Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

212. Ad Accam, affirmantem, omnes juvenes libidini deditos esse.
Indice te, juvenum nemo est non perditus, Acca;
Omnis enim te non perditus, Acca, fugit.
Moribus ipsa tuis debes, quod quidquid in urbe est,
Te circum sueris cernere, nequitiae,
Nemo ad te veniat, cui sancti cura pudoris,
Nemo, cui famae cura sit ulla suae.
Mores ipsa tuos muta; pars altera, quam tu
Nescis, certatim se feret hic juvenum.
Nemo et non castus, nemo et non, Acca, pudicus,
Judice te, dici protinus incipiet.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.