Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

250. Ad Ponticum, bene, sed immoderate loquentem.
Eloquio, fateor, praestas, mi Pontice: quisque
Hoc tamen a coetu te procul esse cupit.
Huc quoties infers te, magno moesta sodales
Cum gemitu ad terram lumina dejicimus.
Deprensi et veluti verso pallescimus ore,
Torpent frigidulo praescia corda metu.
Quippe ingens instat clades, audire loquentem
Perpetuo, contra posse referre nihil.
Hac Cicero in coetum veniat si lege, facesse,
Clamarem: Nulli non gravis es, Cicero.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.