Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

452. Ad Aulum Phyllidis laudes praedicantem.
Te pulchrae laudes narrantem Phyllidis, Aule,
Audivi longo tempore, mirificas.
Audivi ac didici, nimio cui pectus amore
Flammatum est, veri cernere posse nihil.
Ac, sibi, quae fingit, sua somnia dicere tantum,
Quae vigiles risu scilicet excipimus,
Qui vero abludens quoties nugatur, amantem
Mendacem haud suemus dicere, sed fatuum.
Mollius aut placuit si quando imponere nomen,
Nec fatuum, ereptis sensibus at miserum.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.