Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

857. [851.] [ERROR: no reftable :]De Polla nil nisi proceres amante. Krša
Polla meros loquitur proceres, gaudetque frequenti
In coetu, sedit proxima quum proceri.
Huic blanda est uni, facta hujus, dictaque laudat,
Hunc omni arreptum detinet illecebra.
Ferrem, aliquem dignum pretio si deligat et qui
Praestet laude aliqua corporis, aut animi.
Irascor, foedum ac fatuum quae deligit, in quo
Nil praeter cassum nomen amat proceris;
Irascor, cupioque, habeat sibi semper amantes,
Quos nihil esse queat dicere ni proceres.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.