Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

589. [588.] In idem argumentum.
Nempe uni effulget veri lux: caetera turba
Omnis Cimmeriis volvimur in tenebris:
Nos prima in rerum facie consistimus; unus
Ima subis rerum viscera tu penitus.
Inque ipsas acri sublapsus mente medullas
In sua dissolvis omnia principia,
Atque istud mirum ingenii scrutantis acumen
Ullam non pateris particulam effugere.
His tibi tu gaude sapientum octavus; ineptum,
Et fatuum quod te dicimus eximie,
Et Veri expertem ante alios, cassumque vocamus,
Turba levis, nihil id scilicet esse puta.
Sperne, decet, solus tam clara in luce locatus,
Nostrum, nox caecat quos nigra, judicium.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.