Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1324. [1317.] In Glauciam dicentem, auctorem esse sibi addictum.
Atque Deo possum quidvis parere jubenti,
Atque homini, quem mi praeficit ipse Deus.
His possum, ast aliis nequeo servire, sed audax
Pugno, gravi avertens libera colla jugo.
Hoc notum volui tibi, putide Glaucia, qui me
Addictum nuper dixeris esse tibi,
Atque tuo generi fidens opibusque, rogari
Quae timide ac modice me decet, imperitas.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.