Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
951. [945.] Ad Gelliam, non esse Accam, qualem illa putet.
Fabula, quae toties totam fuit Acca per urbem, Judice te, nullum, Gellia, crimen habet. Ipsa nihil peccat, peccat lasciva juventus, Illam quae sequitur, nec sinit esse probam. Crede mihi, solas sequitur lasciva juventus, Posse sua tandem quas putat arte capi: Quasvis posse capi nec sperat, sed modo quas jam Haudquaquam vere senserit esse probas.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.