Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
431. Ad philosophum, inverecunda scribentem.
Naturam rerum pandens, foeda omnia pandis, Quae condi coecis par fuit in tenebris, Ingenuus possit quae nemo audire, nec idem Continuo totis erubuisse genis, Quae si forte legat, noceant ne lecta, repente Ejicere averso cura sit ex animo, Ne maneant defixa alte, ne bruta libido Succensa obscaenis flagret imaginibus. Haec sophia est morum cultrix illa incluta? Magne, Sic purgas hominum pectora, philosophe?
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.