Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

901. [895.] [ERROR: no reftable :]In insulsum praestantissimae puellae cultorem. Krša
Quam colis assidue, non est tibi nota, Lycoris:
Nescis, quam celeri polleat ingenio,
Imos quam cernat sensus et quidquid inepte
Aut facis, aut dicis, callida pervideat.
Si scires, nolles, credo, tam futilis esse,
Atque jocos toties promere frigidulos;
Nolles, dum properas salsus, lepidusque videri,
Insulsus nosci, Postume, et illepidus.
Crede mihi, sapit haec nimium tibi. Quaere puellam,
Stultitiae tibi sit quae magis apta tuae.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.