Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

339. Ad Quintum, majora viribus aggredientem.
Nil non perpetuo moliris, Quinte, labore,
Ut venias clarum nomen in ore virum.
Parvum, operi magno nec par sed, Quinte, labascit,
Ingenium et nisu deficit in medio,
Saxum urges tamen usque adverso, Sisyphe, monte,
Praeceps quod prono volvitur inde jugo.
Menti pone modum cupidae, compesce furentem
Sanus ventoso in pectore gloriolam.
Quandoquidem, quae vis, non es potis, incipe tandem
Velle tibi haec tantum, quae potes efficere.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.