Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

231. [230.] [ERROR: no reftable :](pon. inter varia) Krša Ad Cinnam, sua carmina edere nolentem.
Carmina, quae scribis, ni sint mendosa, lepore
Prorsum omni et careant, atque sale ac venere,
Velles, Cinna, legi tandem et notescere vulgo,
Nec semper posses clausa fovere domi.
Nam quod te dicis nil tangi laudis amore,
Jurato nequeam credere. Laudis amor
Cui nullus prurit sub pectore, scribere versus
Parcit, non scriptos gaudet habere domi.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.