Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

29. Ad Postumum, supra modum laudari volentem.
Carmina laudavi tua, Postume, largius aequo,
Et mihi derisor jam prope, displicui.
Nec tamen explevi, quo pruris, laudis amorem
Atque malam videor parcus ob invidiam?
Quid de te dicam vis tandem, Postume? Sat ne
Esse putas, si te Moeonidae anteferam?
Si dicam Phoebumque patrem, doctasque Camaenas
Esse tuis victas, Postume, carminibus?
Atque tibi toto Pindi decedere regno,
Unus ut Aonio sis decus in nemore?
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.