Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

873. [867.] [ERROR: no reftable :]In senem omnia rerum versa in praedicantem. Krša
Omnia versa putas rerum: non frigora brumae
Non ver, non messes legibus ire suis,
Non animos, quales fuerant, non corpora ut olim
Firma hominum, nil non deterius fieri,
Inque dies labi ad casum, certamque ruinam,
Esse nec a tristi jam procul exitio.
Haec sentis? Necdum sentis, non caetera rerum,
Sed te mutatum te esse gravi a senio?
Nec tam, quae ploras, collapsa et perdita, quam te
Jam ruere enervi et corpore et ingenio.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.