Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

428. De Phyllide prave simplici ac veridica.
Quae sentit Phyllis, fuco procul ablegato,
Promit veraci quaelibet ex animo,
Nec metuit, multos vero ne laedat inepta,
Quidquid at in buccam venerit, eloquitur.
Esse sibi hunc morem fert prae se ac jactat, amore et
Dignam hunc ob morem se putat eximio.
Qui mos quando illi mire placet, utar eodem,
Et sine fuco itidem dicam ego simpliciter:
Phylli, odio est nimium simplex, male displicet urbi
Ista rudis, pugnax, barbara simplicitas.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.