Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

274. In negantem, quaedam verba esse usquam in Tullio.
"Tullius hoc nusquam scripsit?" bona verba [ERROR: no reftable :]bona verba] seu meliora loquere Radelja ; vereris,
Non tibi ne id memori fugerit ex animo?
Multa cadunt oblita, olim quae legeris: aevum
Delet praeduro sculpta vel in lapide.
Quid, cerebro in molli quae sunt vix pressa fugaci,
Umbra velut, vana et somnia, nempe nota?
Haec tu firma putas? Audes et dicere "nusquam est"
Quod sibi mens lectum fors tamen haud meminit?
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.