Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

649. [648.] Ad Bolanum nimis negligentem in uxore custodienda.
Uxori mire fidis, Bolane; puellam
Atque suo facilis vivere more sinis,
Quo vult ire, domi quicum vult esse, venusto
Saepe diem totum ducere cum Marato.
Felix! Sorte datum cui nil metuisse, virorum
Cetera turba suo quod metuit capiti.
Felix, pol, saltem donec nescire licebit,
Non servata suam servet an illa fidem.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.