Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

684. [683.] In quemdam, qui dixerat nil detrimenti rebus pubblicis avarum afferre.
Nil rem communem, te judice, laedit avarus;
Communem largus rem juvat ergo nihil?
Publica res eadem est, utcumque pecunia stagnet,
Didita seu liquidi fluminis instar eat?
Perque domos nunquam non labens perpete rivo
Nunc his, nunc illis commoda multa ferat?
Haec tibi vis credi? Vulgo haec quod falsa videntur,
Miraris vulgi, Pontice, stultitiam?
Istud nec vulgus, quod spernis, Pontice, nosti,
Docta virum quotnam millia contineat?
Qui risu ista novi excipiunt oracla Solonis,
Errantique senes dant veniam juveni.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.