Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

20. In funere Caroli Noceti Societatis Jesu.
Carole, nec Pharias possum tibi ponere moles,
Viva nec artifici marmora sculpta manu.
Quod possum ac tenuis patitur fortuna poëtae,
Versibus haec pono condita busta meis,
Busta, quibus moestae sedeant hinc Iris et illinc
Aurora algentis visa sub axe poli.
In medio, coelum ac terras quae dispicit, auri
Ingenio et memori mente valens Sophia.
Virtutes almae circumstent: prima sepulcri
Frons gerat haec udis verba legenda genis:
''Carolus ingenio, doctrina, moribus aureis,
Par, quos prisca olim saecla tulere, viris''.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.