Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

353. Ad Hermogenem de medicae artis inconstantia.
Quae scimus vere, stant omnia; quod male nutat
Id sciri haud quaquam dixeris, Hermogene;
Hinc medica sciri nil prorsum apparet in arte,
Quae mire formas vertitur in varias,
Et laudata olim damnat, damnataque laudat,
Quod vitam tulerat, ferre ait exitium,
Exitium contra tulerant quae dira venena,
Mira haec morborum nunc vocat antidota.
Artem odi, sibi quae non constat: discere nolo
Quidquam hodie, quod cras dedidicisse velim.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.