Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

188. Ad Marcum religionis contemptorem.
Quod te religio tremefactum corda premebat,
Coepisti excusso vivere, Marce, jugo,
Asper et indomiti lascivi more juvenci,
Et procul a domini voce manuque fugis,
Pubentesque oleas et vites proteris almas,
Et premis audaci quae vetat arva pede.
Illa ictum indocili differt, sed lenta protervum
Exitio sternet, cum volet, ira caput.
Servus Herum quam vis fugito, sperne omnia jura
Servus Heri quam vis; non tamen effugies.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.