Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

18. Ad Nisum. De Lycoride nec pulchra, nec ingeniosa.
Praestantem ingenio quam dicis, Nise, Lycorim,
Praestantem et forma; si mihi sunt oculi,
Si mihi mens, neutro praestat; praestabit utroque,
Mi quoque amor mentem si malus eripiat,
Atque suis oculos vertet, falletque venenis,
Quod nigrum est nivea candeat ut specie,
Ut, quod reptat humi, jurem sublime volare
Per liquidum pennis aera praepetibus.
Haec mihi si fiant, praestabit, Nise, Lycoris,
Judice me, forma, forsan et ingenio.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.