Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

1218. [1212.] In Irin varios colores mutantem. [ERROR: no reftable :]De Iride varios colores mutante. Krša
Irin quod varios dicis mutare colores,
Moribus et dignum nomen habere suis,
Falleris: illa eadem est semper, tibi gaudet inanem
Sed rerum faciem pingere stultus Amor.
Ille tibi flammas ostendit in Iride, canam
Ille tibi ostendit dein glaciem atque nivem.
De te Iris nullas mutavit, Postume, curas,
Cui nunquam de te, Postume, cura fuit.
Vade retro

Vade porro


Kunic, Rajmund (1719-1794) [1794]: Epigrammata, versio electronica, 20870 versus, verborum 170058, ed. Irena Braticevic [genus: poesis - epigramma] [numerus verborum] [kunic-r-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.