Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

700. [699.] In Quintum.
Obtutuque haeres uno, magnumque videris
Nescio quid toto volvere, Quinte, animo,
Et versare hominum generi quod prosit et ipsam.
Avertat carae perniciem patriae.
Hoc vultu facilem ducis, fallisque popellum,
Tertius et multis crederis esse Cato.
Sed qui te norunt, nil, curas praeter inanes,
Vecordem fatua mente agitare, ferunt.
Sic miri vultus in marmore: praeter inertem
Miro at sub vultu nil tamen est lapidem.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.