Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
1369. [1361.] In Quintum, cur auctor illi irascatur.
Irasci facilem dicis me, Quinte, nec ipse Diffiteor, nostrum saepe calere jecur. Sed qui, ubi te video, poscit quum seria tempus, Nil praeter nugas velle agitare leves, Garrituque ullum longo non ponere finem, Sed mihi, sed sociis obstrepere usque tuis, Si possem nihil irasci, dic: mitis, an expers Sensu omni atque merus dicerer esse stupor?
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.