Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1478. [1471.] In desidem.
Quas mihi tu nugas, quae vana crepundia, Publi,
Sectaris, parvus ceu sine mente puer?
Nil agis in vita deses, male garrulus, omni
Nube ac ventorum flamine mobilior.
Quos, vesane, paras tibi stulta mente dolores,
Ostendet ratio quum tibi, qui fueris.
Tunc frustra revocans vita male perdita inerti
Tempora, cum gemitu talia dicta dabis:
Me miserum! ..............................................
.........................................................
Haec flebis; nullo sed enim revocabile fletu,
Quod fugit cursu praepete, tempus erit. [ERROR: no reftable :]Sic in autographo MMSS. Radelja
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.