Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

293. Ad Corvinum, poesim prae historia contemnentem.
Esse meras dicis nugas, Corvine, poesim,
Nil ubi sit, possis dicere quod solidum.
Esse meras, fateor, nugas tibi, quem latet, intus
Quidnam sub primo cortice deliteat.
Fabula, quae veri [ERROR: no reftable :]veri] Krša : viri Radelja est similis, morataque recte, 5
Omnem fruge bona vincit at historiam.
Nec, quae facta semel sunt rerum, singula narrat,
Morem aperit vitae sed mage perpetuum.
Hoc solidum est, dignum hoc, sapiens quod scire laboret,
Securus, cursu quin fluat instabili.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.