore,
Ille domum vestram ni propriae anteferat.
402. Ad Victoriam Odescalchiam. De Lyda.
Cunctas pol vincis longe, Victoria, matres,
E cunctis Lydam sed tamen excipio:
Esse parem cui te soli reor et reor esse
Id plus, quam cunctas vincere longe alias.
403. In Leonillam. Poeta spretus ob senectutem.
Est aliquid viridem praeter, Leonilla, juventam,
Est, quod amet mulier, quae sapienter amat.
Quae sapienter amat, mulier sed mira, volucri
Phoebaea et multo rarior exoritur.
Hinc tibi quam placeam, atque aliis, nil scire laboro;
Quod me Lyda senem non fugit una, sat est.
404. Ad Lydam, de bellariis Neapoli allatis.
Salve, o Parthenope, divum domus, unde revertens
Hanc praesul nobis attulit ambrosiam,
Munere, Lyda, tuo qua vesci ut contigit, arsi
Continuo, ad carmen pectus et incaluit.
Incendi hac vatem posthac decet: unda, valeto,
Quae fluis Aonio Castalis in nemore.
405. Ad Lydam. Quid sibi propositum habeat in satyra scribenda.
Haud hominum insecter quemquam. Peccare videntur
Quae mi homines tantum scribere, Lyda, juvat.
Probra loquor, tacito sed nomine; turpior unde
Sit per me nemo, verum aliquis melior.
Scilicet agnorit qui se, maledictaque vitans
Mores ad laudem verterit ipse suos.
406. Ad Lydam. In idem argumentum.
Lyda, meo agnoscet qui se se in carmine laesum,
Audebit nemo se tamen esse queri;
Nam laesum incipiet si quis se dicere, probrum
Vesana incipiet prodere voce suum.
Quodque ibat vacua telum sine vulnere in aura,
Obvius ipse ultro scilicet excipiet.
407. Ad Lydam, ut sibi minime sua videnti loco speculi sit.
Cuncta videt, se se ipse oculus non cernit imago
Vera est humani scilicet haec animi.
Nempe videt, mea Lyda, alios, se non videt ipsum,
Sit tamen et si acri praeditus ille acie.
Hoc ego me ostendi cupio mihi; teque rogare
Haud cesso ut speculi sis mihi saepe loco,
Dicere nec parcas, quae pecco; quae tibi visa,
Ipse, mihi nimium proximus, haud video.
408. Ad Lydam. De se laeto animo vivere cupiente.
Lyda, velim nunquam non laetus vivere; at illa,
Quam faciat veram laetitiam, ratio.
Ipsa etiam, abscissum gnati dum portat Agave
Saeva caput laetis vocibus exululat.
409. [ = Sat. 778]
Ad Lydam. In Turpilium, foedum poetam.
Odi Castalidas, Phoebum odi, odique poetas
Lassatus fatui carmine Turpilii.
Quo lecto, mihi mens, hausto ceu plena veneno
Torpet, Pierios nec meminit numeros,
Nec tibi, quod solita est, persolvere, Lyda, diurnum
Qualiscumque potest carminis officium.
410. De Lyda, Antigenem ac Postumum alium alio modo excipientem.
Coeptum opus, Antigenes cum venit, Lyda relinquit;
Venisti cum tu, valdius urget opus.
Non mirum hoc: operi praestat sermo illius; istis
Effutis quae tu, Postume, praestat opus.
411. De Lydae constantia in Tucca non audiendo.
Multum Lyda sapit, quod te tam saepe vocantem
Non audit, coeptum fortis et urget opus.
Nil sapiat, cessans aequam si praebeat aurem,
Sueto multa loqui, dicere, Tucca, nihil.
412. Ad Plancum terrifica Lydae narrantem.
Horrendos terrae motus, vastaque ruina
Hausta simul miseris oppida cum populis,
Fulguraque et tonitrus narrasti et perdita letho
Multa virum, multa et corpora quadrupedum.
Quae dum persequeris, nimio terrore molestum
Lyda tamen placido pectore, Plance, tulit.
Ausa nec est maesto sermoni ponere finem,
Laeta etenim fantem te magis illa timet;
Atque tuos horret lusus, fatuosque lepores,
Atque senis blando verba proterva joco.
413. In amicum jurgiis sibi Lydam vindicare conantem.
Quod se Lyda tibi non tota impertit, amice,
Arguto haud cessas multa dolore queri.
Est qui posse queri credit se justius, uni
Impertit se se quod nimis illa tibi.
Nam tua dum metuit sibi jurgia, te prope solum
Observat, curat, sevocat, alloquitur.
Felix! Cui saevis licet ista parare querelis,
Ille sibi nullis quae parat obsequiis.
414. Janetta Lydae catella loquitur.
Salve, Lyda, tibi quod vixi cara; poeta
Mi tuus hunc moerens constituit tumulum:
Forsan et Elysios Janettam ducet in hortos,
Inque altis faciet fulgere sideribus.
Queis non tam laetor rebus, quam me procul esse,
A dulci esse procul discrucior domina.
415. Ejusdem catellae tumulus.
Lydae parva comes tegor hoc Janetta sepulcro,
Rara canis dominae digna placere meae.
Cui tam cordatae, tam salsae, tamque venustae,
Clarent eximia quae modo laude, placent.
416. Mariae Pizzelliae (Lydae) Meropen Scipionis Maffei mirifice agenti.
Maffeum attonitas mirabar, scribere talem
Eximius vates qui potuit Meropen.
Nunc magis admiror te, praestans foemina, talem
Quae voce, atque oculis, vultu et agis Meropen.
Illum certe aliquis carpsit: te carpere, ut ipsa
Spectatrix adsit, non queat invidia.
417. Ad eamdem.
Quod caput esse artis dicebat Roscius, unum [ERROR: no reftable :]Cic. de Orat. lib. 1. cap. 29. "Roscium saepe audio dicere, caput artis esse decere; quod tamen unum id esse, quod tradi arte non possit". Radelja
Quod non posse ulla tradier arte tamen,
Id pol ego, quid sit, didici, Pizzellia, dum tu
Sollicitam curis nuper agis Meropen.
Vultu etenim ex omni, motuque, statuque tuo se
Prodebat, palmam cui dabat ille, decor.
418. Ad eamdem.
Ah quid agis, mater? Natum vis perdere? Nati
Ultrix tela manu projice, ne misero,
Heu misero, infelix, dulcem, tua munera, vitam
Eripe. Spectaclo sic animum attonitus
Clamavi (horrebant artus et corda micabant,
Perque genas ibant, perque sinum lacrymae)
Dum furiis agitur, stricto dum turbida ferro
Sopitum, Merope, jam ruis in juvenem.
Nec sensi vana me ludi ab imagine: gnato
Sed lethum, matri sed scelus extimui.
419. Ad eamdem.
Reginam egisti pulchre, pulchreque parentem;
Olli majestas, huic erat aptus amor.
420. Ad Violantam Pizzelliam Mariae filiam.
[ERROR: no reftable :]alibi hoc epigramma sic incipit: Ut te pro merito laudem, Violanta, tuas quod Radelja Vis te collaudem plene, Violanta, tuas quod
Egregie partes egeris in Merope?
Non opus est multis; uno dicam omnia dicto:
Matre mihi visa es filia digna tua.
421. Ejusdem epigrammatis versio Italica ab eodem Cunichio facta.
Che dirò mai di te, Violante bella,
Che così al vivo rappresenti Ismene,
La di Merope fida Amica, e Ancella?
Dirò: a tal madre tal figlia conviene.
422. [421.] De eadem Violanta.
Te laudo, Violanta, tuas virguncula partes
Sic quod agis sciteque et timide et lepide;
Voxque tua et gestus mire placet, at placet aeque
Virgineus qui te praepedit iste decor.
423. [422.] Ad Mariam Pizzelliam Medeam agentem.
Egisti pulchre Meropen, Pizzellia. Quid ni
Matrem pulchre ageres tam tibi consimilem?
Hoc magnum, hoc mirum est, matrum longe optima, pulchre
Medeam quod agis tam tibi dissimilem.
424. [423.] De eadem.
Nulli non magni fis, o Pizzellia, nulli
Non laude omnigena tolleris astra super.
Id pulchrum est, fateor; multo sed pulchrius illud,
Interea quod te despicis ipsa tamen.
425. [424.]
Egisti e Merope quiddam, Pizzellia; largo
Mi fletu exangues immaduere genae,
Intremuere artus, vario turbata tumultu
Continuo est imo in pectore mens animi.
Scilicet admonitu a parvo subiere, ciebas
Quos tota motus mirifice in Merope,
Cum versare omnes mihi sensus, meque solebas
Saepe mihi, attonito persimilem, eripere.
426. [425.] De eximio cantu Petri Pizzellii, Mariae filii.
Fecisti sic, Petre, modos nil dulcius esse
Ut queat, ut mi, ullo tangier haud soleo
Qui cantu et varios vocum sentire lepores,
Omnem sed videor surdus ad harmoniam;
Isti ubi concentus aures contingere primo
Incipiunt, subito cor trepidum exsiliat,
Horrescantque artus, circum et praecordia serpat
Nescio quid dulci dulcius ambrosia.
Noster salve, Orpheu; qui me sic moveris, hercle
Ipsa tuis passis saxa movere modis.
427. [426.] De Mariae Pizzelliae dolore, aegrotante Petro suo filio.
Aegrotat leviter Petrus: quid mater? Acerbum
Anxia sub molli pectore vulnus habet;
Nec queritur, moestos nec languidulo singultus
Ore ciet, tristi nec rigat imbre genas,
Sed pallet suspensa animi, sed contremit artus,
Sed trepido infelix aestuat usque sinu,
Itque, reditque, locum et mutat, mutatque colores,
Alternatque omnes corde micante metus. [ERROR: no reftable :]seu: Nunc spe, nunc dubio scilicet acta metu; seu: Nunc spe, sollicita, nunc magis acta metu. Radelja
Parce, o plura parens, ipsam et te respice; morbus
Qui levis est gnato, jam gravis iste tibi est. [ERROR: no reftable :]seu: Parce o plura parens; morbus ne denique gnato / Qui levis est, fiat jam gravis iste tibi. Radelja 10
428. [427.] In febrim, qua Petrus, Mariae Pizzelliae filius, laborabat.
I procul et Stygios, unde huc digressa, revise,
Egregio juveni febris acuta lacus.
I procul hinc, si quis pudor est ac multa, paramus
Quae tibi certatim dicere, probra fuge.
Hic perstare juvat vel si tamen; illius exi,
Et nostro potius te, mala, conde sinu.
429. [428.] Ad eumdem Petrum.
Gaude, Petre, vales quod jam tu; sed mage gaude,
Tota domus tecum quod tua convaluit.
Illud fortunae debes, artive medentum,
Virtuti hoc debes, moribus atque tuis.
430. [429.] Ad consuetum Mariae Pizzelliae sodalium coetum, de Joanne ejus viro et filiis absentibus.
Quod procul est Violanta, procul quod Petrus, uterque
Hoc coetu a nostro, credite, ocellus abest.
Quod procul est sapiens et acuta nare Joannes,
Hoc coetu a nostro, credite, nasus abest.
431. [430.] De imagine Mariae Pizzelliae a Leucone picta.
Egregie Leucon te pinxit: pingere quiddam
Pulchri, ego quod video, non tamen evaluit.
Id sentire magis quid sit, quam dicere possum.
Suada? Venus? Multo gratia plena sale?
Anne decor miro componens cuncta lepore?
Ipsa ne mens pulchra conspicua in facie?
Quidquid at est, rarae multo est pars maxima formae,
Quidquid at est, nulla pingier arte potest.
432. [431.] De eadem. Ad Leuconem.
Tu Mariae speciem quisti mirandus et ora
Solesti, Leucon, pingere pulcra manu.
Ars tua nil majus possit. Mihi pingere Phoebus
Posse animum et mores annuit eximios,
Ingeniumque sagax et doctrinae genus omne,
Consiliumque ingens, dives et eloquium,
Quae mihi venturis fuerint cum prodita saeclis,
Tota ibit gentes nota per innumeras,
Atque inter primas nomen feret heroinas
Major et Evadne, major et Ermione.
433. [432.] De imagine Joannis Pizzellii, Mariae conjugis.
Leuco, tua sic est Pizzellius arte Joannes
Pictus, ut esse queat nil magis assimile.
Os idem est, idem formoso vultus in ore,
Toto eadem in vultu mens prope conspicua.
434. [433.] De imagine Violantae Pizzelliae, Mariae filiae.
Leuconis haec picta manu Violanta loquetur
Jam, credo, egregium laudet ut artificem;
Ut sileat tamen ipsa, omnes formamque puellae,
Egregium et tollent laude pari artificem.
435. [434.] In idem argumentum.
Haec Leuconis opus, Violanta, est; pulchra puellae
Ora, manum docti mirer an artificis?
436. [435.] In idem argumentum.
Sic Violanta tibi picta est, doctissime Leucon,
Leucon Felsinei gloria rara soli;
Ut mentem pulcra defixo in imagine sit mi
Non verae similis visa, sed esse eadem.
437. [436.] [ERROR: no reftable :]Vide Encom. n.o 292. Radelja [ = Enc. 294] In idem argumentum.
Unde istaec pulchrae deprompta est forma Dianae,
Optavit pingi quam Violanta sibi?
Fallor, an eximiae formoso ex ore puellae
Quae deceant ipsas perspicis ora deas?
438. [437.] In idem argumentum. Extemporale. Ad pictorem et matrem.
Laudaris similem Violantam pingere, Leucon;
Laudaris veram tu genuisse, parens.
439. [438.] De imagine Petri Aloysii Pizzellii.
Petrus hic est, Leuconis opus, quod magnus Apelles
Mireturque tuens et velit esse suum.
440. [439.] Aliud.
Sic Petrum, Leucon, pinxisti, ut verior ipso
Effigies reddi non queat e speculo.
441. [440.] In idem argumentum.
Arte tua Petrum formosa in imagine vero
Pinxisti, Leucon, usque adeo similem,
Attoniti aspectu Petrum ut juremus amici,
Non unum nobis vivere, sed geminum.
442. [441.] Ad Leuconem.
Pingere vis pulchre Violantam? Pinge Dianam,
Virgineo qualis sed praeit ore choros.
Pingere vis pulchre Petrum? Pingatur Apollo,
Sed qualis tractat post fera bella lyram.
Pingere vis Mariam? Latonam pinge, sed almo
Palladium in vultu fulguret ingenium.
443. [442.] Laudat Lydam, quod communi sensu prae ceteris foeminis praedita sit.
Foemina communi quod sensu est praedita Lyda,
Non parvam id laudem, sed reor eximiam.
Cetera si desint, quod pulchra est, quodque diserta,
Dote omni et praestans corporis atque animi;
Cuncta haec si desint, magnum est quod contigit uni
Certe id, foemineum quo caret omne genus.
444. [443.] Cur dijudicante de carminibus suis Lyda poeta semper gaudeat.
Lyda probat semper mea carmina. Quae bona si sunt,
Laetor, quod sapiat; sin mala, me quod amet.
445. [444.]
Ad Lydam. De medicis contemnendis.
Quaeris, qui valeam tam firmo corpore? Dicam:
A me omnes longe submoveo medicos.
Quod si quem patior mihi venam tangere, quidquid
Praescripsit, monuit, credere nil soleo.
Tu fac idem, mea Lyda, viamque insiste valendi,
Quam monstro, fortis pectore magnanimo.
Re jam docta scies, medicos qui despuit omnes,
Ut validus nullis indigeat medicis. [ERROR: no reftable :]Parendum tamen est divino oraculo "Honora medicum propter necessitatem" si quidem hoc loco medici nomine significentur etiam clinici, qui morbis, non soli chirurgi, qui vulneribus medentur. Radelja
446. [445.] Ad Lydam. De chirurgo ei venam incidente.
Iste tuus vitae largitor, Lyda, peremptos
Qui prope jam caecis excitat e tumulis,
Cum tibi contingit salientem sanguine venam,
Ima mihi trepido corda pavore micant.
Arte valet, fateor, verum ars me territat ipsa.
Lyda, manu horrendum est tangier a medica.
447. [446.]
Ad Lydam. De pulchro.
Arida cui macies abductos contrahit artus,
Ac tenui circum vix tegit ossa cute,
Cui longos nutant imitantia crura bacillos,
Cui corpus graciles aequat araneolos,
Hic miram est formam nactus, te judice, Lyda,
Huic pulchro fieri contigit eximie.
Quid dicam? Fuerit si quis mihi scilicet hortis,
Optabo pulcher fiat ut ille tibi.
448. [447.]
De prole gemina Lydae et de multa Gelliae.
Lyda suam gemina dumtaxat prole, tuam tu
Auxisti multa, Gellia, prole domum.
Sed quis non auri potius duo magna talenta,
Quam sibi quadrantum millia multa velit?
449. [448.] De Lydae eadem iterum narrantis lepore.
Fabula, cum primo narrasti, grata; secundo
Cum narras, eadem est fabula grata tamen.
Non res delectat mentem nova, sed tuus iste,
Iste tuus fantis, Lyda venusta, lepos.
Qui dum aderit, narra quidvis iterumque, iterumque:
Dicta queo decies dicta putare semel.
450. [449.] De Aegles ac Lydae forma.
Displicet Aegle aliis, Lydae placet. An sua forma
Quod formae objectu crescit ab oppositae?
451. [450.] Purgat se Lydae.
Quod similem dixi tibi prima aetate puellam,
Non est cur possit pulchra puella queri.
Parce queri tu, Lyda; tuae, o pulcherrima, formae
Non par illa mihi, dicta sed est similis,
Sic Helenae, credo, multo cum grandior esset,
Tros aliquis juvenem contulit Andromacham.
452. [451.] Poeta conatur Lydae quam minime displicere.
In te, Lyda, mihi quando nil displicet, in me
Saltem pauca velim quae tibi displiceant.
Hoc certe conor quavis; longoque labore,
Ingenti et studio forsitan efficiam.
Efficiam hoc certe, conor quas demere mendas
Ipse mihi ut facilis tu patiare magis.
453. [452.] Ad Lydam nihil nimium admirantem.
Quod tibi nil nimium video, mea Lyda, placere,
Hoc in te nimium mi, mea Lyda, placet.
454. [453.]
Laudat Lydam.
Inter Romuleas quaenam sit prima puellas,
Si roger, haud dubitem dicere, Lyda mea est.
Nec verear, ne quis credat me falsa locutum,
Si de se vocem nesciat ipsa meam.
455. [454.] De carminibus suis a Lyda recitatis.
Cum mea mi recitas tu carmina, Lyda, videntur
Carmina pol mire tum mea pulchra mihi.
Tum sensus, tum verba placent, tum nil hiat usquam,
Nil durum est usquam, nil sonat asperius,
Nil est non salsum, nil se non sensibus imis
Insinuat dulci dulcibus ambrosia.
Tunc ego me primo, veram dein altius ut rem
Inspexi, tantum te, mea Lyda, probo.
456. [455.] Pizzelliam in Lydae nomine latere docet.
Qui Lydam legit heic, nec te Pizzellia novit,
Quae lateat Lydae in nomine diva, rogat.
Sed qui te novit, Lydae sub nomine laudes,
Me tacito, agnoscit protinus ipse tuas.
457. [456.] De Lydae judicio.
Lyda, probas mea si tot carmina, digna probari
Quod sint, judicium mi placet hercle tuum.
Si non digna, probas tamen omnia, mi placet hercle
Magnus judicium qui tibi perdit amor.
458. [457.] Lecturus Homerum cum Lyda.
Altos, Lyda, boni sensus quaeramus Homeri:
Ortum, obitum quaerant, factaque grammatici.
Scire sat est, Phoebi quam multo lumine plenus,
Scire sat est, quanto scripserit ingenio.
459. [458.] Ad Lydam, quae mulierem torvo vultu pulchram dicebat.
Nec mihi foeminea placeat vir, Lyda, virili
Nec mulier forma: laus sua quemque decet.
Quare istam, torvo Mavor cui spirat in ore,
Ut solita es, pulchram dicere parce, precor.
Te potius gaude non falsa laude probari,
Cui placido mitis ridet in ore Venus.
460. [459.] De Lydae hortulo ac villula.
Hunc amat, hunc hortum visit mea Lyda, pusillam
Hanc bona cum gnatis gaudet adire domum.
Gaude, parva domus, gaude hortule. Carmina si quid
Nostra valent, vobis non leve nomen erit;
Vosque sibi ostendi, rarae monumenta puellae,
Longinquo veniens hospes ab orbe volet.
461. [460.] In idem argumentum.
Parva domus, nec nota urbi, tuque hortule, qui nunc
Spretus et haud ulla cultus ab arte jaces,
Pulchra suis huc cum gnatis, cumque bonorum
Tot comitum coetu se mea Lyda ferat.
Incipies late multa clarescere laude,
Et passim ferri multa per ora virum,
Atque mihi si Musae aderunt, si dexter Apollo,
Ipsis dici hortis clarior Hesperidum.
462. [461.] Ad Lydam. Commoda senectutis.
Quid mihi longa ferat, quaeris, mea Lyda, senectus?
Pernoscam laudes ut magis usque tuas;
Quoque minus fatuo mens haec turbatur amore,
Hoc videam, quam sis digna ut amare, magis.
463. [462.] Ad Lydam, unde "rivalis" nomen originem habeat.
Unde habeat nomen "rivalis", Lyda, requiris.
Communi a "rivo" nomen habere patet;
Quem sibi ceu proprium si quis male vindicat uni
Irae ac rixantum jurgia saeva calent.
Huic simile exercet si quos certamen amantes,
"Rivales" vulgo dicere quisque solet.
Quod genus hercle tuos nemo est, Lyda, inter amicos,
Qui te concordi pectore semper amant.
Nam rixas cohibet virtus tua, seque pudica
Mente coli miti gaudet amicitia.
464. [463.] Comitem Lydae si iturum quolibet dicit.
Dixti, cum Lyda visne ire? Locumque parabas
Dicere; respondi sed prior ipse, volo.
465. [464.] In illud Terent. Andr. III. 1., "Quoniam id fieri quod vis non potest, velis id, quod possit".
Quae tibi vis, quando non fiunt, quod potes unum,
Tu fac quae fiunt ut tibi, Lyda, velis.
Seu tibi res, rebus seu te submiseris ipsa,
Usque tibi prona vita feretur aqua.
466. [465.] Ad Lydam. De suis scriptis.
Quae populo placuere, tibi si, Lyda, placebunt,
Incipient demum scripta placere mihi;
His mage sin videam te offendi, non mea scripta,
Non erit ut facilis mi placeat populus,
Nec numerare etenim soleo, sed (vera quod hercle
Praescribit ratio) pendere judicia.
467. [466.] De Lyda fabellas narrante.
Per ludum, atque jocum fabellas narrat aniles
Sic, queat ut doctos Lyda tenere viros.
Sic, fieri quae non possunt, tamen omnia pingit,
Nil ut non credas, dum loquitur, fieri.
468. [467.]
De laudibus Lydae senescentis.
Nondum, Lyda, tibi venit rugosa senectus,
Nec formae rarus fugit ab ore lepos.
Ut tamen id fiat, quis te contemnere possit?
Quisnam te idcirco possit amare minus?
Quem tua non tentat facundia, quem, tibi mentem
Qui ciet, ingenii vividus iste vigor?
Omnigenaeque ingens doctrinae aggesta supellex,
Visque alti, rerum provida, consilii?
Totque aliae dotes, queis nil praestantius esse,
Queis nil esse homini possit amabilius?
His tu semper eris nulli non cara, vel ipsam
Annorum ut vincas Deiphoben numero.
469. [468.] De laudibus Lydae.
Foemineo generi quidquid natura decori
Indidit, omne id adest, o mea Lyda, tibi.
Foemineo generi, quidquid mos pravus inepti
Addidit, omne id abest, o mea Lyda, tibi.
Ergo cuncta placent, ulli nil displicet in te;
Nulla est grata magis, nulla molesta minus.
470. [469.] De Lydae laudibus.
Quo se cumque tulit, quoquo vestigia flexit
Lyda, simul fausto Pax venit alma pede,
Et placido mitis vultu Concordia, quique
Fida virum jungit pectora sanctus Amor,
Atque bonae mentis cultrix jucunda Voluptas,
Et juncta ingenuis Gaudia laeta jocis.
Jure igitur talem sequimur; debemus et uni
Quod vitam heic hilares degimus, o socii.
Nosque inter varii natura et moribus, usque
Fraternae colimus foedus amicitiae.
471. [470.] De Lydae in summis laudibus modestia.
Lyda potest omnes, quotquot sunt, ore puellas,
Lyda potest omnes vincere mente viros.
Sponte sua gaudet sed cedere Lyda puellis,
Sponte sua gaudet cedere Lyda viris.
Ergo illam, quoties vicit, victaeque puellae,
Et victi certant semper amare viri.
472. [471.] De Lydae lepore in narrando.
Quid vis eloquii possit, quid Suada, quid ille
Ambrosius blando qui fluit ore lepos
Mulceat ut sensus mira dulcedine, captam
Ut mentem arbitrio verset agatque suo;
Si quis adhuc nescit, pulchre sciat, o mea Lyda,
Narrantem si te quidlibet audierit.
473. [472.]
In idem argumentum.
Segnius irritant animos demissa per aurem,
Flaccus ait, quam quae subdita sunt oculis.
Id fateor, quoties alii, mea Lyda, loquuntur,
Sed cum tu loqueris, tum prope diffiteor.
474. [473.] De Lydae in virtute constantia.
Qualis Lyda die primo est mihi cognita, multas
Talem post messes, atque hyemes video.
Foemina, quod rebar fieri vix posse, virorum
Nullum constanti non animo aequiparat.
Ingenio et stabili mire omnes una refutat,
Queis leve foemineum dicitur esse genus.
475. [474.]
De Lydae laudibus.
Qui te, Lyda, videt, coelo istam laudibus effert,
Quae possit magnas forma decere deus.
Qui te, Lyda, audit rerum tot mira loquentem,
Ingens prae forma suspicit ingenium.
Qui sensus at, Lyda, tuos pernoverit, hercle
Ingenio mores praeferet eximios.
476. [475.] De laudibus Lydae prae Pholoe ac Phyllide.
Cur Pholoen raro, raro cur Phyllida visam,
Assidue at Lydam, Postume, saepe rogas.
Quod miror Pholoen, miror quod Phyllida, verum
Sic, aliquid laudis cogar ut excipere:
At contra miror sic Lydam ex omnibus unam,
Haud quidquam, laudis cogar ut excipere.
477. [476.] De Lyda laudes suas minime agnoscente.
Illi quas tribuo laudes agnoscere nunquam
Lyda solet; jungo hanc laudibus ergo aliis,
Et saeclis testor venientibus: optima Lyda
Nil non laudis habet, nec scit habere tamen.
478. [477.] De Lyda rus petente.
Agros Lyda petit; faciles, occurrite, Nymphae,
Una venit vestro digna puella choro,
Quae, dum rura colet, quantumvis sordida, rura.
Non erit ut cultis urbibus invideant.
479. [478.] De amicorum maerore Lyda aegrotante.
Lyda ubi te morbus paullum tentavit, amicis
Continuo verso pallor in ore sedet,
Maeror habet cunctos, torpent formidine mentes,
Incipiunt trepido corda micare sinu.
Hoc mores meruere tui, Lyda aurea, vitam.
Jure tuam ut vitae quisque suae anteferat.
Quidquid et est parvi quamvis tenuisque pericli,
Parvum id tam caro non putet in capite.
480. [479.] Ad Lydam. De se rusticante.
Rura colens, quid agam, quaeris mea Lyda. Revolvor
Ad te absens memori pectore, quidquid agam.
Me liquidi fontes, me florea prata, virentes
Me campos hilarans admonet aura tui.
Ut modo, procero nutantem vertice quercum
Admirans, mecum talia dicta dabam.
Quantum humiles supra dumos tu celsa, puellas
Tantum alias tollit se mea Lyda super.
481. [480.] Ad Lydam senescentem.
Lyda, tibi metuas tardae ne damna senectae,
Prospexit donis nempe Minerva suis.
482. [481.] Lydae imagini subscriptum.
Optima quae mater, quae conjux, quae sit amica,
Quae domina, exemplis haec docet una suis.
Foemineum et quaecumque genus, quaecumque virile
Commendant, mire vindicat una sibi.
483. [482.] Ad Postumum, de laudibus Lydae.
Quae sit Lyda, tibi dici vis, Postume; dictu
Non facile est, dicam sed tamen, ut potero.
Foemineum quaecumque genus, quaecumque virile
Condecorant laudes, Postume, junge simul.
Junxeris ut pulchre simul omnia, dicito: Lydam
Haec, mihi quam finxit mens mea, forma refert.
484. [483.] Lydam laudat.
Lyda, places vel sola; aliis at juncta puellis
Difficile est dictu quam mage, Lyda, places.
Tanto etenim praestas, quanto praestare videtur
Fulgida pallidulis Cynthia syderibus.
485. [484.] De Lydae constantia in virtute.
Fluxa levis mulier; non tu. Virtus tulit alte
Supra foemineum te, mea Lyda, genus.
486. [485.] De Lydae judicio in probandis carminibus.
Lydium ut ad lapidem spectato fidimus auro,
Fido ego carminibus quae tibi, Lyda, placent:
Quid deceat, quid non, mire nam cernis, acutum,
Quidquid inest vitii, nec latet ingenium.
Ut quaecumque probas queat ipsa probasse videtur,
Verax Phoebaeo Pythia de tripode.
487. [486.] De importuna hominis querimonia.
Esse gravem Lydae quum te indignaris, Alexi,
Pergis et arguto multa dolore loqui,
Et miseram questu assiduo vexare puellam,
Signaque mutati dicere cuncta animi;
Qui gravis es (nam cur dicam te falsa videre?)
Sic tamen, ut facili te bona mente ferat;
Ipsa jam, credo, fies onerosior aetna,
Ingens suppositum quae premit Enceladum.
488. [487.] Ad patrem, filiumque amicos (Janum et Petrum Pizzellium) redeuntes in Urbem.
Et pater et gnatus pariter salvete. Sodales
Cari ambos laeti ut cernimus huc reduces!
Queis procul avectis maeror nos altus hebebat,
Ac desiderii vix erat hercle modus.
Mensibus et multis sunt visi tardius ire
Bis duo, qui ruri vos tenuere dies.
Hoc scit Amor quinam fiat, brevis hora videri
Ut saeclo possit longior esse tamen.
489. [488.] De suis carminibus.
Auctor ego an placeam propter mea carmina, propter
An mea me auctorem carmina displiceant,
Si quis forte roget, dicam: scit Lyda, sed hercle
Ignotum prorsus vult tamen esse mihi.
490. [489.] Adveniente rus Lyda.
Ridet ager, subita capti dulcedine ludunt
Passim lanigeri lata per arva greges,
Laeta magis viridi late se gramine vestit,
Laeta magis vario flore renidet humus,
Laeta magis placidi circum fremit aura Favoni,
Laeta magis puro fulget ab axe dies.
Fallor an huc venit? ... non fallor: rura beata
Venit ad haec fausto jam mea Lyda pede.
491. [490.] Ad Petrum Pizzellium, Lydae filium, ut secum Albanum excurrat.
Petre, veni, Albanos tecum hinc excurrere in agros
Mens avet, atque meum visere Stayadem.
Nam si forte alio visam comitante, foret mi
Pol bene tantum illic tempus ad exiguum.
At tecum laetusque ibo, laetusque redibo,
Atque fruar solido gaudia plena die.
492. [491.] Laus foeminarum a Lydae moribus.
Odit foemineum si quis genus asper, acerbus,
Immanis, videat te, mea Lyda, volo,
Atque tuos noscat mores. Mutatus amare
Foemineum incipiet protinus ille genus.
493. [492.] Ad Postumum. De diversis utriusque in Lydam studiis.
Ipse tibi Lydam nimium laudare, videris
At mihi tu Lydam, Postume, nosse parum.
Quis nostrum peccet non nostrum est dicere, peccat
Judicio absimili sed tamen alteruter.
Verum ego si pecco, tribuo non debita; si tu
Peccas, quod pudeat, debita non tribuis.
494. [493.] Ad Lydam de filio laudato.
Petri, Lyda tui multa de laude loquentem
Si meque audires, Stayadumque meum;
Largo, credo equidem, fletu materna rigares
Non sine jucunda lumina laetitia.
Tali et felicem posses te dicere nato
Sic, matre ut felix dicitur ille sua.
495. [494.] Lydae a morbo recreatae gratulatur.
Qui tibi, Lyda, dolor nec opinus viscera torsit,
Percussit subito pol mihi corda metu,
Ac totum moerore animum complevit amaro,
Dum nil non tacito in pectore triste puto.
Quod nunc ergo vales, tibi laetus gratulor, ipse
Et videor tecum convaluisse mihi.
496. [495.] Vota pro Lydae valetudine.
Alma Salus, habili comples quae membra vigore,
Languoremque abigis, pallidulam et maciem,
Huc ades et lymphas, queis mersat se bona Lyda,
Tange tua praesens tu, dea, tange manu.
Illa tuo valeat si munere, quas tibi laudes,
Quae tibi ego laetus carmina grata canam!
Carmina quae veniens non ulla obliteret aetas,
Fervet ubi, verus qualia dictat Amor.
497. [496.] Cur Lydam tantummodo laudet.
Lydam cur laudo solam? Quod sola videtur
Illa mihi haud impar laudibus esse meis.
Parcus in hac dicor: mirari et scribere si quam
Vellem aliam, dici prodigus inciperem.
498. [497.] Ad Lydam.
Tam procul a populo quae vivis, Lyda, probari
Omni mirifice qui potis es populo?
Nempe tegi virtus cum summa est nescit et ipsis
Luce sua interdum fulgurat e tenebris.
Nube velut latitans multa sol, discutit umbras
Saepe tamen, claris noscitur et radiis.
499. [498.] Lyda rogante Leuconi discessuro fausta apprecatur.
Dum bonus externas hinc Leucon cedit in oras,
Fausta precer vates me, mea Lyda, rogas.
Quid precer hoc melius, cum cesserit, illius et tu
Sis longum et longum sit memor ille tui.
Temporis et spatium quodvis, spatiumque locorum
Vestrae nil unquam demat amicitiae.
Auguror; eveniet: casus rerum haud timet ullos
Sanctus, quem virtus mutua junxit, amor.
500. [499.] Ad Janum Lydae conjugem Romam redeuntem poeta suo ac sodalium nomine.
Jane, tua huc prae te quae venit epistola, miro
Incendit nostrum pectus amore tui,
Nec quisquam est, reducem Tiberina ad flumina toto
Amplecti quin te gestiat ex animo.
Crede mihi, propera; nec differ gaudia nobis,
Gaudia nec differ, dulcis amice, tibi:
Laetior haud ulla est, quam quae lux rursus amicos
Post longum jungit candida discidium.
501. [500.] Ad Lydae conjugem. Torquati Tassi poema latine vertentem.
Miror ego et laudo pol te, Lydae bone conjux,
Torquati Musam quod tua Musa refert.
Sed miror, laudoque magis, quod pangere tantus
Vates tam raro carmina dia soles;
Magnus quod scribis, major quod scribere non vis,
Et famam, vatum proemia sola, fugis.
Macte, o digne tua vir conjuge: fulgere nata
Luce omni, lucem sic premit illa suam.
502. [501.] Certamen cum Corvino in Lyda laudanda.
Laudo ego te, laudat Corvinus, Lyda; nec alter
Tantillum laudis cedimus alterius.
Diceris ambobus prae cunctis una puellis
Doctrina, ingenio, moribus egregia.
Hoc tantum distat nos inter: quae tibi semper
Soli ego, saepe aliis atque aliis tribuit
Largiter ille; solet nullam et laudare puellam,
Quin dicat de te dicere quae solitus.
503. [502.] Ad Lydam. Hora nimis tarda in laetis, nimis festina in tristibus. [ERROR: no reftable :]Ad Lydam. Venire horam nimis tardam si quid laetum ferat, nimis festinam, si quid triste. Krša
Hora tibi, haud miror, nimium quod tarda videtur,
Qua Thyrsin gestis visere, Lyda, tuum.
Hora eadem, haud miror, nimium festina videtur,
Quod nobis, quos hic linquere, Lyda, paras.
Tarda oritur, laetum si quid vehit, hora; propinquat
Heu festina nimis, fert ubi triste aliquid.
504. [503.] Lyda collata aliis puellis cultior et formosior. [ERROR: no reftable :]Lydam collatam aliis puellis cultiorem et formosiorem esse. Krša
Quos prope te vidi, mihi sic placuere puellae,
Umbra horrens pictis ut placet in tabulis.
Nam collata illis visa es formosior esse,
Cultior et solito tu, mea Lyda, mihi.
505. [504.] Quis vitabit senem vel insulsa loquentem si propior illi Lyda sedet. [ERROR: no reftable :]Neminem vitaturum esse senem vel insulsa loquentem, cui propior Lyda sedet. Krša
Aerumna est ingens insulsa et multa loquentem,
Et verba haerentem ad singula ferre senem,
Quem vitare tamen quisnam queat, aut velit, illi
Quandoquidem propior tu, mea Lyda, sedes?
506. [505.] Ob Lydae narrantis leporem amat heroinas, quas narrat et magis cogitur amare Lydam, quae narrat. [ERROR: no reftable :]De Lydae in narrando lepore. Krša
Sic priscos narras casus, mea Lyda, loquentis
Sensus ut penitos cernere mi liceat.
Et quo ardes pulchrae mirari laudis amorem,
Inque alta omnigenum mente videre decus.
Ergo et quas narras amo scilicet heroinas,
Et te, quae narras, cogor amare magis.
507. [506.] Alter alterius vitium videt, suum ignorat. [ERROR: no reftable :]Alterum alterius vitia videre propria ignorare. Krša
Lyda tibi, mentem quod celat, displicet; illi
Tu, Varro, mentem quod male totam aperis.
Sic sumus: alterius vitium videt alter et odit,
Ignorat vitium, vel fovet ipse suum.
508. [507.] Ad Quintum, accusantem Lydam, quod nulli mentem aperit. [ERROR: no reftable :]Ad Quintum, accusantem Lydam, quod nulli mentem aperiat. Krša
Accusas Lydam, quae sentit corde sub alto
Quod premit ac nulli mentem aperire solet.
Quinte, utinam id faceret! Non tam mea damna viderem,
Angerer et maesto pectore, spretus ego.
509. [508.] Ad Flaccum. Commendat Lydam vel facientem pluris viros, quam par est. [ERROR: no reftable :]Ad Flaccum. De Lyda laudum potius prodiga quam parca. Krša
Lyda facit pluris, quam par; tu, Flacce, minoris,
Queis praestare aliqua contigit arte, viros.
Illa ultra meritum laudat; laudator avarus
Tu nunquam exaequas laude pari meritum.
Me Lydae certe non poenitet: ut mage nummi,
Quam misere parcus, prodigus esse velim.
510. [509.] Ex oculis Lydae luentis vel non pulchrae accipiunt decus, quo carent. [ERROR: no reftable :]In idem argumentum. Krša
Quae nec pulchra aliis, tibi cur pulcherrima visa est?
Ten', mea Lyda, oculis falsa videre putem?
Ex oculis, o pulchra, tuis, quascumque tueris,
Afflari an rebus, quo caruere, decus?
511. [510.] Lydam monet, ne tonitrui fremitu foemineo sit animo. [ERROR: no reftable :]Turpe esse Lydae tonitru timere. Krša
Turpe timore quati, vana et formidine, vasto
Horrida cum nubes intonuit fremitu.
Tolle metum et quae consilio, mea Lyda, virili es,
Fac, ne foemineo, si pote, sis animo.
512. [511.] De Lydae in narranda hystoria lepore et de Furii ineptia. [ERROR: no reftable :]De Lydae in narranda hystoria lepore et molesto interpellatore. Krša
Qui te, docta, jubet praecidere, Lyda, lepore
Quam narras miro (Juppiter!) historiam;
Hinc utinam, dum tu narras, abscedat et idem,
Narrabit, si quid Furius, huc redeat!
513. [512.] Cur, dum tonat, metuat sibi et Lydae.
Cum nigro intonuit dirus fragor aethere, primum
Lyda tibi metuo, dein metuo ipse mihi.
Id fieri video, factum et jam saepe recordor:
Cur fiat, dicat Laelius ac Cicero.
514. [513.] Lydae fides placet auctori, etiamsi illi displiceant sua scripta. [ERROR: no reftable :]Lydam monet poeta, ne, si quid in suis carminibus minus placuerit, sibi celet. Krša
Lyda, nega placuisse tibi mea scripta; placebit
Tum quoque (vera loquor) mi tua, Lyda, fides.
515. [514.] Ad Lydam. [ERROR: no reftable :]De Lyda. Krša Lusus.
Illecebris, metuis, teneat ne Lyda suis me.
Ne dubita; illecebris nunc tenet illa alios.
Me vix alloquio dignatur, me prope tristi
Ab sese absterret torva supercilio.
Nec metus est, teneat, verum ne a limine pellat,
Quem pepulit toto forsitan ex animo.
516. [515.] Laudat judicium Lydae, quando etiam parvi pendat poetam, dummodo ferat, se dici suum cultorem. [ERROR: no reftable :]Docet, quid sibi velit a Lyda. Krša
Quod parvi pendas me, nil queror; o, mea Lyda,
Laudo etiam, verum est quod tibi judicium.
Hoc sat erit; qualis, qualis sum cumque, feras me
Cultorem dici si tamen aequa tuum.
517. [516.] Lusus. Quid Lydae displicuit, cum dixit, se ab ea contemni? [ERROR: no reftable :]Lusus. Purgat se Lidae, quod dixerit, se ab illa contemni. Krša
A te contemni me dixi quod, mea Lyda,
Id juras dictum displicuisse tibi.
Quidnam displicuit? Me falli? An denique verum,
Celatum velles quod mihi, dispicere?
518. [517.] De Lydae et Balthassaris Odescalchii laudibus.
Et Lydam feci magni et te, Balthasar, usque
Praestantes aeque dotibus eximiis,
Ingenioque acres, faciles et moribus aureis,
Instructosque omni ditem animum sophia.
Nunc quod tu Lydam, te Lyda observat, uterque
(Quod rebar jam vix posse aliqua fieri)
Hercle mihi coepit multo laudatior esse,
Esse mihi multo coepit amabilior.
519. [518.] Ad Balthassarem Odescalchium Mariam (Pizzelliam) versibus celebrantem.
Laudasti Mariam sic, Balthasar, ut prope, nullo
aequandam, aequaris carmine materiem.
520. [519.] Petri (Pizzellii) versus laudat.
Petre, tuis capior numeris. Nec dicere pronum
Est mihi, cur capiar, mirifice at capior;
Atque aures, totum et penitus complet mihi pectus
Nescio quid dulci dulcius ambrosia.
Quid credam? Tua me tantum ars movet? An meus in te
Arti aliquid, placeat quo magis, addit amor?
521. [520.] Daphnida ad canendum invitat.
Aurora en roseo pulchrum caput extulit ortu,
Atque deam lenes antevolant Zephyri.
Pelle, o Daphni, greges in pascua: surgere tempus
Ocyus et mollem deseruisse torum.
Ibimus aerios in saltus, rura beata,
Pinguis ubi multo gramine terra viret.
Illic lanigeras dulci mulcebis avena
Tu pecudes, dicam carmina laetus ego.
Carmina, quae pulchrae de monte aut valle propinqua
Auribus arrectis excipiant Dryades,
Et Lydae (eximias Lydae nam dicere laudes
Mens est) eximiis laudibus invideant.
522. [521.] Ad Lydam. De Messala pessimos versus recitaturo.
Sexcentos, heu heu, versus Messala paravit,
Horrendum nostris auribus exitium.
Quis tantam avertat cladem deus? Arte, sodales,
Vitari hoc tantum qua pote supplicium?
Nil opus, heu, video. Promit jam dira venena,
Jam misere miseros perditus excruciat.
Hoc tu, Lyda, feres? Sic nos, Lyda optima, plectat
Ille tuae immeritos tu patiere domi?
523. [522.] De se, si Lydae minus placeret.
Me ne putas, gravior si quis dolor attigit ossa,
Pieriis animo posse vacare modis?
Mene tibi spretum si vere, Lyda, putarem,
Suavidico id lentum carmine posse queri?
Crede mihi, jam nec numeri, nec verba subirent;
Pol magis elingui mutus et Harpocrate
Haererem attonito similis, curamque faterer
Non cantu, at gemitu forsitan et lacrymis.
524. [523.] Se unius Lydae jussu posse carmen scribere.
Quae me iterum atque iterum, mi Varro, pauca rogasti
Carmina, si possum scribere, dispeream;
Dispeream, frustra tentantem scribere ni me
Pierius, quem scis, deserit ille calor.
Quidnam, inquis, cum Lyda rogat? Contra omnia fiunt,
Mens calet, omnigeni sponte fluunt numeri.
Id cur nam fiat, causam tu quaerito: quod fit,
Id fieri verax tantum ego confiteor.
525. [524.] Laudat Lydam consilio mire praestantem.
Consilio mire praestas, mea Lyda; quod aetas
Fert aliis, ingens scilicet ingenium,
Doctrinaeque omnis tibi vis, vitaeque magistra
Ante diem soli contulit historia.
526. [525.] Lyda in quocumque foeminae munere unum exemplar. [ERROR: no reftable :]Monet Pollam ut, qua possit, Lydam imitetur. Krša
Matris, Herae, uxoris, quodcumque et foemina munus
Fungitur, id fungi si cupis egregie,
Non ego praeceptis te, Polla, onerabo; sit unum
Pro cunctis: Lydam, qua potes, usque refer.
527. [526.] [ = 177]
De Lydae lepore in narrando.
Isto qui narrat, quo tu, mea Lyda, lepore,
Est brevis, innumeras narret ut Iliadas.
528. [527.] [ERROR: no reftable :]Cur Lydam vocet puellam quam laudat. Krša
Reddidit [ERROR: no reftable :]Reddidit] Krša : Addidit Radelja Alcides Lydae sua pensa puellae,
Hoc Lydam, reddo cui mea pensa, voco.
Ille colu jussus lanam deducere, penna
At volucri carmen scribere jussus ego.
529. [528.] Ad Lydam, de Delia exiguas culpas metuente et incestos amores exercente.
Exiguas metuit culpas: patrare veretur
Nil magni contra Delia flagitii:
An mendacioli quid dixerit, anxia quaerit,
Ne jejuniolum fregerit aegra timet;
Interea incestos praeceps exercet amores,
Nulla putat sanctae jura pudicitiae.
Quid monstri hoc? Eadem cur tam tibi dissidet? Id sic
Lyda, mihi, mirum ne rear, expedio.
Quod nequam est, quae prima homini, quae maxima in omni
Sunt vitae foede negligit officia.
Ipsa sibi nequam non omni ex parte videri
Quod studet, in parvis angitur officiis.
530. Jano inscriptum.
Janus hic est, idem juvenisque, senexque, severus
Et facilis, vultu gratus et alterutro.
Huic similis vita sapiens laudatur in omni
Ille aptus juvenum moribus, ille senum.
531. Ad Janum carmina carminibus remunerantem.
Aerea Tydides Glauco dedit, aurea Glaucus
Rettulit Argivo prodigus arma duci.
Sic tibi ego misi carmen pol futile; reddis
Tu contra carmen, Jane, mihi eximium.
Hoc pudet: at pretio dispar sit carmen utrumque,
Opto par fidae pignus amicitiae.
532. Ad Mariam Pizzelliam. De Violanta et Petro Pizzelliis.
Natos, Lyda, tuos quum tollo ad sydera, dignos
Dicere consuevi teque, tuoque viro.
Idem ut laude pari vos tollam, dicere natis
Incipiam dignos teque, tuumque virum.
Natus enim vobis mirus jam floret uterque,
Et generi acceptum reddit uterque decus.
533. De laudibus Lydae et Violantae.
Sic matrem Violanta colit, subjectior esse
Ut nequeat dominae fida ministra suae.
Sic illi mater se indulget tota, sorori
Ut nequeat dulcis comior esse soror.
Hoc certamen habent, se se ut gerat illa minorem;
Haec contra ut cupide se gerat usque parem.
534. De Violantae in narrando lepore.
Fabula, quam narras, nulli, Violanta, placeret
Ore alio, nulli non placet ore tuo:
Voce, oculis, vultu commendas omnia; rerum
Non est, quo capimur, sed tuus iste lepor.
535. In Philippum. De laudibus Violantae canentis.
Rauca silet Violanta. Doles? Gaudesne, Philippe,
Quem torquet cantu, quem fugat illa suo?
Cantu, quo rigidas possit deducere quercus,
Duraque ab Alpinis saxa vocare jugis?
Dii faciant, sint ista tibi ne gaudia longa,
Ocyus et solito dulcior illa canat.
536. In idem argumentum.
Assiduo a cantu rauca est Violanta. Philippe,
Si cantus metuis, linque domum, atque veni.
537. Aliud in idem argumentum.
Artis magna tuae laus est, praeclaraque, dulci
Tam multos cantu, quod, Violanta, tenes.
Major at est, dulci (res mira, auditaque nunquam!)
Longe unum cantu quod, Violanta, fugas.
Te cantus laedit; laedunt nos tot tua dicta,
Quae jacis Alpina frigidiora nive.
Tam multi patimur, placet uni quod tibi: cur tu
Unus, tam multis quod placet, haud pateris?
538. Ad Violantam. De Aulo ejus cantum non probante.
Non placet Aulo uni cantus; placet omnibus: ergo
Unum, si taceas, omnibus anteferes.
Quod pol si facies, non te, Violanta, puellis
Unam, feci ut adhuc, omnibus anteferam.
539. Violanta canente, quid sibi praecipue placeat.
Judice me, vincis Rufam, Violanta; tuo sed
In cantu placuit fors mihi Lyda parens,
Atque pater, patruusque tuus, fraterque, tuique
Mores, queis fieri nil pote amabilius.
Judicium haec forsan depravant omnia, nec me
Cantus, at in cantu tuque tuique movent.
540. De Rufa et Violanta canentibus.
Audivi Rufam: multo est vocalior, at non
Tam belle ac lepide, quam Violanta, canit.
Illa mihi summas percellit valdius aures;
Imum permulcet blandius haec animum.
541. In idem argumentum.
Audivi Rufam, vocem admiratus et artem
Optavi cantus at, Violanta, tuos.
Flexanimos cantus: quiddam illud, corda subire
Quod solitum est dulci dulcius ambrosia.
542. Cur Violanta canens mirus solito placuerit.
Peccasti cantu quiddam, Violanta: pusillum
Continuo nostras laesit id auriculas.
Culpa tua est: suetae perfecta audire, recusant
Si quid perfectum non satis exciderit.
543. De Violanta, quae canere nolens, aliam canere jusserit.
Pollicita es nobis cantus, Violanta; rogasti
Dein aliam, partes egit et illa tuas.
Bis laesi querimur, nostris quod dempta voluptas,
Illatus nostris quod dolor auriculis.
544. In idem argumentum.
Cantandi partes dum tu, Violanta, recusas,
Deterior partes dum subit ista tuas,
Laedimur, heu, miseri, vel quod vox ferrea torquet,
Vel quod vox aures non beat aureola.
545. De laudibus Violantae canentis.
Per nemus errabant Dryades: Violanta, canebas
Dulcia forte tuis carmina structa modis.
Ars placuit, vocisque lepos, laetosque dedere
Formosa plausies terque quaterque manu,
Quidquid et audibant mirantes scribere divae,
Certarunt teneris omnia in arboribus;
Nunc eademque iterant et te, Violanta, magistra
Doctae, quam suerant, dulcius ore canunt.
546. Ad Philippum. De dono ad Violantam misso.
Candida quae mittis Violantae dona, Philippe,
Apta illi, ut video, sunt simul atque tibi.
Illa candidius nihil: ornat te quoque fuco
Ista carens omni candida simplicitas.
Cerea sunt eadem quod munera, mitis et agni
Mystica inest sacris orbibus effigies,
Flecti apta ad laudem quovis et mitia et omnes
Perfecta ad numeros indicat ingenia.
Felix, cui licuit pariter diamque puellam
Teque tuis mire pingere muneribus!
547. In discessu Violantae ad sanctas moniales.
"Quo fugis, ah, Violanta? Mane: cur saeva parentes,
Heu heu, cur fratrem deseris unanimem?
Te laeto excipient vittatae corde sorores,
Mulcebuntque omni scilicet officio.
Verum ille ut tantus primum desederit ardor,
Nil erit, ut possis tam bona laesa queri,
Sed, credo, charos optabis moesta parentes,
Optabis fratrem moesta sed unanimem."
Haec ego: freta deo constanti pectore gressum
Extulit e patria dia puella domo.
548. Violantam inter moniales canentem laudat.
Terrigenum coetu placuit Violanta; placere
Ipsis nunc possit vox tua coelicolis,
Coelicolum regem vesca sub fruge latentem
Dum canit et dulci dulcior ambrosia.
Sacro templum hilarat cantu, mulcetque piorum
Corda, pias oculis elicit et lacrymas.
Felix Lyda parens haec si audiat, audiat et se
Matres felicem dicier ante alias!
549. In idem argumentum.
Ante quidem sueras carmen cantare profanum:
Carmen, io, sacrum nunc, Violanta, canis.
Ipsam se vincit tua vox, quae vicerat omnes,
Atque pio prodit dulcis ab ore magis;
Ante domo patria templo nunc digna, placere
Ante homini, nunc jam digna placere Deo.
550. De Violantae mora apud sanctas moniales.
Tres aberis menses tecto, Violanta, paterno;
Haec quis tam durus non tria saecla putet?
Ah utinam fugiant raptim, noctesque diesque
Se cursu evolvant tempora praecipiti!
Queis desiderium cedens, curamque relinquis,
Laetitiam ut rediens, dia puella, feras.
551. Ad Violantam, quum ad moniales transiret.
Digrederis, Violanta, domo; te flet domus omnis,
Quaeque tuam celebrat candida turba domum.
Nec vocem, qua nil auri est jucundius, optant,
Nec formam, qua nil pulchrius est oculis.
Optant, queis menti pote nil acceptius esse,
Mores (heu durum discidium!) aureolos.
552. Post Violantae ad sanctas moniales discessum.
[ERROR: no reftable :]In editione Bodoniana hoc epigramma in duo epigrammata divisum reperitur. Primum sub num.o XLVII inter Encomiastica pag.a 49 incipit a primo versu usque ad septimum; et secundum sub n.o LXXXIV inter Varia pag.a 175 incipit a versu septimo usque ad finem. In MM.SS. vero ambo haec epigrammata unum tantummodo (prout hic) efficiunt. Radelja Unde abes, o Violanta, domus te moesta requirit,
Et qua turba tuam visit amica domum,
Nec desiderio quisquam non fixus acerbo,
Digressu moeret, dia puella, tuo.
Haec contra, sacras inter quae septa puellas
Incolis, ut rident laeta magis solito!
Te socia ut gaudent omnes, ut nulla sororum
Non vultu praefert gaudia magna suo!
Nec facile est dictu, quinam locus, an domus, anne
Hoc magis hospitium laude tua resonet.
O rara! O nullis non mire dotibus aucta!
O prope jam matri par, Violanta, tuae.
553. Ad Lydam a librorum lectione abstinente post Violantae discessum.
Aureolos veterum nulla non luce libellos
Quae sueras mecum sedula perlegere,
Ecce, mea, octonis cessas nunc, Lyda, diebus,
Illa operum procul est dum tibi cara comes,
Multiplices inter curas, nec conqueror; unum
Sed miror, dempsti quod mihi nempe diem
Hunc etiam, spero, reddes, demet tibi partem
Curarum rediens quum Violanta domum.
554. De Violanta matrem videre cupiente.
Quae matri, Violanta, tuae te junget, Eoo
Lux veniens clarum tollit ab amne caput.
Ut tibi laetitia trepidat mens; somnus ocellos
Fugit et in cupido pectore corda micant!
Ut lentam increpitas votis properantibus horam,
Hos subeat genitrix qua tua chara lares,
Aspectuque suo, longo et sermone fruare,
Secum perpetuo nempe futura die!
Nulla mora est, jam jam veniet, sed lenta videtur
Quae veniens, celeri mox ruet hora pede,
Elapsum et mirans magna inter gaudia tempus,
Quonam abiit, dices, quo mihi laeta dies?
Humanis haec nempe bonis est sors: pede lento
Adveniunt, lapsu praepete disfugiunt.
555. De Violanta, visa matre.
Ut caram secum vidit Violanta parentem,
Nunc demum haec, dixit, nunc mihi septa placent.
Virgineo res nulla choro me avelleret unquam,
Haec quoque virginei si foret una chori.
556. In idem argumentum.
"Dejecto, Violanta, solum cur lumine figis?
Nubes pallidulas cur tegit atra genas?"
Haec ego. Suspexit matrem illa et dicere visa est:
Nescis, mi quantas haec habet illecebras!
Quam non ulla queat mihi, quamvis laeta, placere
Ni, mecum pariter quam colat illa, domus.
557. De Violanta regredi domum cupiente.
Multas sum matres, multas et nacta sorores,
Felix, felicem nomina si faciunt.
Sin res; prae matrum turba, turbaque sororum
Una mihi mater, frater et unus erat.
Haec secum interdum, credo, Violanta, paternam,
Et cupit in tacita mente redire domum.
558. De Violanta ob matris discessum aegrotante.
Digressu carae doluit Violanta parentis;
Haec morbi causa est, hinc, reor, aegra jacet.
Lyda, veni: amissus, te discedente, redibit
Artubus atque animo te veniente vigor.
559. De Violanta domum reversa.
Cara domo existi patria, Violanta; reversa
Es tamen in patriam nunc mage cara domum,
Nec quisquam est nostrum, coetu qui nempe solebat
Assiduo vestros concelebrare lares,
Cui, quamquam jucunda olim, jucundior esse
Reddita nunc multo non videare tamen.
Nam procul hinc degis dum sacris abdita septis
Inter virgineos, dia puella, choros,
Omnigena absentis crebro de laude loquentum
E desiderio valdius arsit amor;
Sanctus amor (nomen dubium ne horresce), bonorum
Candida quo virtus corda ciere solet.
560. De Lyda minus alia curante, aegrota filia.
Anxia dum natae morbo es, nil carmina, credo,
Ulla queunt animum lecta movere tuum.
Nil opus est igitur multa me scribere cura,
Nulla quae cura tu, mea Lyda, legas.
Quidquid enim scribo, scribo tibi: cedit inanes
In ventos, quem tu negligis una, labor.
561. Ad medicum. De Lyda, cujus filium curaverat.
Lyda tibi nil non debet mea, docte Coloti,
Cui per te natus jam valet, atque viget,
Cui natum pergis nunc tristi exsolvere morbo
Arte tua et curis pervigil assiduis.
Felix, de tali cui tam bene posse mereri
Contigit! Invideo, dulcis amice, tibi;
Meque suo vatem qui numine fecit Apollo,
Pro vate ut faciat jam medicum cupio.
562. De Lyda, omnes partes egregie fungente.
Dum natae servit, caris dum servit amicis,
Alternat crebras ut mea Lyda vices!
Nunc coetu in medio est, lecto nunc assidet, aegram
Et fovet ac dulci detinet alloquio.
Partem nulla queat tam belle fungier unam,
Quam belle partes fungitur illa duas.
563. Ad Violantam. Praesepe Christi nati contemplantem.
Fratris opus pulchrum, Bethlaea mapalia cernis,
Vagit ubi aeterni Filius ille Patris;
Nempe ut, ceu glaciem fert ille ac frigora, morbum
Sic, quo fessa jaces, tu, Violanta, feras;
Ille suos patitur ceu laeta mente dolores,
Laeta ut mente itidem tu patiare tuos.
564. Ad Montium. De Lyda filiorum macie sollicita.
Monti crasse, omnes quae macros Lyda probare,
Omnes quae pingues despicere est solita,
Postquam illi natus coepit pinguescere, amica
Jam, credo, fieri pinguibus incipiet.
Quod si nata etiam macie pinguescet abacta,
Illa sibi posthac nil nisi pingue volet.
Atque gravem multa Bacchum pinguedine Phoebo,
Mammosam Veneri praeferet et Cererem.
565. Ad Lydam, de Violanta minus aegrotante.
Obscura sub nocte tibi quod lucis obortum
Est quiddam, toto gratulor ex animo.
Sume animos, mea Lyda: procul vis effera morbi
Cedit Poeoniis victa sub auxiliis.
Cui metuis jam jam dulcis Violanta valebit,
Et matrem amplectens sospes et incolumis,
Bis debere tibi vitam se dicet, ab atra
Praecipue curis morte recepta tuis.
566. De Violanta e morbo melius habente.
Tandem aliquid longam post noctem est lucis obortum,
Febris ubi advenit serior et levior.
Spes matri, Violanta, tuae, spes omnibus alma
Complevit dulci pectora laetitia.
Quid faciet post spem quum coeli e parte serena
Pulchra salus niveis venerit alitibus?
567. Vaticinium de Violanta aegrotante.
Vidi formosum prope sicco germine florem
Languidulum in prato deposuisse caput;
Vidi sed rursum coelesti rore madentem
Laetum purpureis, Lyda, vigere comis.
Vaticinor: tua sic rursum Violanta vigebit,
Languida quae tristi nunc jacet aegra toro.
568. De Violantae valetudine auguratio.
Qualem te in somnis vidi, Violanta, valere,
En erit ut videam te, Violanta, vigil?
Augurium certe placuit: mea visa sequetur
Cum res, somne, tibi qualia dona feram!
569. Augurium ex somnio Violantae aegrotantis recuperandae.
Vidi ego te in somnis, laetam, Violanta, sedere
Plena erat omnigena mensa ubi structa dape,
Florentemque, rosae ac similem, morboque levatam
Prorsum omni vesci gnaviter appositis.
Vidi, credo equidem, non frustra. Ludere inani
Me vatem Phoebus non solet augurio.
570. Ad Lydam. De Violanta minus febri laborante.
Gratia diis; tandem febris decessit abacta
Longe sub Stygios, venerat unde, lacus.
Cara tibi Violanta, mihi et tu reddita, Lyda, es,
Cui gnatae in morbo plurima pertimui;
Pertimui tanto hercle magis, quanto minus ipsa,
Dum gnatae metuis, visa timere tibi es.
571. In Quintum, Violantae morbum Lydae matri extollentem.
Quid metuas, quidnam speres, tu videris ipse,
Quinte, tibi: ast aliis tristia quae metuis
Nil opus est claras proferre in luminis oras,
De gnata et matri dicere quid metuas:
Praesertim fatuos metuis qui saepe timores,
Errantesque umbras et tua visa paves.
572. De Violanta graviter aegrotante.
Aegrotat Violanta, pavet cor fixa dolore
Lyda parens; jubeor scribere carmen ego.
Possem utinam! Garrire levis solet; anxia corda
Quae premit immani pondere, cura silet.
573. In Postumum, male ominantem de Violantae salute.
Egregius vere solator, Postume, Lydae
Anxia sollicito corde timore levas.
Haec bene se dicit gnatae sperare; spei tu
Respondes jam te prorsus habere nihil:
Haec morbi frungi vires; tu gliscere morbum
Sic, ais, ut medicae vicerit artis opem.
Talia cum gemitu, magnum ut testeris amorem.
O saevum horrendae pignus amicitiae!
574. De Violanta, cum in eo esset, ut animam ageret.
Quod trahit, heu, duros Violanta in morte dolores,
Necdum etiam sedes tollitur ad superas,
Parvae aliquid superest labis fortasse piandum,
Nec satis ex omni candida parte nitet.
Sic opifex aurum purgat multo prius igne,
Dein locat in regum vertice fulgidulum.
575. De Lydae in ipso dolore moderatione.
Quae tibi vis animi est! Quod robur, Lyda, trementem
Quam gnatae in morbo lancinat usque dolor!
Nec tamen aut [ERROR: no reftable :]aut] Krša : haud Radelja fundis lacrymas, aut anxia curis
Moesto languidulos ore cies gemitus,
Ne tuus in vacuas moeror si prodeat auras
Moestitia totam compleat iste domum.
Macte tua virtute, omni mihi laude locari
Inter magnanimos digna puella viros.
576. De die, quo obiit Violanta.
Quo se virgo die patrum de more piandam
Templa olim gaudens intulit in Solymae,
Hoc te virgo, tibi nunquam non culta, supremas
Ad superum sedes, templa beata, vocat.
O felix Violanta! Labor cui desinet omnis,
aeternaeque ibunt gaudia laetitiae!
O felix! Primo hinc cedentem in flore juventae
Non fletu dignam, sed reor invidia.
577. In funere Violantae.
Ante alias omnes praestans Violanta puellas
Hinc levis in sedes avolat aetherias.
Primam quae meruit, metas praevecta, coronam
Quid ni decurso cesserit e stadio?
578. In idem argumentum.
Quae virgo hinc abiit tibi gnata in flore juventae,
Lyda, quot et quantis est caritura malis!
Hoc certe: haud unquam, ceu tu nunc, perdita luctu
Plorabit gnatam, viscera cara, suam.
579. Ad Lydam. In idem argumentum.
Vita mare est, saevi quam versant undique fluctus,
Ventorum furor et concitat indomitus,
Nec quisquam est tanta in turba, tantoque labore
Felix, quum dubio volvitur in pelago.
Ille modo est felix, qui cuncta exire pericla
Magnorum potuit munere coelicolum,
Totque inter scopulos, tot naufraga corpora portu
Se, vita functus, condidit in placido.
Haec tibi si natae dices in funere, Lyda,
Maternus poterit mitior esse dolor.
580. In idem argumentum.
Vidi ego te vita functam, Violanta, jacere;
Mira inerat niveis forma, leposque genis.
Vultus erat talis, quali reor esse futuros
Reddita post vitae corpora coelicolas.
Obstupui, flexique genu, veneranda puella,
Nec pro te fudi, sed tibi rite preces.
581. In idem argumentum.
Extinctam vidi Violantam. Pulchrior esse,
Quam quo vivebat tempore, visa mihi est.
Fallor? An hinc abiens aeternae ad gaudia vitae
Mens formae partem liquit in ore suae?
582. In idem argumentum.
Non tibi ego moestos tam pulchro in funere questus,
Non tibi ego lacrymas, o Violanta, dabo.
Flere nefas raptam trans coeli culmen Olympi,
Divum ad sidereas, fulgida templa, domos,
Cantus ubi et choreae, laeta et convivia, mentes
Et quaecumque hominum gaudia grata juvant.
Nos fleri miseros decet, heu, quos, dia puella,
Deseris in mediis, ipsa beata, malis.
583. In idem argumentum. Violantae loquitur. [ERROR: no reftable :]In idem argumentum. Violantae verba novissima. Krša
Semita quae vitae heic melior foret, aptior et mi
Ante alias omnes, noscere discupii,
Quaesivi et frustra; magna in caligine quidquam
Nec potui curis anxia dispicere.
Sed bene habet: miserans longum Deus ipse laborem
Me bonus ad sedes evehit aetherias,
Illius et transfert felicem ad gaudia vitae,
Qua nulla est melior, nec magis apta mihi.
Sic ait, aeque humili fugiens tellure, beatas
Intulit in superum se, Violanta, domos.
584. Aliud. [ERROR: no reftable :]Poeta ad Lydam, Violantae nomine. Krša
Mater, triste mihi nil contigit. aegra dolori
Pone modum: divam ne lacrymis viola,
Divam coelicolum tecta in stellata receptam,
Plena ubi perpetuae saecla quietis eunt,
Nec curis locus est ullus, durove labori,
Candida sed pennis Gaudia purpureis,
Laetitiaeque omnes volitant, largaque Juventa
Usque manu praebat nectar et ambrosiam.
Haec fruor; haec carae tu, mater, tot bona gnatae
Moestitia noli digna putare tua.
Lyda, tibi e summo Violantam haec dicere coelo,
Atque tuos luctus jam sibi nolle, puta.
585. Monet Lydam, matrem moestissimam, ut foras exeat, animum recreatura.
Linque domum, quamvis luctu cor saucia mater,
Nondum et siccatis uda sinum lacrymis.
Erranti occurrent magnam tibi, Lyda, per urbem,
Quae forsan paullum te tibi surripiant,
Vel certe impediant prorsum indulgere dolori,
Et tota in curas mente vacare tuas.
Est aliquid, solidam nequeas quum ponere molem,
Posse mali [ERROR: no reftable :]mali] Krša : mihi Radelja saltem demere particulam.
586. Ad Lydam, mortua filia, sanctas moniales, apud quas olim morabatur, invisentem.
Quo ruis in lacrymas? Saevi monumenta doloris
(Parce viae) servat, quam petis, ista domus,
Nata ubi vae miserae morbo correpta supremo est.
Siste gradum; infaustos aufuge, Lyda, lares.
Quid loquor? Officium quo te rapit, i, bona Lyda,
Virgineos natae moesta revise choros:
Jungetis pariter fletus et multus utrinque
Gliscet, sed multa non sine laude, dolor.
587. Ad Lydam matrem moestissimam.
Lyda, tuos possem solari voce dolores,
Anxia ni premeret mi quoque corda dolor.
Nunc tecum tristes modo possum jungere curas,
Atque tuis moestus fletibus adgemere.
Haec valeo: in luctu, si quis te non amat aeque,
Solamen gelidum, verba diserta dabit.
588. In funere Violantae.
Chara satis, vixit donec, Violanta, supremum
Post funus facta est nunc mihi chara magis.
Et merito: praestans virtus, qua viva placebat,
Multo est in divum sedibus aucta magis.
589. Tumulus Violantae.
Heic Violanta jacet, cujus vox, formaque cepit
Terrigenas, virtus inclyta coelicolas.
Coelicolae ad sese placitam rapuere puellam:
Flerunt rapta sibi gaudia terrigenae.
590. Ad Lydam, filiae desiderio perpetue anxiam.
Omnia jam natae solvisti, Lyda; tibi jam
Ipsi, quae debes solvere, Lyda, para.
Sume animos, moestas, quantum potes, abjice curas,
Laetitia et mentem, fessaque corda leva,
Luctus ad extinctos quando hic non transmeat, ullum
Ad vitam tristes nec revocant lacrymae,
Moerorem at vivis tantum, seniumque, supremam
Et maciem et morbos, fataque nigra ferunt.
Non furor est vanos in longum ducere fletus;
Haud prodesse alii, velle noscere sibi?
591. Ad Violantam. De bonis, quae illi Morandus testamento donaverat.
Morandus, patrio qui te dilexit amore,
Donavit moriens quod, Violanta, tibi,
Id patri, matrique tuae, fratrique molesta
Hoeres Morandi lite avet eripere.
In superum tu magna foro tua jura tuere,
Tu serva, tibi quae sunt data, dona tuis.
Eduxit quae te vivam, quae plorat ademptam,
Turpe tibi est, laedi si patiare domum.
592. De Lyda narrante.
Quid vox, quid vultus possint, oculique loquentis,
Quid vis eloquii, Lyda, videre potest,
Audierit qui te fabellas ludere aniles,
Atque viros circum viderit excipere
Auribus arrectis nugas et inania rerum,
Nunc subitam et risu prodere laetitiam,
Nunc terrore quati, verso et pallescere vultu, [ERROR: no reftable :]verso et pallescere vultu] vultu2 et pallescere verso1 Radelja
Nunc moerore angi non sine lacrymulis;
Et quos nulla aetas tulerit, nec possit, opinor,
Ferre unquam, fictis casibus annuere,
Qui, si alio casus quovis narrentur ab ore,
Septennes, credo, vix teneant pueros.
593. De eadem.
Artem impune potes, Pizzellia, spernere agendi,
Quidquid agas, quovis doctior artifice.
Nam te intus natura docet; motusque, statusque,
Et voces mire temperat ipsa tuas.
Cuncta decent: oculos, vultusque, manusque faventum
Applausus, mentes testor et attonitas.
594.
Ad Lydam. Cur non possit Gauri carmina probare.
Dicta probo Lydae semper; tua dicta probare
Ut cupiam, ut coner, Gaure, tamen nequeo.
Obstat enim, quam Lyda colit, quam tu male spernis,
Cui parere uni cogor ego, ratio.
595. In Varum Lydam sibi totam vindicare conantem.
Varus adest: cari longe migrate sodales.
Solus vult pulsis omnibus ille coli.
Ille sibi Lydam solus deposcit: amicam
Ulli praeterea non sinit esse viro.
Vos migrate alio, me nulla injuria vincet,
Ne patiens quaevis non patienda feram.
596. Ad Postumum maledictis fictis adulantem.
Ut placeas Lydae, fictis maledicere verbis
Mirus adulator, Postume, saepe soles,
Nec magis ulla, reor, nostrae praeconia laudis,
Istaec Lyda sibi quam maledicta velit.
Quae cur non malo possim conferre, proterva
Damoetam e latebris quo Galatea petit?
597. In ineptum assidue Lydam invisentem. [ERROR: no reftable :]In quemdam ineptum assidue Lydam invisentem. Krša
Assiduus Lydan invisis, Pontice; num, te
Quam spernat, noscas ut magis, atque magis?
598. [ERROR: no reftable :]De homine fero, quam comem Lyda dixerat. Krša
Qui ferus est aliis, comis tibi, Lyda, vocatur;
Comis sola ferum dici aliis sinito.
Id si ferre nequis, dic talem praebeat ille
Se se aliis, qualem praebuit usque tibi.
599. [ERROR: no reftable :]De Flacco sperante se posse a Lyda amari. Krša
Lydam Flaccus amat; nec miror, namque venusta est,
Salque merum, raro praedita et ingenio.
Hoc miror, sese Lydae quod sperat amari
Insulsum vasto corpore, mente rudem.
600. Ad Petrum Pizzellium, quod scribens poetam inter amicos primum salutarit.
Me primum salvere jubes: nec falleris hercle;
Primus amicorum sum tibi de numero.
Sexcentos inter "Mihi palmam cedite" clamo
"Non erit, ut Petrum me magis alter amet".
Hoc, ita quod sentis, gratum est: teneo, atque tenebo
Semper, quem tribuis tu mihi jure, locum.
601. Ad Petrum Pizzellium, sine causa poetae gratias agentem.
Petre, mihi sine te nulla est jucunda voluptas;
Tecum epulae, tecum florea rura placent.
Quare ubi te comitem duco mihi, nil mihi debes,
Duco etenim, bene sit quo mihi, te comite.
Ipse magis fateor tibi me debere, quod ob te
Gaudia mi sapiunt, quae male desiperent.
602. [ERROR: no reftable :]Ad Pizzelliam, quae poetae carmina Stayo legerat. Krša
Quae tibi festinus lusi, Pizzellia, tu ne
Legisti magno carmina Stayadae,
Eloquio exaequat prisci qui scripta Lucreti,
Doctrina longe vincit et ingenio?
Ille, reor, nugasque meas et sprevit inanes,
Ipse ego quos soleo spernere, versiculos;
Communis patriae ni vinclum praepedit, acris
Vim ni judicii forte retundit amor.
603. Inscriptum imagini suae.
Cunichius tuus ille tibi, Pizzellia, donat
Non parvae hoc parvum pignus amicitiae.
604. [ERROR: no reftable :]Cur a Lyda discesserit. Krša
Lyda ego non odio te liqui, at ductus amore,
Me sine quod melius visa futura domi es;
Nil poteram praesens, absens num forte juvare
Possem, tentavi scilicet, atque abii.
605. [ERROR: no reftable :]De Lyda et Tulla. Krša
Lyda, sibi, debes fortunae tu decus omne,
Tulla, tumes magnos quae levis ob titulos,
Omnis cui gemmis, atque auro est clara supellex,
Multus et in stabulis pinguibus hinnit equus.
Quae, fateor, nec habet mea Lyda, nec optat habere
Freta sui raris dotibus ingenii,
Majorque et melior tanto, sapientia quanto
Et virtus brutae praeminet alma deae.
606. Ad Petrum Pizzellium. Illum monet, ut valetudinis causa ruris deliciis fruatur.
Petre, vales: vacuos i tandem laetus in agros,
Quo vocat ac vegetum te ciet alma salus.
Illic aerios colles, camposque virentes,
Sylvarum dulces juverit et latebras
Lustrare, atque frui divini gaudia ruris
Vere novo vernis floribus assimilem,
Vesci et more tuo, nosse et; sibi consulat ipsi,
Natura ut docto doctius Hippocrate.
607. Ad Lydam absentem.
Tecum, Lyda, loqui, lustras quae Tuscula tempe,
Urbis Romuleae cultor ego cupio.
Id quando cupido nondum licet [ERROR: no reftable :]cupido nondum licet] nondum liceat mihi Radelja ; quod [ERROR: no reftable :]quod] Krša : hoc Radelja licet unum;
Assidue de te nocte dieque loquor.
608. Ad Lydam de Merope ab illa acta et de Antigona acta a Donna Zagarolia.
Spectaram Meropen quondam, mea Lyda, lepore,
Atque tuis captus mirifice illecebris,
Spectaram, scenae quidquam nec posse putaram
Post illa inferri tam lepidum et sapidum.
Spectavi at postquam Antigonam, pol visa lepore
Illabi est penitis sensibus illa pari.
Salvete insignes ambae, salvete, coronam
Queis dedit ambabus candida Melpomene!
609. Ad Lydam.
Maffei Meropen spernit Corvinus, eamdem,
Lyda, unam attonito pectore miror ego.
Nempe illi haud unquam; crebro at mihi contigit olim
Esse heic, mirifice quum tu ageres Meropem.
610. Lydae ubique comes. [ERROR: no reftable :]Se Lydae comitem, ubicumque ire velit, futurum. Krša
Quaeris, an ire velim Lydae comes? Addere, amice,
Nil opus est, quonam: quolibet ire volo.
611. [612.] Laudat Lydam.
Lyda suas nescit laudes, mirandaque cunctis
Nec se miratur, nec placet ipsa sibi.
Hoc ego praecipue demiror: laudibus unam
Unam hanc pol cunctis, qui sapit, anteferet.
612. [613.] Ad Lydam, rogantem quemdam [ERROR: no reftable :]rogantem quemdam] quemdam2 rogantem1 , quam valeat.
Ah, quid agis, mea Lyda? Istum cur ausa rogare es
Quam valeat? Miseris, heu, mala quanta moves
Quae subito nobis tempestas ingruet! Omnem
Morborum incipiet promere jam numerum,
Et moesta aeternas ordiri voce querelas,
Et dicet decies dicta iterum decies.
Tunc te sera nimis damnabis, tunc male nobis,
Tunc male te dices consuluisse tibi.
Crabrones ceu quum stultus puer excitat, inde
Sensit ubi figi spicula saeva, gemit.
613. [614.] Laudat Lydam, eo quod se ipsam non novit.
Nosse ipsum se, Lyda, ingens sapientia fertur,
Pythius et gentes id docuisse deus.
Pace tamen Phoebi liceat mihi dicere verum:
Quod te non nosti, tu mihi, Lyda, places.
614. [615.] Laudes Mariae Pizzelliae.
Ipso tam sapiunt sensu tua verba, lepore
Ut vel cassa omni, Lyda, placere queant.
Tantus et est verbis lepor omnibus, ut mihi possint,
Omni vel sensu cassa, placere tamen.
615. [616.] In idem argumentum.
Istaec, Lyda, placent, quae narras, omnia: verum,
Quo mire narras, perplacet iste lepos.
616. [617.] Laudat Lydam, eo quod matri suae similis est. [ERROR: no reftable :]Laudat Lydam
Quod proba, quod formosa, omnis quod docta Minervae es,
Laudari longo carmine, Lyda, potes;
Cuncta sed expedio paucis praeconia, solum
Hoc dicens: matri, Lyda, tuae es similis.
617. [618.] Laudat Mariam Pizzelliam sub nomine Lydae. [ERROR: no reftable :]seu, ut melius: Ad Lydam, quid de illa sentiat. Radelja
Quod, mihi displiceas ne quando, Lyda, laboras,
Id gratum est; multo gratius at fuerit,
Si tibi, quidquid ages, haec sit fiducia semper,
Posse nihil fieri, quo mihi displiceas.
618. [619.] Ad pictorem, quid sibi velit Maria Pizzellia.
Pingere vis Mariam sic, pulchra in imagine sese
Gaudeat ut veram cernere? Pinge Petrum.
Ipsa suam faciem contemnit: laeta decori
In gnati facie se videt usque parens.
619. [620.] Ad Mariam Pizzelliam de ejus singulari in narrando lepore.
Quam narrans Glaucon a te, Pizzellia, distat!
Hic memorat, pingis tu mihi facta virum;
Hic sua dicta meas tantum dimittit in aures,
Tu, quae gesta, ipsis subjicit hercle oculis;
Hunc vix ferre queo, te miror; longus in omni est
Mi nimis hic, brevis es tu nimis, historia.
620. [621.] Ad Violantam Pizzelliam.
Si tales pagus ferret, Violanta, puellas,
Pagano in cultu qualem ego te video,
Nemo urbem nollet spernens et regia tecta,
Rusticus agrestes incoluisse domos.
621. [622.] Mariae Pizzelliae, sub nomine Lydae, laudes.
Vidisti Lydam: vise omnia quidquid in urbe est
Rari operis, dices, rarius esse nihil.
622. [623.] De eadem.
Est tibi visa Venus nuper, dum Lyda, tacebat;
Audieris fantem, Postume, Pallas erit.
Forsitan et Juno fiet, vultuque, disertis
Illectum et verbis quum premet imperio.
623. [624.] Ad eamdem.
Tollor humo, curae fugiunt, circum omnia rident,
Corda micant hilari concita laetitia.
Unde animo hic subitus vigor incidit? O, bona Lyda,
Hoc facit, e vultu quae venit aura tuo.
Haec moestum affigit terrae gravis; haec, ubi spirat,
Lenis, me sedes evehit in superas.
624. [625.] Dicit se Lydae iratum, eo quod parce opera sua utatur.
Imperiis me, Lyda, tuis qui posse putavit
Offensum irasci, fallitur egregie.
Irasci possem tibi rem si laevus ob ullam,
Irascar, parcis quod nimium imperio.
Quemque jubere tuo fas est jure omnia, vix me,
Ceu nihil addictus sim tibi, pauca rogas.
625. [626.] Ad Lydam.
Aedes, Lyda, tuas laeta dum mente petebam,
Frigida non Cauri mi fuit aura gravis,
Nimbosumve atra septum caligine coelum,
Atque ruens gelidae turbidus imber aquae.
Idem ego, te ut frustra quaesivi, limine amico
Digrediens moestus, dum mea tecta peto,
Nimbosque et glaciem, vesanaque flamina sensi;
Imber me saevus, me fera laesit hyems.
626. [627.] Ad Postumum. De Phyllide et Lyda.
Cara mihi est Phyllis, cara est mihi Lyda. Quid ergo?
Vecors ille meum pectus an urit amor?
Dii melius! Cara est, si nescis, utraque, utramque
Alma suis virtus quod decorat radiis,
Gratior illa quidem formoso in corpore, sed quae,
Forma etiam dempta, Postume, grata foret.
Hic meus est: quem tu falso tibi fingis, amice,
Iste senem longo a tempore fugit amor.
627. [628.] Ad Lydam.
Et cantus placuere mihi, placuere choreae
Et celeres, placuit sed tamen egregie
Unum hoc, hesterna dum laetus nocte theatrum
Concelebro, tecum quod, mea Lyda, fui;
Quod tibi me comitem voluisti, Lyda, carere
Es nec passa tuis dulcibus alloquiis. [ERROR: no reftable :]fact. die 19. Jan[uar]ii 1778. Radelja
628. [629.] Ad Lydam.
Lyda tuo sic me devinctum credis amore,
Libertas ut sit jam mihi nulla super.
Istud idem de me, si nescis Tulla putabat,
Errorem at sensit Tulla relicta suum.
629. [630.] Ad Lydam.
Me tibi opus comite est si quando, Lyda, rogare
Parce "vacem, anne aliqua re male distinear?"
Nunquam distineor cura districtus ab ulla,
Totus perpetuo quin tibi, Lyda, vacem;
Cujus me virtus cepit sic, ut mihi malim
Nil prorsum in vita, quam tuus esse comes.
630. [631.] De Lyda et Lycoride.
Pulchra est, nec pulchram sentit se Lyda; Lycori,
Foeda es, sed pulchram te tamen esse putas.
Hoc fit, ut e cunctis placeat mage Lyda; Lycori,
Et cuivis contra tu mage displiceas.
631. [634.] [ = Sat. 1142]
Ad Petrum Pizzellium. De chorago minime Romae accepto.
Displicuit populo, placuit tibi, Petre, choragus,
Atque aliis, veros qui didicere modos.
Ergo facit nihili populum, nec sibila curat,
Et celsum explosus tollit ad astra caput.
Laudo equidem; tantum nec praestans ille choragus,
aeque sed praestans est mihi philosophus.
632. [635.] Ad Lydam. De Lycida.
Nobilis ac pulcher, vernans et flore juventae,
Non miror, Lycidas quod tibi, Lyda, placet.
Miror at has propter dotes quod corporis idem
Miro etiam fertur praeditus ingenio;
Dixerit et quidquid chartisque illeverit, esse
Dicitur id dulci dulcius ambrosia.
Deme genas, formamque olli, nitidamque juventan,
Qui deus est, fiet scurra tibi ac nebulo.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.