Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1455. [1448.] In Dutenum plus aequo veteres admirantem.
Laudo equidem, Dutene, recens quod displicet aetas,
Cuncta sibi tribuens quae tumet immodice.
Omnia sed priscis quod das inventa recentum,
Pol nequeo, ut cupiam, tollere laude pari.
Inventum nec enim dico, in caligine caeca
Si quid vix tenui prodiit indicio,
Sed, licuit pulsis quod pura in luce tenebris
Perque videre oculis atque tenere manu.
Quid? Modo pressa ferae si quis vestigia vidit
Venator, primae praemia laudis habet?
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.