Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
414. Ad Ponticum frustra prudenter admonitum.
Dico aliis, quae dicta volo tibi, Pontice; verso Multa loquor de te nomine saepe tibi, Si qua forte queam pravam convertere mentem, Atque tuae finem ponere stultitiae. Nil at ago; sentis prorsum nihil; irrita longe Verba volant levibus ludibrium Zephyris. Vis, te compellem? Vis clamem? Pontice, ineptis, Et furis in foeda turpiter Antiphila.
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.