Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

786. [782.] Ad Postumum de mulierum mutabilitate.
Postume, quae toties te vultu excepit amico,
Affata et blando est comiter alloquio,
In te mutatum, quaeris, quid viderit Aegle,
Quae te nunc tristi dura supercilio,
Vix una interdum venientem voce salutat.
In te mutatum vidit, amice, nihil,
Sponte sed ipsa sua mulier mutatur in horas,
Alternatque omnes fluxa levisque vices.
Fluxa hercle atque levis; folio plumaque volante,
Et nebula et vernis mobilior Zephyris.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.